Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

col. 627.

[ocr errors]

Tom. 2. ad eos litteris ita refpondit: Prima de quinto Pfalmo quæftio fuit, Neque ov. edit. habitabit juxta te malignus, pro quo habetur in Græco, "Cu eginhou ooi: Zorness, five Tornpolóuevos, ut Vulgata editio continet; & miramini cur magıniav, id eft, incolatum, Latinus interpres non verterit, fed pro hoc pofuerit habitationem, que Græcè dicitur nomía...... Sciendum quòd fi voluerimus dicere..... Neque incolet juxta te malignus, perdet aviav; & dum interpretationis nunciar fequimur, omnem decorem translationis amittimus; & hanc effe regulam boni Interpretis, ut idara linguæ alterius fuæ linguæ exprimat proprietate. Nihil ifto S. Hieronymi teftimonio planius ad fidem faciendam Pfalterii noftri lectionem, ipfam effe veteris Latini interpretis Versionem; in Pfalterio autem Veronenfi aliter reddi verficulum fextum Pfalmi quinti, atque olim à Latino interprete redditus fuerat.

XI. Nec eft quod quis reclamet, & contendat aut lectionem Veronenfis codicis, qua verbum verbo redditur, magis olere antiquam Interpretationem; aut malefidam conftitutam à nobis effe regulam, qua dignofcatur hæc antiqua Interpretatio, quòd nempe fit tenacior verborum. Equidem nifi Hieronymus auctor effet, Interpretationem verficuli, de quo agitur, aliam fuiffe olim in interprete Latino, diverfamque à lectione codicis Veronenfis, fateremur juxta regulam, quam ex Auguftino conftituimus, codicis Veronenfis lectionem antiquæ Interpretationis indicium præ fe ferre in eo verficulo. Verùm fuadent contrarium Hieronymi verba, ex quibus difcimus aliter à Latino interprete redditum olim iftum fuisse verficulum, ac redditur in codice Veronensi. Ergone malefida est regula ab Auguftino petita, cujus ope antiqua Interpretatio inde fecerni & dignofci dicitur, quòd fit tenacior verborum? Haud equidem : fed ea tamen regula non ita est urgenda, ut quidquid in Scripturarum Interpretatione ad Græcum fontem propius accedit, femper ex Itala descriptum effe; quidquid aliquantulum difcedit, ex ipfa minimè extractum videri debeat. Itala enim, five antiqua Interpretatio, eft tenacior verborum; at non ita tenacem dicimus, neque adeo id de fingulis intelligendum verficulis contendimus, ut nullos effe exiftimemus, in quorum Interpretatione non fit tenacior verborum, & qui etiam feliciùs aliquando ab aliis Interpretibus non fuerint translati. Hinc Auguftinus, licet ipfo judice cæteris præferenda fit Itala, plures jubet conquirere Interpretationes, quarum numerofitas plurimùm juvat. Hinc idem præcipit ut Latinis quibuslibet emendandis, adeoque & ipfius Italæ codicibus, Græci adhibeantur codices. Hinc demum Auguftinus, licet Italam cæteris prætulerit, & fecutus fuerit, non ita tamen & femper fequitur, ut nunquam ab ea diffideat, nunquam aliam ufurpet Verfionem, aut ab alio qui verbis tenacius inhaferit, aut proprio marte confectam. Cùm igitur in investiganda Scripturarum antiqua Interpretatione ftatuimus hanc pro antiqua Verfione, five Itala, effe habendam, quæ fit tenacior verborum cum perfpicuitate fententiæ; id minimè de fingulis hujus Interpretationis partibus intelligi volumus; neque enim tam generalis conftituta eft à nobis, seu potius ab Auguftino regula, ut abfque ulla fit exceptione ; qua fine nullam effe regulam tritum eft fermone vulgi proverbium.

