Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic][merged small][merged small][merged small]

Principis laudibus poetarum laudes miscet, in quos illum vult esse benignum; atque recentiores cum veteribus acutissime comparat.

Quum

uum tot sustineas et tanta negotia solus; Res Italas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes; in publica commoda peccem, Si longo sermone morer tua tempora, Caesar. 5 Romulus, et Liber pater, et cum Castore Pollux, Post ingentia facta Deorum in templa recepti; Dum terras, hominumque colunt genus, aspera bella

Componunt, agros adsignant, oppida condunt;
Ploravere suis non respondere favorem

10 Speratum meritis. Diram qui contudit Hydram,
Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit invidiam supremo fine domari.
Urit enim fulgore suo, qui praegravat artes,

15

20

35

25

Infra se positos; extinctus amabitur idem.
Praesenti tibi maturos largimur honores,
Jurandasque tuum per numen ponimus aras;
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus, sapiens et iustus in uno,
Te nostris ducibus, te Graiis anteferendo;
Cetera nequaquam simili ratione, modoque
Aestimat; et, nisi quae terris semota, suisque
Temporibus defuncta videt, fastidit, et odit:
Sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantes,
Quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
Vel Gabiis, vel cum rigidis aequata Sabinis,
Pontificum libros, annosa volumina vatum,
Dictitet Albano Musas in monte loquutas.
Si, quia Graecorum sunt antiquissima quaeque
Scripta vel optima, Romani pensantur eadem
Scriptores trutina; non est quod multa loquamur: 30
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri:
Venimus ad summum fortunae; pingimus, atque
Psallimus, et luctamur Achivis scitius unctis.
Si meliora dies, ut vina, poemata reddit;
Scire velim, chartis pretium quotus adroget annus. 35
Scriptor, abhinc annos centum qui decidit, inter
Perfectos, veteresque referri debet? an inter
Viles, atque novos? Excludat iurgia finis.

Est vetus, atque probus, centum qui perficit annos.
Quid? qui deperiit minor uno mense, vel anno,
Inter quos referendus erit? veteresne poetas?

An

quos et praesens, et postera respuat aetas?
Iste quidem veteres inter ponetur honeste,
Qui vel mense brevi, vel toto est iunior anno.
Utor permisso; caudaeque pilos ut equinae,
Paullatim vello; et demo'unum, demo et item:

unum:

Dum cadat elusus ratione ruentis acervi,
Qui redit in fastos, et virtutem aestimat annis;

40

45

Miraturque nihil, nisi quod Libitina sacravit. 50 Ennius, et sapiens, et fortis, et alter Homerus, Ut critici dicunt, leviter curare videtur,

Quo promissa cadant, et somnia Pythagorea. Naevius in manibus non est, et mentibus haeret Pene recens: adeo sanctum est vetus omne poema. 55 Ambigitur quoties, uter utro sit prior; aufert Pacuvius docti famam senis; Accius alti: Dicitur Afrani toga convenisse Menandro; Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi; Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte. ⠀ . 60 Hos ediscit; et hos, arto stipata theatro, Spectat Roma potens: habet hos, numeratque poetas

Ad nostrum tempus, Livf scriptoris ab aevo. Interdum vulgus rectum videt; est, ubi peccat. Si veteres ita miratur, laudatque poetas; 65 Ut nihil anteferat, nihil illis comparet; errat. Si quaedam nimis antique, si pleraque dure Dicere credit eos; ignave multa fatetur;

Et sapit, et mecum facit, et love iudicat aequo. Non equidem insector; delendave carmina Livî 70 Esse reor; memini quae plagosum mihi parvo Orbilium dictare: sed emendata videri, Pulchraque, et exactis minimum distantia, miror. Inter quae verbum emicuit si forte decorum; Si versus paullo concinnior unus, et alter; 75 Iniuste totum ducit, venditque poema.

[ocr errors]

Indignor quidquam reprehendi, non quia crasse Compositum, illepideve putetur; sed quia nuper: Nec veniam antiquis; sed honorem, et praemia

posci.

Recte, necne crocum, floresque perambulet Attae 80 Fabula, si dubitem; clament periisse pudorem Cuncti pene patres, ea quum reprehendere coner, Quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit:

Vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt;
Vel quia turpe putant parere minoribus; et quae
Imberbes didicere, senes perdenda fateri.
Iam Saliare Numae carmen qui laudat, et illud,
Quod mecum ignorat, solus vult scire videri:
Ingeniis non ille favet, plauditque sepultis;
Nostra sed impugnat; nös, nostraque lividus odit.
Quod si tam Graiis novitas invisa fuisset,
Quam nobis; quid nunc esset vetus? aut quid
haberet,

Quod legeret, tereretque Quiritum publicus usus?
Ut primum positis nugari Graecia bellis
Coepit, et in vitium fortuna labier aequa;
Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum:
Marmoris, aut eboris fabros, aut aeris amavit;
Suspendit picta vultum, mentemque tabella;
Nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis:
Sub nutrice puella velut si luderet infans;
Quod cupide petiit, mature plena reliquit.
Quid placet, aut odio est, quod non mutabile credas?
Hoc paces habuere bonae, ventique secundi.
Romae dulce diu fuit et sollemne, reclusa
Mane domu vigilare; clienti promere iura;
Cautos nominibus rectis expendere nummos;
Maiores audire; minori dicere, per quae
Crescere res posset; minui damnosa libido.
Mutavit mentem populus levis, et calet uno
Scribendi studio, pueri, patresque severi

85

90

95

100

105

Fronde comas vincti cenant, et carmina dictant. 110
Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus,
Invenior Parthis mendacior, et prius orto

Sole vigil calamum, et chartas, et scrinia posco.
Navim agere ignarus navis timet; abrotonum

aegro

Non audet, nisi qui didicit, dare; quod medico- 115

rum est,

Promittunt medici; tractant fabrilia fabri. Scribimus indocti, doctique poemata passim. Hic error tamen, et levis haec insania, quantas Virtutes habeat, sic collige. Vatis avarus 120 Non temere est animus: versus amat, hoc studet

unum:

Detrimenta, fugas servorum, incendia ridet; Non fraudem socio, puerove incogitat ullam Pupillo; vivit siliquis, et pane secundo; Militiae quamquam piger, et malus, utilis urbi. 125 Si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari; Os tenerum pueri, balbumque poeta figurat, Torquet ab obscaenis iam nunc sermonibus

aurem ;

Mox etiam pectus praeceptis format amicis,
Asperitatis, et invidiae corrector, et irae:
130 Recte facta refert; orientia tempora notis
Instruit exemplis; inopem solatur, et aegrum.
Castis cum pueris ignara puella mariti

Disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset? Poscit opem chorus, et praesentia numina sentit; 135 Caelestes implorat aquas docta prece blandus; Avertit morbos, metuenda pericula pellit;

Impetrat et pacem, et locupletem frugibus annum.
Carmine Dî superi placantur, carmine Manes.
Agricolae prisci, fortes, parvoque beati,

140 Condita post frumenta levantes tempore festo
Corpus, et ipsum animum spe finis dura ferentem,
Cum sociis operum, et pueris et coniuge fida,
Tellurem porco, Silvanum lacte piabant;
Floribus, et vino Genium, memorem brevis aevi.
145 Fescennina per hunc inventa licentia morem
Versibus alternis opprobria rustica fudit;
Libertasque recurrentes accepta per annos
Lusit amabiliter; donec iam saevus apertam
In rabiem coepit verti iocus, et per honestas

« ZurückWeiter »