Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

BIBLIORUM1E987/3
SACRORUM

LATINÆ VERSIONES ANTIQUÆ,

SEU

VETUS ITALICA,

E T

Cæteræ quæcunque in Codicibus MI. & antiquorum libris reperiri potuerunt:

[ocr errors]

Quæ cum Vulgata Latina , & cum Textu Græco comparantur

A C C E D UN I

Præfationes , Observationes , ac Notæ, Indexque noyus ad VULGATAM è regione editam,

idemque locupletissimus.
Operâ & Studio D. PETRI SABATIER. Ordinis Sancti Benedikli, è Congregatione

Sancti Mauri.
TOMUS TERTIUS

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Apud FRANCISCUM DIDOT, ad Ripam Augustinianorum.
ROMÆ, apud' JOAN. BOUCHARD. ULISSIPONI, apud FRATRES REXCEND.
VENETIIS, apud JOAN. MANFR É. MATRITO, apud JACOB. BARTHELEMI.
MEDIOLANO, apud REYCEND & COLOMB. GADIBUS, apud LUDVIC. BONNARDEL.
COLONIÆ AGRIPINE, apud METTERNICH, ANTVERPIÆ, apud JOAN. BAPT. VIRDUSSEN,

Ex Regiâ REGINALDI FIORENTAIN Rhemensis Typographiâ.

M. DCC. LI.

CUM APPROBATIONE, ET PRIVILEGIO REGIS.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

U Am olim , primis fidei temporibus , Latinde Ecclesiæ Latinam fuisse Scripturarum Interpretationem , quæ in usu publico & communi erat, priusquam S. Hieronymus novam Sacrorum Librorum Versionem elaboraret ; eamque longè antiquissimám Interpretationem non ita interiisse

postquam Hieronymiana obtinuit , ut revocari etiamnum in lucem non poffit, non tantùm pluribus demonstravimus; verùm etiam hanc, si minùs totam & integram, quantaque olim exstițit, faltem quoad plurimas fui partes luci reddidimus. Geminos namque jam emisimus tomos , quibus Veteris Testamenti Interpretatio hæc longævâ antiquitate veneranda continetur ; quotquot nimirum libros, sive integros , five plus minus imperfectos recuperavimus. Superest, idque à nobis exspectari intelligimus, ut idem nunc in Novo præftemus, atque in Veteri jam præstitimus Foedere. En igitur & ipfa Novi Testamenti antiqua Interpretatio, fed longè feliciùs recuperatà quippe fingulos Novi Foederis libros, nulla parte mutilos , sed toros atque integros, tam ex SS. Patrum scriptis, quàm ex codicibus manu exaratis recuperatos emittimus.

II. Cùm autem quæcunque de antiqua Scripturarum Interpretatione in Præfatione priori tomo prævia disputavimus, perinde ad utrumque Fædus tam Novum quàm Vetus pertineant; huc revocari etiam poffunt, & debent, quæ de Versionis antiquæ signis, de indiciis quibus fecerni & dignosci poffit, aliisque id genus latè prosecuti fumus in prima parte: Sua tamen huic quoque tomo erit Præfatio, eaque forsan longior; quàm rebamur. Quamvis enim nec laboribus nec vigiliis pepercerimus, quo perfectissima prodiret in lucem nova hæc Bibliorum editio; non ita tamen felices fuisse , neque adeo omne tulisse punctum ipfi nobis videmur, ut nihil in nostro desiderari opere, nihil in eo posse reprehendi existimemus. Itaque nova fuit adornanda Præfatio, in qua, fi quæ deerant in prioribus tomis, supplerentur ; si quæ reprehensa, aut emendarentur;

si meritò; aut defenderentur, fi immeritò fuerint culpata. Binæ igitur erunt hujus præfationis partes, quarum altera erit inftar appendicis, in qua quæ in emissis jam tomis defiderari possent, supplebuntur; altera ad vindicandami & defendendam antiquam Interpretationem, sive Italam, instructa ad

Tom. III.

[ocr errors]

versùs Bentleyum, qui eam olim ante impugnavit quàm in lucem prodi-
ret ; & Casleyum , qui profectum à Bentleyo commentum confirmare
conatus eft in Bibliothecæ Londinensis Mss. Catalogo, quem anno 1734.
vulgavit.

III. Equidem in hac difficillima quæstione , feu in investigatione
veteris Interpretationis, tam morosum & tam fastidiosum esse neminem
decet : far eniin eft, opinor , nec plura exspectari & desiderari debent,
fi versio Scripturarum ab Hieronymi seu translatione seu emendatione
libera revocetur in lucem, & restituatur qualis & quanta nunc exstat
tum in codicibus qui hodie supersunt, tum in scriptis SS. Patrum Hie-
ronymo antiquiorum , vel quos Hieronymianam translationem constat
non esse fecutos. Varii, fateor , olim discrepantesque fuerunt Latini
Scripturarum codices ; hi quoque qui nunc hodie supersunt descripti ex
illis antiquioribus necesse est ut discrepent inter fe , non fecus atque ipsi
SS. Doctores, qui variis discrepantibusque fæpe usi sunt codicibus Scriptu-
rarum. Tum verò quisquis antiquam exquirit Interpretationem , has
inter discrepantias hörebit. Quid igitur capiet consilii ? Atqui funt
regulæ , sunt signa , quibus hanc ipfam , quam investigat , ab aliis pofsit
dignoscere. Has regulas, hæc figna aflignavimus : sed ut meliùs erat,
fingulas præterea retulimus discrepantias, variasque lectiones subjeci-
mus, & lectoris judicio permisimus quænam lectiones magis redoleant
antiquam Interpretationem : Nihil enim tam temerarium, tam indignum sapien- .Cic.de
tis gravitate atque constantia , quàm..... quod non fatis exploratè perceptum fit &
cognitum , fine ulla dubitatione defendere. Ab eo vitio ita declinavimus , ut
quamvis fat manifestis fæpius indiciis perspexerimus quid verum, aut
faltem quid vero similius esset in iis , quæ veterem hanc spectant Inter-
pretationem , vix quidquam definire atque affirmare ausi simus ; nec
modò à rebus incertis, fed à certis etiam aliquando assensum cohibentes,
lectoris judicio omnia permiserimus, quo ab omni nos liberaremus invi-
dia.

IV. Quod fi verò tanta diligentia , tanta adhibita cautione , id non fumus assecuti ut nihil in nostro desideretur opere, nullaque illud cenfura mordeat; certè in animo habuimus efficere, ut quàm maximè perfectum elaborari posset , prodiret in lucem , nec justæ ulli pateret cenfuræ ; justæ , inquam, nam ut iniquæ non pateat nihil moror, nec curo. Modò enim labor ille noster aliquam Ecclefiæ utilitatem afferat, piisque

ac doctis probetur viris, cæterorum nihil vereor censuram , scilicet illoDe bono viduit, rum, qui, ut fcribit Augustinus, fibi dotti non videntur , nifi alienos labores non

judicando conentur discutere , fed lacerando conscindere. Eft namque quoddam
eruditulorum genus, qui quidquid legerint semper in pejorem rapiunt
partem , arrepta è trivio maledicta congerere soliti in optimum quemque
fcriptorem. Intra hæc omnis eorum elt scientia , omnis pietas, omnis
humanitas ; ut mirum nemini videri debeat, fi, cùm de fcriptis, quæ
minùs intelligunt, judicium facere audent , tam ineptè , tam imperitè,
tanta ex cupiditate judicant, tantamque nudent inscitiam. Ab his pro-
fectò eruditulis ego culpari & reprehendi, quàm probari ac laudari malo.
Talibus displicuifle non ultima laus est. Sed hæc obiter pro tempore
dixisse fat est, nunc ad primam Præfationis partem aggrediamur.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

in qua novis fupplentur curis , qui nos in investiganda primùm antiqua Scripturas

rum Interpretatione præterierunt.

§ PRIMUS.

Quid in emissis duobus tomis defiderari polit V. A .

cæterorumque fcriptis doctorum, qui Latinam Ecclefiam illustrarunt ad usque Gregorii magni tempora , cujus ævo vetus illa Interpretatio in usu esfe desiit, repetenda erat, necnon ex codicibus manu exaratis. Hos adiimus fontes, & inde haustam & extractam Veteris Testamenti librorum antiquam Interpretationem jam in lucem emifimus, quantam recuperare licebat ; nisi fortè quædam partes delituerint, ubi eas delitescere ignoravimus. Quod ad SS. Patres attinet, quorum fcripta funt potior ac purior fons, è quo antiquain haurire Versionem libeat, fas fic asserere hac in parte vix quidquam aliorum labori à nobis relictum esse : hæc namque fcripta tam diligenter versavimus, & fingulas, quæ inter legendum occurrerunt, veteris Verfionis fententias tam accuratè exscripfimus, ut penè nihil fit quod nostra aut cujufquam ars efficere poffit amplius.

VI. De codicibus verò manu exaratis idem non ausim asserere ac de SS. Patrum fcriptis ; nempe tantâ curâ versatos fuisse à nobis omnes, ut nullos prætermiserimus. Quamcunque enim adhibuerimus diligentiam, ut ne qui nos laterent, latuere tamen nonnulli. Verùm tanti id esse non debet, ut propterea editio nostra manca & mutila videri debeat. Ut enim fateamur (veris namque concedendum) fuisse, hodieque esse apud exteras gentes quofdam etiam bonæ fatis notæ Scripturarum codices, quos non versavimus, feu ignorati à nobis fuerint , seu negata nobis eos versandi copia ; certè jačturam hanc damnumque istud farcitum abundè folamut lautissima messe fententiarum, quas SS. Patrum volumina fuppeditarunt. Præclara enim hæc volumina , purior atque uberior sunt antiquæ Interpretationis fons, quod ego jam monui , iterumque iterumque monebo ; & id mecum necesse est omnes fateantur. Quamlibet enim bonæ fint notæ hodie superstites manu exarati codices , quorum ope antiqua Scripturarum Interpretatio revocari in lucem poffit, certè Ss. Doctores ufi funt & antiquioribus, & melioribus , probè cauti inter varia exemplaria, quibus ipforum ætas abundabat, optima quæque & emendatissima feligere, ut exemplo est divus Augustinus, qui de studio Scripturarum disserens tam sollicitè monet translationes varias non petendas nisi ex codicibus emendatis , ut emendatis non emendati cedani. Optandum fanè erat ut tota Scripturarum Interpretatio vetus , quanta olim exstitit quo tempore in usu & honore erat, nunc in SS. Patrum voluminibus exstaret ; facilis foret jactura codicum , quos evolvere nobis non licuit, quorum etiam forte si data nobis copia fuisset , editio nostra mole gravior quàm locupletior prodiisset. VII. Quidquid sit, damnum istud qualecunque, si tamen damnum

a ij

Tom. III.

« ZurückWeiter »