XII. Alterum ejufdem generis exemplum fuppeditabit verficulus 23. Pfalmi 30. qui in codice Veronenfi ita legitur, Ego dixi in exceffu mentis meæ ; in Pfalterio noftro, Ego dixi in pavore meo. Veronenfis codicis lectio hîc iterum tenacior eft Græci textus; Pfalterium tamen Sancti Germani antiquam ejusdem verficuli Interpretationem repræfentat, quod ipfe etiam iterum docet Hieronymus his verbis tam difertis, ut nemini du

bitare liceat. In Latinis codicibus, inquit Hieronymus in eadem ad Suniam & Fretelam epiftola, legebatur in pavore meo: & nos juxta Græcum tranftulimus iv rñ exsdoes us, id eft, in exceffu mentis meæ. Ex quo Hieronymi teftimonio liquet verficulum hunc talem in noftro legi codice, qualis olim in Latinis codicibus legebatur; in codice autem Veronenfi, qualis ab Hieronymo eft translatus; quod juvat obfervare, ut noveris Veronenfem codicem nequidem ab Hieronymiana translatione five correctione liberum effe. Percurrat lector, fi vacat, y. 8. PL. 33. item Pf. 72. y. 4. PL. 78. y. 1. Pf. 105. y. 10. Pf. 118. y. 126. PL. 119. y. 5. Pf. 130. y. 18. &c. Plura non referam. Hæc è multis pauciora oftendunt fatis, idque auctoritate Hieronymi confirmatum, S. Germani Pfalterium antiquam magis olere Interpretationem, vel in iis etiam ipfis locis in quibus Veronenfis codex difcrepans à Pfalterio Sangermanenfi, cum Græco textu confentit. Quantò magis igitur, ubi Pfalterium Sancti Germani Græci textus eft tenacius quàm Veronense ?

XIII. Innumera fe paffim offerunt exempla. Sic, ut unum è multis proferam, verficulus octavus Pfalmi trigefimi tertii in codice nostro ita legitur: Immittet angelus Domini: quæ lectio verbum verbo è Græco est exprella, Παρεμβαλει ἄγγελος Κυρίου. Verficulum autem hunc ita exhibet Veronenfis codex : Immittet angelum Dominus: quæ lectio non tantùm à Græco textu prorfus difcrepat, fed etiam ab Auguftino ut mendofa vitiofaque repudiatur & damnatur. Poftquam enim S. Doctor hanc codicis noftri lectionem retulit, Immittet angelus Domini; ita profequitur: Sic fcriptum eft, fratres, non quomodo habent aliqui mendofi codices, Immittet angelum Dominus. Mendofus igitur codex Veronenfis, qui hanc interpretationem exhibet. Hic alios duntaxat indicabo verficulos, in quibus codicem noftrum Græci textus effe tenaciorem fas eft animadvertere : hi funt alios inter Pf. 7. y. 10. PL. 9. v. 13. PL. 16. †. 2. Pf. 17. yy. 3. & 30. PL. 21. y. 19. & 20. Pl. 38. ††. 11. & 14. Pf. 43. ✯✯. 3. & 20. Pf. 45. V. 3. Pf. 49. y. 7. PL. 65. v. 4. & 12. Pf. 67. †. 31. Pf. 70. y. 20. & 21. Pf. 71. y. 3. & 4. Pf. 73. v. 5. 19. 21. 22. 73. &c.

XIV. Sed quid ego nequicquam exempla referre laboro, cùm fponte fua legenti occurrant. Penes est lectorem alia evolvere, fuoque indulgere ingenio: conferat, fi libuerit, varias utriufque codicis lectiones; collatifque cum Græco textu his lectionibus, arbiter fedeat, & decernat ipfe uter codex purius finceriufque fit antique Interpretationis exemplar, noftrumne, an Veronense; & utrum utri fit pofthabendum. Utcunque autem cefferit, nihil eft tamen, quod jam in noftra editione Pfalterii poffit defiderari; cùm varias lectiones codicum, qui primas fcrutationes effugerant, aut hîc fecundis curis reftituerimus, aut jam in notis aliunde fint exfcriptæ, aut demum nullius fint momenti. Id quidem patet fatis in codice Veronenfi, quo non eft ullus præftantior, & qui cum noftris de palma poffit contendere.

XV. Cæterùm neminem arbitror fore tam iniquum, qui quæ hactenus diximus, aut dicturi poftea fumus, fic accipiat atque intelligat, ac veluti præclariffimum Blanchini opus extenuare, & virum doctiffimum rodere in animo habeamus; quo certè nihil à moribus noftris alienum magis eft. Sed & hanc iniquam fufpicionem præoccupavimus, & jam fatis propulfavimus in Præfatione priori tomo prævia. Quifquis legerit hîc fcripfimus in laudem Viri Clariffimi, ejufque operis, (præfat. part. 3. n. 178. p. lxvii. ) intelliget facilè quantùm ab omni rivali

