IV Ante ipse sufficiebam scribendis epistolis amicorum; nunc occupatissimus et infirmus, Horatium nostrum te cupio adducere. Veniet igitur ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, et nos in epistolis scribendis adiuvabit. Ac ne recusanti quidem aut succensuit quidquam, aut amicitiam suam ingerere desiit. Exstant epistolae, e quibus argumenti gratia pauca subieci. Sume tibi aliquid iuris apud me, tamquam si convictor mihi fueris: quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri potuisset. Et rursus: Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire: nam incidit, ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque enim, si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque ἀνθυπερφρονοῦμεν. Praeterea saepe eum, inter alios iocos, putissimum penem, et homuncionem lepidissimum appellavit; unaque et altera liberalitate locupletavit. Scripta quidem eius usque adeo probavit, mansuraque perpetuo opinatus est; ut non modo seculare carmen componendum injunxerit; sed et Vindelicam victoriam Tiberii, Drusique privignorum suorum; eumque coegerit, propter hoc, tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere: post Sermones vero le ctos quosdam nullam sui mentionem habitam ita sit questus: Irasci me tibi scito, quod non in plerisque eiusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris, ne apud posteros infame tibi sit, quod vi dearis familiaris nobis esse? Expressitque eelogam, cuius initium est: Cum tot sustineas et tanta negotia solus, Habitu corporis brevis fuit atque obesus, qualis et a semet ipso in satiris describitur, et ab Augusto hac epistola: Pertulit ad me Dionysius libellum tuum, quem ego, ne accusem brevitatem, quantuluscumque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris, ne maiores libelli tui sint, quam tu ipse es. Sed si tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, ut circuitus voluminis tui sit ỏynwdéoτutos, sicut est ventriculi tui. Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini, domusque eius ostenditur circa Tiburni Luculum. Venerunt in manus meas et elegi sub eius titulo, et epistola prosa oratione, quasi commendantis se Maecenati. Sed utraque falsa puto. Nam elegi vulgares, epistola obscura; quo vitio minime tenebatur. Natus est VI. Idus Decembris, L. Cotta et L. Torquato Coss. Decessit V. Kal. Decemb. C. Marcio Censorino et C. Asinio Gallo Coss. post nonum et quinquagesimum annum, herede Augusto palam nuncupato; cum urgente vi valetudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Exquiliis iuxta Maecenatis tumulum. Alios aliis rebus duci; se lyrici vatis nomen ultro, et gloriam ambire profitetur. METR. I. Maecenas atavis edite regibus, O et praesidium et dulce decus meum! Evitata rotis, palmaque nobilis Terrarum dominos evehit ad Deos. A 10 20 25 15 Lúctantem Icariis fluctibus Africum 535 30 O DE II. AD CAESAREM AUGUSTU M. Varias calamitates tum physicas, tum civiles Urbis, et Orbis Romani, post mortem Iulii Caesaris, describens, spem omnem restituendae salutis in C. Augusto repositam dicit. METR. XVII. Iam satis terris nivis, atque dirae |