Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Non uxor salvum te vult, non filius: omnes 85 Vicini oderunt, noti, pueri, atque puellae. Miraris, quum tu argento post omnia ponas, Si nemo praestet, quem non merearis, amorem? An sic cognatos, nullo natura labore

Quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos? 90 Infelix operam perdas; ut si quis asellum In campo doceat parentem currere frenis. Denique sit finis quaerendi: quumque habeas plus, Pauperiem metuas minus; et finire laborem Incipias, parto, quod avebas. Ne facias quod 95 Ummidius; qui tam, non longa est fabula, dives, Ut metiretur nummos; ita sordidus, ut se Non umquam servo melius vestiret; ad usque Supremum tempus, ne se penuria victus Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi 100 Divisit medium, fortissima Tyndaridarum. Quid mî igitur suades? ut vivam Naevius? aut sic, Ut Nomentanus? Pergis pugnantia secum

Frontibus adversis componere. Non ego, avarum Quum veto te fieri; vappam iubeo, ac nebulonem. 105 Est inter Tanain quiddam, socerumque Viselli. Est modus in rebus; sunt certi denique fines, Quos ultra, citraque nequit consistere rectum. Illuc, unde abii, redeo. Nemon' ut avarus Se probet, ac potius laudet diversa sequentes? 110 Quodque aliena capella gerat distentius uber, Tabescat? neque se maiori pauperiorum Turbae comparet? hunc, atque hunc superare laboret?

Sic festinanti semper locupletior obstat.

Ut, quum carceribus missos rapit ungula currus, 115 Instat equis auriga suos vincentibus: illum Praeteritum temnens extremos inter euntem. Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum Dicat; et exacto contentus tempore, vita

Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.
Iam satis est: ne me Crispini scrinia lippi
Compilasse putes, verbum non amplius addam.

SATYRA II.

t

120

Stultos, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.

5

10

Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,
Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
Maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli;
Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse
Dicatur, metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo, duramque famem propellere possit.
Hunc si perconteris, avi cur, atque parentis
Praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coemens obsonia nummis?
Sordidus, atque animi quod parvi nolit haberi,
Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappae famam timet, ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in foenore nummis.
Quinas hic capiti mercedes exsecat; atque
Quanto perditior quisque est, tanto acrius urget. 15
Nomina sectatur, modo sumta veste virili,
Sub patribus duris tironum. Maxime, quis non,
Jupiter! exclamat, simul atque audivit? At in se
Pro quaestu sumptum facit hic: vix credere possis,
Quam sibi non sit amicus; ita, ut pater ille, Terentî 20
Fabula quem miserum gnato vixisse fugato
Inducit, non se peius cruciaverit, atque hic.
Si quis nunc quaerat, quo res haec pertinet? Illuc:
Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Malchinus tunicis demissis ambulat: est qui
Inguen ad obscaenum subductis usque facetus:

25

Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum.

Nil medium est. Sunt, qui nolint tetigisse nisi illas,
Quarum subsuta talos tegat instita veste.

30 Contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.
Quidam notus homo quum exiret fornice, macte
Virtute esto, inquit sententia dia Catonis:
Nam simul ac venas inflavit tetra libido,
Huc iuvenes aequum est descendere, non alienas
35 Permolere uxores. Nolim laudarier, inquit,
Sic me, mirator cunni Cupiennius albi.
Audire est operae pretium, procedere recte
Qui moechis non vultis, ut omni parte laborent;
Utque illis multo corrupta dolore voluptas,
40 Atque haec rara, cadat dura inter saepe pericla.
Hic se praecipitem tecto dedit: ille flagellis
Ad mortem caesus: fugiens hic decidit acrem
Praedonum in turbam: dedit hic pro corpore

[ocr errors][merged small]

Hunc perminxerunt calones; quin etiam illud 45 Accidit, ut cuidam testes caudamque salacem Demeterent ferro. Iure omnes; Galba negabat. Tutior at quanto merx est in classe secunda! Libertinarum dico; Sallustius in quas

Non minus insanit, quam qui moechatur. At hic si, 50 Qua res, qua ratio suaderet, quaque modeste Munifico esse licet, vellet bonus, atque benignus Esse: daret quantum satis esset; nec sibi damno, Dedecorique foret. Verum hoc se amplectitur uno; Hoc amat, et laudat: matrónam nullam ego tango. 55 Ut quondam Marsaeus, amator Originis; ille,

Qui patrium mimae donat fundumque, laremque: Nil fuerit mi, inquit, cum uxoribus umquam alienis.