quæ

tate alieni fuerimus cùm hæc fcriberemus. Adeo autem hæc fcripfiffe non pœnitet, nec nostra de viro docto mutata est sententia ; & adeo laudes, quibus tunc tum opus tum opificem cumulavimus, revocare & retractare non est animus, ut etiam plenioribus nunc utrumque cumularemus, & cumulare debeamus; maximè verò cùm fingularem viri doctiffimi, & fcriptoribus quàm minimè confuetam, neque hic prætermittendam benignitatem experti fimus. Rogatus namque à R. P. D. Periftiani Benedictino Bibliothecæ monafterii Veronenfis cuftode, (viro pietate pariter & fcientia infigni, cujus amicitiâ gloriamur, vellemufque præclara in nos noftrofque merita & officia commemorare) ut nonnulla Novi Teftamenti exemplaria communicare nobifcum non gravaretur; non tantùm petenti facilem fe præbuit, verùm etiam omnes vigiliarum fuarum fructus, quidquid nimirum collegerat, quofcunque antiquæ Interpretationis codices in lucem emittendos paraverat, quæcunque defcripferat fragmenta, liberaliffimè obtulit. Tanta benignitas, tanta prætermitti non debuit liberalitas. Et quamvis oblatis uti non licuerit pro tempore, tum quòd litteræ ferius ad nos pervenerint, tum quòd jam multa fatis, imo tam multa ex optimæ notæ innumeris codicibus, immensisque Patrum voluminibus defcripferimus, ut vix quidquam novi, faltem quoad Novum Teftamentum, fas fit reperire, & plus moleftiæ & tædii quàm utilitatis allaturi fimus, fi plura congefferimus; nihilominus tamen tam tenemur dono, quàm fi nos vir doctus onuftos dimififfet, reque ipfa quafcunque congeffit opes impertiiffet. Verùm à propofito deerramus longiùs. Nunc de aliis nonnullis Antiqui Teftamenti libris dicamus.

§ III.

De Cantico Canticorum.

XVI. N inveftiganda Cantici Canticorum antiqua Interpretatione Latina feliciorem quàm nos impendiffe operam videri poffit vir clarissimus Blanchinus ; qui quem nos librum ex Ambrofii duntaxat operibus defcriptum, & quibufdam etiam commatibus truncatum in lucem emifimus, ipfe totum atque integrum nulla parte mutilum ad antiqui fidem exemplaris vulgavit. Nimirum vir doctus in Bibliotheca Vaticana infignem reperit codicem ante annos mille exaratum, qui brevem in Canticum Canticorum Latinam complectitur expofitionem ab Epiphanio Cypri epifcopo ( ut putat) elaboratam ; qua in expofitione facer Cantici textus meram verfionem Italam referre Blanchino videtur.

XVII. Fas mihi fit hîc in primis occurrere errori, in quem delapfus eft doctiffimus Blanchinus (quod à nemine alienum eft) circa hujus expofitionis auctorem. Quem enim putat effe hunc, ille nequaquam est, quem infcriptio fallax mentitur. Haud, inquam, hujus expofitionis architectus eft Epiphanius in Cypro epifcopus, fed Latini fermonis fcriptor aliquis, quifquis ille fit. Quod quidem miror virum doctum non animadvertiffe. Illa enim Latina expofitio minimè olet fcriptionem, quæ primùm à Græco interprete elaborata, deinde reddita fit Latinè; fed proprius, purus atque fincerus eft Latini fcriptoris fœtus : quod animadvertet facile quifquis legerit. Namque ut omittam hanc expofitionem nulla translationis indicia præ fe ferre, expofitionis illius architectus antiquam vulgò fequitur Scripturarum Interpretationem Latinam. Ex

quo conficitur expofitionem hanc non Græcè primùm fcriptam, ac deinde redditam Latinè, fed à fcriptore Latino, qui unus propriufque eft ejus parens, elaboratam. Et certè interpres Latinus, fi è Græco fonte manaret illa expofitio, occurrentes in ea Scripturæ verficulos perinde atque ipfam expofitionem ad Græci textus fidem vertiffet, quod folent interpretes; nec antiquam Scripturarum Interpretationem Latinis propriam fecutus fuiffet. Nifi forfan dixeris Latinum interpretem, cùm Græcam expofitionem Latinè redderet, maluiffe occurrentes in ea Scripturæ fententias ex codice Latino defcribere, ut labori parceret, quàm proprio marte horum verficulorum Interpretationem elaborare; quod quidem nos de Irenæi interprete diximus. At ratio longè diffimilis; prætereaque, etiamfi id ita contingere potuiffe concederemus, nihilominus expofitionem hanc non effe auctoris Græci foetum Latinè redditum inde femper conftaret, quòd nulla translationis indicia præferat, ut legenti cuique manifestum fit.

