Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

25

Contemptae dominus splendidior rei,
Quam si, quidquid arat impiger Appulus,
Occultare meis dicerer horreis,
Magnas inter opes inops.

Purae rivus aquae, silvaque iugerum
30 Paucorum, et segetis certa fides meae,
Fulgentem imperio fertilis Africae
Fallit sorte beatior.

[blocks in formation]

Quamquam nec Calabrae mella ferunt apes,
Nec Laestrygonia Bacchus in amphora
Languescit mihi, nec pinguia Gallicis
Crescunt vellera pascuis:

Importuna tamen pauperies abest;
Nec, si plura velim, tu dare deneges.
Contracto melius parva cupidine
Vectigalia porrigam,

Quam si Mygdoniis regnum Alyattei
Campis continuem. Multa petentibus
Desunt multa. Bene est, cui Deus obtulit
Parca, quod satis est, manu.

ODE XVII.

AD AELIUM LAMIAM.

Eius nobilitatem laudat; deinde admonet, ut diem crastinum, pluvium forsan, hilariter exigat.

METR. XVI.

Aeli, vetusto nobilis ab Lamo,

(Quando et priores hinc Lamias ferunt
Denominatos, et nepotum

Per memores genus omne fastos,

Auctore ab illo ducis originem:)
Qui Formiarum moenia dicitur
Princeps, et innantem Maricae
Littoribus tenuisse Lirim,

Late tyrannus; cras foliis nemus
Multis, et alga littus inutili
Demissa tempestas ab Euro

Sternet; aquae nisi fallit augur
Annosa cornix. Dum potes, aridum
Compone lignum: cras genium mero
Curabis, et porco bimestri,
Cum famulis operum solutis.

ODE XVIII.

AD FAUNUM.

XXXXX

Deum silvestrem precatur, ut per suos transiens agros sibi, suisque sit propitius.

METR. XVII.

Faune, Nympharum fugientum amator,

Per meos fines, et aprica rura
Lenis incedas, abeasque parviš
Aequus alumnis ;

Si tener pleno cadit hoedus anno,
Larga nec desunt Veneris sodali
Vina craterae; vetus ara multo

Fumat odore.

Ludit herboso pecus omne campo,
Quum tibi Nonae redeunt Decembres:

Festus in pratis vacat otioso

Cum bove pagus:

5

10

15

5

10

15

Inter audaces lupus errat agnos:
Spargit agrestes tibi silva frondes:
Gaudet invisam pepulisse fossor
Ter pede terram.

ODE XIX.

AD TELEPHU M.

Reprehendit eum iocose, quod, veteres historias describens, ea negligat, quae ad iucunde vivendum spectant.

METR. V.

Quantum distet ab Inacho

Codrus, pro patria non timidus mori,
Narras, et genus Aeaci,

Et pugnata sacro bella sub Ilio:

5 Quo Chium pretio cadum

10

15

20

Mercemur, quis aquam temperet ignibus,
Quo praebente domum, et quota
Pelignis caream frigoribus, taces.
Da Lunae propere novae,

Da Noctis mediae, da, puer, auguris
Murenae: tribus, aut novem

[ocr errors]

Miscentur cyathis pocula commodis.
Qui Musas amat impares,

Ternos ter cyathos attonitus petet
Vates: tres prohibet supra

Rixarúm metuens tangere Gratia,
Nudis iuncta sororibus.

Insanire iuvat: cur Berecyntiae
Cessant flamina tibiae?

Cur pendet tacita fistula cum lyra?

Parcentes ego dexteras

Odi: sparge rosas: audiat invidus Dementem strepitum Lycus,

Et vicina seni non habilis Lyco.

Spissa te nitidum coma,

Puro te similem, Telephe, Vespero,

Tempestiva petit Rhode:

Me lentus Glycerae torret amor meae.

ODE XX.

AD PYRRHU M.

Ne formosum Nearchum a sua puella abstrahat.

METR. XVII.

Non vides, quanto moveas periclo,
Pyrrhe, Gaetulae catulos leaenae?
Dura post paullo fugies inaudax
Proelia raptor;

Quum per obstantes iuvenum catervas
Ibit insignem repetens Nearchum:
Grande certamen, tibi praeda cedat
Maior, an illi.

Interim, dum tu celeres sagittas
Promis, haec dentes acuit timendos:
Arbiter pugnae posuisse nudo
Sub pede palmam

[ocr errors]

Fertur; et leni recreare vento
Sparsum odoratis humerum capillis:
Qualis aut Nireus fuit, aut aquosa
Raptus ab Ida.

5

25

10

15

O DE XXI.,

AD AMPHORA M.

Iocose eam admonet, ut vinum vetustum in Corvini gratiam effundat.

METR. XVI.

O nata mecum consule Manlio,

Seu tu querelas, sive geris iocos,
Seu rixam, et insanos amores,

Seu facilem, pia testa, somnum;
5 Quocumque lectum nomine Massicum
Servas, moveri digna bono die;
Descende, Corvino iubente,
Promere languidiora vina.

10

15

20

Non ille, quamquam Socraticis madet
Sermonibus, te negliget horridus:
Narratur et prisci Catonis

Saepe mero caluisse virtus.

Tu lene tormentum ingenio admoves
Plerumque duro: tu sapientium
Curas, et arcanum iocoso
Consilium retegis Lyaeo:
spem reducis mentibus anxiis,
Viresque; et addis cornua pauperi,
Post te neque iratos trementi

Tu

Regum apices, neque militum arma.
Te Liber, et, si laeta aderit, Venus,
Segnesque nodum solvere Gratiae,
Vivaeque producent lucernae,
Dum rediens fugat astra Phoebus.

« ZurückWeiter »