bræum Veteris Teftamenti textum, & Gracum, norunt omnes. Que caufæ fint hujus diferepantie in utroque textu, noftri non eft inftituti inquirere fat eft edere caufam, cur non tanta fit inter veterem & novam Novi Teftamenti Verfionem difcrepantia. Id quidem ago. Libri omnes Novi Teftamenti, fi unum duntaxat Matthæi Evangelium excipias, Graco fermone fcripti funt. Ex hoc uno textu utraque Novi Teftamenti Verfio, tam vetus quàm nova, confecta eft, adeoque magna inter utramque difcrepantia effe nequit. Quid ergo altera differt ab altera, vetus à nova? Sape voces funt diverfa, aut phrafes fono tantum difcrepantes, nifi quòd alia aliis fint interdum fignificantiores. Menda interdum funt, quæ aut librariorum ofcitantia, vel, fi mavis, ignorantia irrepferunt, aut eruditulorum temeritate, qui aliquando de fuo addere, refecare, mutare que minus intelligebant, non funt veriti. Poftrema hæc funt, que D. Hieronymum novam compulerunt interpretationem elaborare: Ad Græcam originem revertentes, inquit, præf. in quatuor Evang. ea, quæ vel à vitiofis interpretibus malè edita, vel à præfumptoribus emendata perversiùs, vel à librariis dormitantibus addita funt aut mutata, corrigimus. Abfit autem ut quifquam his deceptus Hieronymi verbis, que nimiùm antiquam Interpretationem, fi de ea accipiantur, extenuare videntur, exiftimet hoc uno tantum differre inter fe geminam Novi Teftamenti Interpretationem, quòd antiqua vitiis laboret, fitque afperfa maculis, quibus nova ab Hieronymo elaborata libera fit & expurgata. Si hac una foret difcrepantia, profectò fatius erat dormire, & delitefcentem in Ms. veterem Interpretationem relinquere, quàm tot vigiliis tantoque labore menda & vitia è tenebris, quibus digna erant, in lucem proferre. Verum ut concedamus novam veteri praftare Interpretationem, atque utilem & laudandam in iftud opus collatam ab Hieronymo operam ; fua quoque veteri laus effe debet, fuaque utilitas eft & maxima. Sed de his jam multa fatis in præfatione priori tomo pravia diximus. Quod cæperam profequor, hifque generatim přæmiffis de antiqua novi Teftamenti Verfione, ad veterem Evangeliorum Interpretationem feftino. Nunc primùm prodit in lucem verfio Italica quatuor Evangeliftarum ex Mf. Colbertino, qui numerica nota 4051. eft infignitus. Probatiffima note codex ille eft, non tamen remotiffime antiquitatis, fiquidem vix illi feptingentos annos concefferimus: utlibet, nota eft optime & fidei. Matthæi Evangelium jam olim vulgavit Martianeus nofter ex duobus longè antiquiffimis codicibus. Unus eft Corbeienfis, num. 21. Alter Sangermanenfis, num. 15. Pofthabitis tamen his codicibus, tametfi Colbertino antiquioribus, ifto ufi fumus. Colbertinus namque, licet recentior, cæteris longè præftat. Primùm quidem integra quatuor Evangelia complectitur, cùm codices Corbeienfis & Sangermanenfis nonnifi unum Matthai Evangelium exhibeant. Deinde illud ipfum Matthai Evangelium in codice Colbertino magis olet veterem Interpretationem, & certiora ejus indicia præ fe fert, quàm in codicibus Corbeienfi & Sangermanenfi. Uterque, fateor, in multis antiquam fapit Verfionem non secus ac Colbertinus; at in pluribus difcrepat, neque eam videtur repræfentare; aliquando etiam ita nova Vulgata fimilis eft, ut ovum ab ovo citiùs difcernas. Exemplo effe poffunt priora Mf. Corbeienfis capita, quæ fic cum Vulgata conveniunt, ut vix ullam animadvertas "difcrepantiam, qua tamen magna eft in Colbertino, imò & in Sangermanenfi. Ha ergo funt caufa, cur cæteros manu exaratos codices, licet antiquiffimos, Colbertino codici pofthabuerimus: 1°. codex Colbertinus fuis omnibus partibus eft expletus : 2°. omnes variationes & difcrepantias, que feparatim in aliis