XVIII. Vellem hîc mihi liceret gravem diffimulare Garetii nostri allucinationem, qui Græcum expositionis, de qua disputamus, contextum vidisse se scribit præ manibus viri clariffimi Emerici Bigotii. Nufquam enim gentium Græcus ille textus exiftit, nec in ullo codice quem præ manibus habuerit Bigotius. Quid ergo? ifne fuit Garetius, fingere qui non vifa poffet? Haud ita fenferim de viro pio perinde ac docto. Sed eum fuiffe arbitror Garetium, cui verba dari potuerint, & cui reipfa data fint, quacunque ratione id contigerit. Si quis conjecturis locus forfitan id ita potuit contingere. Inter codices Mfs. Bigotii, qui hodie in Regia exstant Bibliotheca, unus eft qui præter Latinam expofitionem, de qua lis eft, quatuor divi Chryfoftomi fermones Græcè exaratos fimul complectitur. Fortè Bigotius hunc Garetio codicem ludibundus oftendens, Græcum effe contextum expofitionis Latinæ in Cantica per jocum finxit ; Garetius verò præcipiti judicio abreptus, fallaci titulo delusus, nulloque prævio examine, arbitratus eft id quod Græcè scriptum cernebat, Græcum effe contextum Latinæ expofitionis in Cantica. Eò autem faciliùs in hunc labi errorem potuit Garetius, quòd noverat à Caffiodoro, quem affiduis manibus terebat, hujufmodi expofitionem Epiphanio Cyprio epifcopo fuiffe adfcriptam ; quam expofitionem ipfemet Caffiodorus fe in Latinam linguam per amicum fuum virum difertiffimum Epiphanium feciffe transferri fcribit lib. 1. Divin. lect. cap. 5. Hæc forfan fuit erroris caufa Garetio. Sed quæcunque tandem caufa fuerit, sive in errorem fponte fua delapfus, feu jocosè à Bigotio inductus, error certè eft, quem facilè perpexiffet Garetius, fi, quem in manibus Bigotii vidiffe fe fcribit, codicem fuis ipfe verfaviffet, atque oculis propiùs infpexiffet. Ille namque codex Bigotii in Regia affervatus Bibliotheca, quem nobis & intueri & manibus verfare licuit, non nifi quatuor fermones Græcos divi Chryfoftomi cum Latina illa expofitione Epiphanio adscripta, seu potius afficta, complectitur. Nunc dicamus paucis de Interpretatione quam expofitionis illius in Cantica fcriptor fequitur.

XIX. Interpretatio Cantici, quam fequitur expofitionis auctor, plerùmque cum illa concinit Verfione, quam ex Ambrofio descripfimus. Ubi tamen Ambrofius has voces Græcas ἀδελφιδός, ἀδελφιδές, Latinis iftis vocibus reddit, frater, fraternus, confobrinus; auctor expofitionis vocem fratruelis semper adhibet cum Hieronymo, & interdum cum Auguftino. Neque in his duntaxat, fed & in aliis pluribus locis Hieronymum sequitur interpretem : exempla reperies c. 1. y. 6. ne fortè efficiar ficut oper

ta, &c. item y. 7. y. 12. ab his nimirum verbis, in medio uberum meorum commorabitur, &c. c. 2. y. 8. vox fratruelis mei, &c. y. 9. y. 12. c. 3. Y. 8. c. 4. ¥. 8. *. II. c. 5. y. 16. &c.

