Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

1

Praefatio.

Quamvis multi viri docti in investigandis verborum linguae persicae radicibus operae plurimum studiique consumpserint, magnus tamen illorum verborum numerus restat, quorum radices aut non satis accurate erutae sunt, aut omnino non inventae. Multae quoque radices, quae in lexico nostro persico-latino e linguis cognatis afferuntur, ad verba persica, quibuscum comparantur, minime referendae sunt. Quam difficile autem sit, veras verborum linguae persicae radices eruere, iam ex eo patet, quod Persae arabicam scripturam, a natura et indole aricarum literarum alienam, in usum suum converterunt. Ante omnia igitur, sonorum linguae persicae doctrina accuratius exposita, statuendum est, quae ratio intercedat inter literas recentiores persicas et antiquiores in dialectis cognatis usitatas et quomodo mutatae sint aut permutatae. Quum praeterea lingua persica non ex ipsa antiquiore bactrica profecta sit, sed intercedentibus dialectis cognatis persicis, antiquiore nimirum persica, huzvarica et parsica, comparandae etiam sunt dialecti cum lingua bactrica cognatae. Saepe autem neque lingua bactrica neque dialecti cognatae verbi persici radici eruendae suppetunt, quod pauca tantum illarum linguarum exstant monumenta literis mandata. Ad alias igitur linguas maxime cognatas etiam recurrendum est, inter quas sanscrita primum locum obtinet, quum magna verborum copia excellat, multis sanscritis literarum monumentis reposita. Denique quum verba persica variis mutationibus et additamentis ex simplicibus radicibus orta sint, variae quoque verborum formae accuratius investigandae et explicandae sunt.

Talibus fundamentis nisus omnia verba persica singulari opere, quod instar supplementi lexico meo persico-latino adiunxi, denuo pertractare eorumque radices eruere et illustrare conatus sum. Cui operi difficillimo

t

VI

perficiendo magnum adiumentum attulit viri doctissimi Justii opus zendicum 1), in quo etiam radices bactricae illustratae et cum dialectis persicis et linguis cognatis comparatae sunt. Praeterea etiam virorum doctorum Ascolii, Mülleri, Spiegelii, al., qui persicam linguam cum dialectis cognatis comparare studuerunt, consilia et inventa in usum meum converti. In transcribendis literis bactricis et sanscritis Justium secutus sum, cuius transcribendi ratio ut facilius cognosci possit, radices in indice extremo libro adiuncto ordine alphabetico dispositae etiam literis bactricis et sanscritis impressae sunt. Quae ex Avesta afferuntur exempla iisdem siglis notata sunt, quibus idem vir doctissimus usus est in opere suo zendico supra laudato. Exempla autem ex antiquiore lingua persica allata ad Spiegelii opus de inscriptionibus persicis cuneatis 2) referenda sunt. Cetera sigla in lexico nostro persico-latino invenies.

Accipe igitur, lector benevole, hosce conatus in eruendis veris verborum linguae persicae radicibus tanquam exiguam symbolam, quae affertur studio linguae persicae investigandae et accuratius cognoscendae et si quid boni in hoc libro inveneris, Deo honorem tribue, errori autem indulgeas quaeso, quum errare humanum esse optime scias.

Gissae Id. Novembris MDCCCLXVII.

1) Handbuch der Zendsprache von Ferd. Justi. Altbactrisches Wörterbuch. Grammatik. Chrestomathie. Leipz. 1864. 4°.

2) Die altpersischen Keilinschriften im Grundtexte mit Uebersetzung, Grammatik und Glossar von Fr. Spiegel. Leipz. 1862. 8°.

Dr. I. A. Vullers,

Prof. P. 0. Litt. Orient. in Universitate Ludoviciana Gissensi.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« ZurückWeiter »