Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Haec celerans, iter ad naves tendebat Achates.

At Cytherea novas artes, nova pectore versat
Consilia; ut faciem mutatus et ora Cupido
Pro dulci Ascanio veniat; donisque furentem
Incendat reginam, atque ossibus implicet ignem. 660
Quippe domum timet ambiguam, Tyriosque bilingues.
Urit atrox Juno, et sub noctem cura recursat.
Ergo his aligerum dictis affatur Amorem:
Nate, meae vires, mea magna potentia, solus,
Nate, patris summi qui tela Typhoïa temnis,
Ad te confugio, et supplex tua numina posco.
Frater ut AEneas pelago tuus omnia circum
Littora jactetur odiis Junonis iniquae,

Nota tibi; et nostro doluisti saepe dolore.
Hunc Phonissa tenet Dido, blandisque moratur 670
Vocibus: et vereor quo se Junonia vertant
Hospitia: haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis, et cingere flamma
Reginam meditor; ne quo se numine mutet,
Sed magno AEneae mecum teneatur amore.
Quà facere id possis, nostram nunc accipe mentem.
Regius, accitu cari genitoris, ad urbem

Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
Dona ferens, pelago et flammis restantia Trojae.
Hunc ego sopitum somno, super alta Cythera, 680
Aut super Idalium, secreta sede recondam,
Ne quà scire dolos, mediusve occurrere possit.
Tu faciem illius, noctem non amplius unam,

Tutto a recar, vola alle navi Acate.

Ma Citerea nuovi pensier, nuov' arti

Qui crea; che Amor cangi sembianze, e in loco
Venga d'Ascanio; ebbra a que' doni incenda
Dido a furor, fiamma le appicchi all'ossa.
Bilingui i Tirj, e usa ondeggiar la corte
Teme, e la Dea cruda rival; le turba.
Cura il sopor. Dunque ad Amor tal parla:
Figlio, mia speme, alta mia possa, il solo,
Figlio, che a stral Giganticida insulti,
Ricorro a te, prona il tuo nume imploro.
Che Enea tuo frate erri pe' flutti, e addietro
L'urti ogni sen, perchè ria Dea l'abborre,
T'è conto, e assai del mio dolor ti dolse.
Dido Tiria il ricovra, e a blandi vezzi
Stretto sel tien; ma non m'affido a Giuno
Fatta ospital: salde vorrà sue trame.
Pria dunque io vo'trar la regina in rete,
Cingerla a fiamme; onde niun dio la muti,
Ma un vivo amor meco ad Enea l'annodi.
Or tu al grand'uopo il mio disegno apprendi.
Giulo, mia cura, alla Sidonia reggia

Sta omai per gir, chiesto dal padre, e i doni
Che al mar sfuggiro e al Frigio rogo, ei porta.
Io lui fra il sonno, o di Citéra in vetta,
O all'Ida in sen, trafugherò, che il furto
Non senta ei pur, nè altra di sè dia mostra.
Tu, imberbe al par,
sola una notte, il fingi,

Falle dolo, et notos pueri puer indue vultus;
Ut, quum te gremio accipiet laetissima Dido
Regales inter mensas laticemque lyaeum,
Quum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspires ignem fallasque veneno.
Paret Amor dictis carae genetricis, et alas
Exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.

690

At Venus Ascanio placidam per membra quietem
Irrigat; et fotum gremio dea tollit in altos
Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum
Floribus et dulci adspirans complectitur umbra.
Jamque ibat, dicto parens, et dona Cupido
Regia portabat Tyriis, duce laetus Achate.
Quum venit, aulaeis jam se regina superbis
Aurea composuit sponda, mediamque locavit.
Jam pater AEneas et jam Trojana juventus
Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro. 700
Dant famuli manibus lymphas, cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longo
Cura penum struere, et flammis adolere Penates.
Centum aliae, totidemque pares aetate ministri,
Qui dapibus mensas onerent, et pocula ponant.
Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
Convenere, toris jussi discumbere pictis.
Mirantur dona AEneae; mirantur Iulum,
Flagrantesque dei vultus, simulataque verba; 710
Pallamque, et pictum croceo velamen acantho.

7

E appien, qual sai, gli atti ne prendi, e il viso;
Onde qualor fra le ampie mense e i vini
Te Dido accolga, ebbra di gioja, in grembo,
Qualor dolci ti dia gli amplessi e i baci,
Per cieche vie fuoco e venen le inspiri.
Fa paga Amor l'alma sua madre, e le ali
Si stacca, e lieto al colui passo incede.
Ma in Ascanio la Dea bel sonno infonde;
Cheta in grembo sel toglie, e all'alte il reca
Selve Acidalie, ove di fior coll'aura
Molle amaraco il bea, coll' ombre il copre.
Già in forme altrui muove Cupido, e adduce,
D'Acate al fianco, il regal dono a'Tiri.
Vien che già la regina in strato augusto
Tien l'aurea sponda, e alta pompeggia in mezzo.
Già il padre Enea, già s'adunò pur tutto
Là il fior de' Teucri, e s'adagiar sull'ostro.
Ecco dar fanti acqua
alle man,
di cesta
Cerer spiegar, rasi apprestar mantili,
Cinquanta ancelle a lunga serie dentro
Denno i cibi conciar, far fuoco a' Lari.
Cent'altre, e cento a primo pel donzelli,
Recar dapi alle mense, appor le tazze.
Concorse anch'ei pe' fervid'atrii il Peno
Su pinti letti accumulato a deschi.
Fanno i doni stupor; stupor fa Giulo,
L'ardor del nume, e i simulati accenti;
D'acanto il vel, fulgida d'or la gonna.

Praecipue infelix, pesti devota futurae,
Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo,
Phænissa; et puero pariter donisque movetur.
Ille, ubi complexu AEneae colloque pependit,
Et magnum falsi implevit genitoris amorem;
Reginam petit. Haec oculis, haec pectore toto,
Haeret, et interdum gremio fovet, inscia Dido
Insidat quantus miserae deus. At memor ille
Matris Acidaliae paullatim abolere Sychaeum 720
Incipit, et vivo tentat praevertere amore
Jam pridem resides animos desuetaque corda.
Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae,
Crateras magnos statuunt, et vina coronant.
Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant
Atria: dependent lychni laquearibus aureis
Incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
Hic regina gravem gemmis auroque proposcit,
Implevitque mero, pateram, quam Belus et omnes
A Belo soliti. Tum facta silentia tectis: 730
Juppiter, hospitibus nam te dare jura loquuntur,
Hunc laetum Tyrüsque diem Trojaque profectis
Esse velis, nostrosque hujus meminisse minores:
Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Juno.
Et vos, o, cœtum, Tyrii, celebrate faventes.
Dixit, et in mensam laticum libavit honorem;
Primaque, libato, summo tenus attigit ore.
Tum Bitiae dedit increpitans: ille impiger hausit
Spumantem pateram, et pleno se proluit auro.

« ZurückWeiter »