Verum est cum mimis, est cum meretricibus; unde Fama malum gravius, quam res trahit. An tibi abunde

Personam satis est; non illud, quidquid ubique
Officit, evitare? Bonam deperdere famam,
Rem patris oblimare, malum est ubicumque. Quid
inter-

60

Est in matrona, ancilla, peccesve togata?
Villius in Fausta, Sullae gener, hoc miser uno
Nomine deceptus, poenas dedit usque, superque, 65
Quam satis est: pugnis caesus, ferroque petitus;
Exclusus fore, quum Longarenus foret intus.
Huic si Mutonis verbis mala tanta videntis
Diceret haec animus: quid vis tibi? numquid ego

a te

70

75

Magno prognatum deposco consule cunnum,
Velatumque stola, mea quum conferbuit ira?
Quid responderet? Magno patre nata puella est.
At quanto meliora monet, pugnantiaque istis,
Dives opis natura suae; tu si modo recte
Dispensare velis, ac non fugienda petendis
Immiscere! Tuo vitio, rerumne labores,
Nil referre putas? Quare, ne poeniteat te,
Desine matronas sectarier; unde laboris
Plus haurire mali est,quam ex re decerpere fructus.
Nec magis huic inter niveos, viridesque lapillos 80
(Sit licet, o Cerinthe, tuum), tenerum est femur,
aut crus

Rectius; atque etiam melius persaepe togatae.
Adde huc, quod mercem sine fucis gestat; aperte
Quod venale habet, ostendit: neque, si quid ho-
nesti est,

Iactat, habetque palam, quaerit quo turpia celet. 85
Regibus hic mos est: ubi equos mercantur, opertos
Inspiciunt; ne, si facies, ut saepe, decora

Molli fulta pede est, emtorem inducat hiantem;
Quod pulchrae clunes, breve quod caput, ardua

cervix.

Hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei

L

90

Contemplere oculis; Hypsaea caecior, illa, Quae mala sunt, spectes. O crus! o brachia! Verum Depygis, nasuta, brevi latere, ac pede longo est. Matronae, praeter faciem, nil cernere possis; 95 Cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis. Si interdicta petes, vallo circumdata; (nam te Hoc facit insanum) multae tibi tum officient res: Custodes, lectica, ciniflones, parasitae,

Ad talos stola demissa, et circumdata palla: 100 Plurima, quae invideant pure apparere tibi rem. Altera nil obstat: Cois tibi pene videre est Ut nudam; ne crure malo, ne sit pede turpi: Metiri possis oculo latus. An tibi mavis Insidias fieri, pretiumque avellier, ante

105 Quam mercem ostendi? Leporem venator ut alta In nive sectetur, positum sic tangere nolit: Cantat; et apponit: Meus est amor huic similis: nam

Transvolat in medio posita, et fugientia captat. Hiscine versiculis speras tibi posse dolores, 110 Atque aestus, curasque graves e pectore pelli? Nonne cupidinibus statuit natura modum? quem, Quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,

Quaerere plus prodest; et inane abscidere soldo? Num, tibi quum fauces urit sitis, aurea quaeris 115 Pocula; num esuriens fastidis omnia, praeter Pavonem, rhombumque? Tument tibi quum inguina; num, si

Ancilla, aut verna est praesto puer, impetus in quem
Continuo fiat, malis tentigine rumpi?
Non ego; namque parabilem amo Venerem,

lemque.

faci

120 Illam: post paullo: sed pluris: si exierit vir: Gallis; hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno

Stet pretio ; neque cunctetur, quum est iussa venire.

« ZurückWeiter »