XX. Si quæ præterea aliæ fint difcrepantiæ inter Interpretationem, quam ex Ambrofio defcripfimus, & eam quam expofitionis auctor fequitur, hæ ferè omnes in notis occurrent. Nec prætermittendum editionem noftram, five ab Ambrosio mutuatam, tenaciorem effe Græci contextus. Exemplo fit cap. 1. v. 1. 2. 4. 6. 7. 8. 16. cap. 2. v. 3. 5. 7. 16. cap. 3. . 2. cap. 4. ✯✯. 4. 7. 9. 10. 11. 16. cap. 5. ✯✯. 2. 3. 4. 5. 7. 10. 11. 12. 13. 14. 15. cap. 7. ✯✯. I. 4. 5. 10. 11. 18. cap. 8. vv. 5. 6. 8. 11. 12. 13. Nec tamen idcirco fpernendam dixerim hanc Interpretationem, cujus propriæ quædam funt lectiones, quæ cum Græco textu apprime cohærent; & in qua etiam veteris Vulgatæ ftichonomia fervatur ; nullisque capitibus liber Cantici diftinctus eft. Superest jam ut ope codicis Bigotiani, nonnullas editionis nostræ rimas expleamus; five quofdam Cantici verficulos, qui in Ambrosio deerant, ex hac Interpretatione defcriptas hîc reftituamus. Verficulos integros fubjicimus, ne laceras Scripturæ fententias legere faftidiofum fit lectori. Ut autem norit quid ex expofitione in Cantica mutuati fimus, quæ apud Ambrosium defunt, diverfo charactere repræfentantur.

[blocks in formation]

Cap. I. V. 14. Ecce es bona proxima mea, ecce es bona, oculi tui columba.

Cap. 11. y. 13. ficus protulit groffos fuos: vinea florentes dederunt odorem.

V. 17. ufque dum afpiret dies, & amoveantur umbræ. Revertere fimilis efto tu, fratruelis meus, damula, aut binnulo cervorum fuper montes

convallium.

Cap. 111. V. 3. Invenerunt me qui fervant, qui circumeunt in civitatem: Nunquid quem dilexit anima mea, vidiftis?

V. 8. omnes tenentes frameam, edocti ad bellum: vir, gladius ejus in femore ipfius pra pavore in noctibus.

Cap. IV. V. I...... Capillatura tua ficut greges caprarum, qui afcenderunt de Galaath. V. 5. Duo ubera tua, ficut duo hinnuli gemini caprea, qui pafcuntur inter lilia.

V. 6. Donec refpiret dies, & amoveantur umbra, ibo ad montem murræ, & ad collem Libani.

V. 14. nardum & crocum, calamus & cinnamum cum omnibus lignis Libani, murra & aloe cum omnibus primis unguentis.

Cap. V. V. 8. Adjuravi vos filia Hierufalem in virtutibus & in viribus agri, fi inveniatis fratruelem meum, quid nuncietis ei, quia vulnerata caritatis fum ego.

V. 9. Quid fratruelis tuus à fratrueli, ô fpeciofa inter mulieres? Quid fratruelis tuus fratrueli, quia fic adjurafti nos?

V. 15. Tibia pedum ejus columnæ marmoreæ, fundatæ fuper bafes argenteas. Species ejus Libanus, electus ut cedri.

V. 16. Guttur ejus dulcedo, & totus concupifcentia hic fratruelis meus, hic proximus meus, filia Hierufalem.

V. 17. Quò abiit fratruelis tuus, & fpeciofa inter mulieres? quò refpexit fratruelis tuus? & quaramus eum tecum.

Cap. VI. . 4. Converte oculos tuos contra me, quoniam ipfi fufcitaverunt me.

V. 5. Dentes tui ficut greges detonfarum, qui afcenderunt de lavacro, omnes gemellos habentes, & infecunda non eft in eis: ficut reftis coccinea labia tua, & loquela tua speciofa.

V. 6. Tanquam cortex malogranati genæ tuæ, extra taciturnitatem tuam.

V. 10. In hortum nucis defcendi videre in generatione torrentis, videre fi floruiffet vinea. Floruerunt malogranata.

V. 11. Illic dabo ubera mea tibi: pofuit me currus Aminadab.

Cap. VII. V. 3. Hic verfus deeft in codice; ut & in Ambrofio.

V. 5. Caput tuum in te ficut Carmelus: & ornatus capitis tui, purpura : rex vinctus in transcurfibus.

V. 8. Dixi: Afcendam in palmam, tenebo altitudines ejus : & erunt ubera tua ficut botriones vitis: & odor narium tuarum ficut mala.

V. 9. Et fauces tuæ tanquam vinum bonum, vadens fratrueli meo in directionem, fufficiens labiis meis & dentibus.

VV. 11. & 12. Veni fratruelis meus, exeamus in agrum, maneamus in vicis. De luce vigilemus ad vineas, videamus fi floruit vinea, floruit odor fuavis, floruerunt malogranata.

Cap. VIII. V. II. Vinea facta eft Salomoni in Beelamon, dedit vineam fuam cuftodientibus, vir affert in fructu ejus mille argenti.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »