Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Vel Sole puro: non tamen irritum
Quodcumque retro est, efficiet; neque
Diffinget, infectumque reddet,
Quod fugiens semel hora vexit.

Fortuna saevo laeta negotio, et
Ludum insolentem ludere pertinax,
Transmutat incertos honores,

Nunc mihi, nunc alii benigna.

Laudo manentem: si celeres quatit
Pennas, resigno quae dedit, et mea
Virtute me involvo; probamque
Pauperiem sine dote quaero.
Non est meum, si mugiat Africis
Malus procellis, ad miseras preces
Decurrere; et votis pacisci,

Ne Cypriae, Tyriaeque merces
Addant avaro divitias mari.
Tunc me, biremis praesidio scaphae,
Tutum per Aegaeos tumultus
Aura feret, geminusque Pollux.

ODE XXX.

AD MUSAM MELPOMENEN.

45

Famae perennitatem Poeta sibi a suis versibus pollicetur.

Exegi

METR. I.

monumentum aere perennius,

Regalique situ pyramidum altius;

Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

5

10

15

104

CARM. LIB. III.

Annorum series, et fuga temporum.
Non omnis moriar; multaque pars mei
Vitabit Libitinam. Usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine Pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus,
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quaesitam meritis; et mihi Delphica
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Aetate sua, se iam rebus amatoriis, et carminibus ludicris haud esse idoneum: Deam ideo precatur, ut hanc provinciam Paullo Maximo, ornatissimo iuveni, tradat.

METR. V.

Intermissa, Venus, diu,

Rursus bella moves. Parce, precor, precor!

Non sum qualis eram bonae

Sub regno Cinarae. Desine dulcium

Mater saeva Cupidinum,

Circa lustra decem flectere mollibus

Iam durum imperiis: abi,

Quo blandae iuvenum te revocant preces.

Tempestivius in domum

Paulli, purpureis ales oloribus,

Comissabere Maximi,

Si torrere iecur quaeris idoneum.

5

10

Namque et nobilis, et decens,
Et pro sollicitis non tacitus reis,

15 Et centum puer artium,

20

Late signa feret militiae tuae.
Et quandoque potentior

Largis muneribus riserit aemuli,
Albanos prope te lacus

Ponet marmoream sub trabe Cypria.
Illic plurima naribus

Duces thura; lyraeque, et Berecyntiac
Delectabere tibiae

Mixtis carminibus, non sine fistula. 25 Illic bis pueri die

Numen cum teneris virginibus tuum
Laudantes, pede candido

In morem Salium ter quatient humum.
Me nec femina, nec puer

30 lam, nec spes animi credula mutui,
Nec certare iuvat mero,

Nec vincire novis tempora floribus.
Sed cur, heu! Ligurine, cur

Manat rara meas lacryma per genas?

35 Cur facunda parum decoro

Inter verba cadit lingua silentio ?
Nocturnis ego somniis

Iam captum teneo, iam volucrem sequor

Te per gramina Martii

40 Campi; te per aquas, dure, volubiles.

ODE II.

AD IULUM ANTONIUM.

Horatius non a se, sed ab ipso, victorias Augusti spiritu Pindarico celebrari posse dicit.

METR. XVII.

Pindarum quisquis studet aemulari,
lule, ceratis ope Daedalea
Nititur pennis, vitreo daturus
Nomina ponto.

Monte decurrens velut amnis, imbres
Quem super notas aluere ripas,
Fervet, immensusque ruit profundo
Pindarus ore;

Laurea donandus Apollinari,
Seu per audaces nova dithyrambos
Verba devolvit, numerisque fertur
Lege solutis:

Seu Deos, regesve canit, Deorum
Sanguinem, per quos cecidere iusta
Morte Centauri; cecidit tremendae
Flamma Chimaerae:

Sive, quos Elea domum reducit
Palma caelestes, pugilemve, equumve
Dicit, et centum potiore signis

Munere donat:

Flebili sponsae iuvenemve raptum

Plorat; et vires, animumque, moresque

Aureos educit in astra, nigroque

Invidet Orco.

5

10

15

20

« ZurückWeiter »