Dr. Martin Luthers Briefe, Sendschreiben und Bedenken: volständig aus den verschiedenen Ausgaben seiner Werke und Briefe, aus andern Büchern und noch unbenutzten Handschriten gesammelt, Band 1

Cover
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 247 - Scio rursum, quid ei debeam, gaudeo me erutum, et gracias ago Christo domino meo. Non est, quod me doceant earn, novi earn, nee quod concilient mihi earn, nolo earn. 794. lieber Heilsgewißheit. [In epist. Pauli ad Gal. comment.; Sommer 1519; 5 öo/. l, 4; WA 2, 458.J Verum id pronomen rn ostri s
Seite 124 - Quare, Beatissime Pater, prostratum me pedibus tuae B. offero cum omnibus quae sum et habeo. Vivifica, occide, voca, revoca, approba, reproba, ut placuerit ; vocem tuum. vocem Christi, in te praesidentis et loquentis agnoscam. Si mortem merui, mori non recusabo.
Seite 122 - Christi, sicuti mihi videbar, aut si ita placet, pro juvenili calore urebar, nee tamen meum esse videbam, in iis quicquam statuere aut facere. Proinde monui privatim aliquot magnates Ecclesiarum. Hie ab aliis acceptabar, aliis ridiculum, aliis aliud videbar ; praevalebat enim nominis tui terror et censurarum intentatio. Tandem, cum nihil possem aliud, visum est, saltem, leniuscule illis reluctari, id est, eorum dogmata in dubium et disputationem vocare.
Seite 198 - Behemoth me, si quo modo sarcire queant ignoniiniam, quam retulerunt ex te. Occurro et ego ipsis longe quidem minoribus ingénu et eruditionis viribus, quam tu occurristi et prostravisti, sed non minore animi fiducia. Congredi mihi detrectant, responderé recusant, sed mera vi et violentia in me viam affectant.
Seite 302 - Dieam ergo, quid a me, si temere et offensive loquar, modo vere et catholice loquar? Tuo te urgeo gladio, alios haereticos dicis, ut quos in fidem peccasse certum sit, alios erróneos, forte, qui in mores et statuta hominum peccent. Jam de reliquis triumphamus, eos neque in fidem, neque in statuta morum peceare, etsi forte teneras auriculas veritatis impatientes mordacius offendant , sufficit quod sint fideles et veri.
Seite 504 - ... non possit ne Antichristus quidem si venerit. Interim tu Leo, sicut agnus in medio luporum sedes, sicut Daniel in medio Leonum et cum Ezechiele inter Scorpiones habitas. Quid his monstris unus opponas ? Adde tibi eruditissimos et optimos Cardinales tres aut quatuor.
Seite 381 - Doleo me non posse vel omnes fratres ad lectionem theologicam Philippi in Matthaeum hora sexta matutina mittere. Superat iste Graeculus me quoque in ipsa theologia
Seite 160 - Necesse est primo omnium credere, quod remissionem peccatorum habere non possis nisi per indulgentiam Dei, sed adde adhuc, ut credas et hoc, quod per ipsum peccata tibi donantur. Hoc est testimonium, quod perhibet Spiritus Sanctus in corde tuo, dicens: Dimissa sunt tibi peccata tua, sic enim arbitratur Apostolus gratis iustificari hominem per fidem.
Seite 123 - ... et tuae protectionis umbra, beatissime Pater, in quibus intelligent omnes, qui 'volent, quam pure simpliciterque ecclesiasticam potestatem et reverentiam clavium quaesierim et coluerim, simulque quam inique et false me tot nominibus adversarii foedaverint.
Seite 115 - Dissimulabam aliquamdiu, tandem urgebant disputationibus acribus usque ad periculum pontificalis reverentiae. Ego vero quid facerem? Non erat meum in hac re quidquam statuere , et verebar illis contradicere, quos non nisi vera praedicasse cupiebam videri quam maxime. Isti vero sic instabant evidentibus argumentis falsa et inania probare, ut me (vera fateor) omnino captivarent atque concluderent. Ut ergo utrisque satisfacerem, visum est id optimum consilium utrisque neque consentire, neque dissentire,...

Bibliografische Informationen