Germania

Cover
1829 - 75 Seiten
 

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 16 - Nullas Germanorum populis urbes habitari, satis notum est : ne pati quidem inter se junctas sedes. Colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit. Vicos locant, non in nostrum morem, connexis et cohaerentibus aedificiis : suam quisque domum spatio circumdat, sive adversus casus ignis remedium, sive inscitia aedificandi.
Seite 2 - In universum aestimanti, plus penes peditem roboris: eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni juventute delectos ante aciem locant. Definitur et numerus: centeni ex singulis pagis sunt: idque ipsum inter suos vocantur; et quod primo numerus fuit, jam nomen et honor est.
Seite 12 - Nihil autem neque publicae neque privatae rei, nisi armati agunt. Sed arma sumere non ante cuiquam moris, quam civitas suffecturum probaverit. Turn in ipso concilio, vel principum aliquis vel pater vel propinquus scuto frameaque juvenem ornant : haec apud illos toga, hie primus juventae honos : ante hoc domus pars videntur, mox reipublicae.
Seite 16 - Mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum, etiam necessitatibus subvenit.
Seite 30 - Agri pro numero cultorum ab universis in vices occupantur, quos -mox inter se secundum dignationem partiuntur : facilitatem partiendi camporum spatia praestant. Arva per annos mutant : et superest ager...
Seite 10 - Mox rex vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout facundia est, . audiuntur, auctoritate suadendi magis, quam jubendi potestate. Si displicuit sententia, fremitu aspernantur ; sin placuit, frameas concutiunt. Honoratissimum assensus genus est, armis laudare.
Seite 10 - Licet apud concilium accusare quoque et discrimen capitis intendere. distinctio poenarum ex delicto. proditores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles et corpore infames caeno ac palude, iniecta insuper crate, mergunt.

Bibliografische Informationen