occurrunt codicibus, ipfe unus omnes, aut penè omnes complectitur: 30. alias folus exhibet difcrepantias, & quidem infignes, quas fruftra in aliis quafieris codicibus: 4°. Quid plura? verficuli Evangeliorum, quales in SS. Patrum volu minibus laudantur, maximè in Hilarii fcriptis, tales leguntur iifdemque verbis in codice Colbertino; nec ulla eft difcrepantia, fi quando aliqua occurrit, que non alicujus antiqui Doctoris teftimonio poffit confirmari. Quod argumento effe debet, eo codice illam contineri Scriptura Interpretationem, qua ufi funt antiqui Scriptores. Hæc autem non alia eft, quàm vetus Vulgata. Quamvis nemini dignus videri non debeat Colbertinus codex, qui cateris præferatur ; non ita tamen illi palmam dedimus, ut alios nullo ordine haberemus. Imò ubi ventum eft ad Joannis Evangelium; cùm plures veteris Interpretationis nota in fex prioribus capitibus hujus Evangelii in codice Corbeienfi altero, num. 195, quàm in Colbertino apparerent, & ifte ad novam Vulgatam videretur accedere, confilium fuit fex illa priora capita ex codice Corbeienfi, pofhabito Colbertino, defcribere. Nec verò tantùm fuit confilium, fed jam penè perfeceramus, & penitus etiam perfeciffemus, ni mutare fententiam viri docti compuliffent. Nimirum, inquiebant, tametfi antique Interpretationis figna præferat codex Corbeienfis in illis fex capitibus, id non tanti effe debet, ut propterea mutetur codex, ex quo integra quatuor Evangelia, exceptis tantùm fex illis capitibus, defcripta funt. Urgebant præterea vehementiùs, contendentes fex illa capita codicis Colbertini non ita novam Vulgatam redolere; quippe que interdum ab ea difcrepant, atque etiam cum Mfs. aliis codicibus longè antiquissi mis, & cum Patribus conveniunt. His victi rationibus totum Joannis Evangelium ex Ms. Colbertino edimus. Id autem monendum lectorem exiftimavimus; cujus judicio, pro more, rem totam permittimus. Varias lectiones codicis Corbeienfis fubjecimus, quibus lectis collatifque, penes ipfum erit judicare uter codex antique Interpretationi fit propior. Nec verò tantùm adhibuimus codices Corbeienfem & Sangermanenfem, fed & alios pra terea quofcunque nancifci potuimus; nempe Corbeienfem alterum, alterum item Sangermanenfem, Claromontanum, Cantabrigienfem; codices quoque S. Mauri Foffatenfis, S. Ga tiani, S. Martini, & Majoris Monafterii Turonenfis. De fingulis hifce exemplaribus breviter dicere, ætatem assignare; quibus conftent, quibus careant partibus, quibus laborent vitiis, referre & explicare opera pretium fuerit. Ex illorum numero codicum tres ad calcem fui in Apocalypfim Çommentarii vulgavit R. P. Domnus Auguftinus Calmet, magnum Congregationis S. Vitoni, ne dicam totius ordinis Benedictini, decus & ornamentum. Hi funt Corbeienfis, S. Gatiani, & Majoris Monafte rii codices. Ab his dicere incipiam. Primus fe fe offert canitie venerandus alter Corbeienfis codex num. 195. (de altero, qui num. 15. infcribitur, jam diximus.) Quatuor Evangeliftas eo ordine, Matthaum, Joannem, Lucam, Marcum, complectitur perantiquus ille codex ante annos mille & ampliùs litteris uncialibus exaratus, verùm pluribus fui partibus truncatus. In Evangelio namque Matthai defunt tota undecim priora capita in Evangelio Luca dimidium capitis noni à †. 49. ad finem ufque : à j.. 1. cap. 10. ad †. 22. & à †. 44. cap. II. ufque ad . 7. cap. 12. in Evangelio Joannis à . 15. cap. 17. ad .9. cap. 18. à . 22. cap. 20. ad medium verficulum octavum capitis 21. Ni tot partibus effet truncatus ille codex Corbeienfis, poterat ex æquo contendere cum codice Colbertino, quem etiam antiquitate vincit. Non eodem ordine habemus geminos alios codices ad calcem Commentarii in Apocalypfim editos, nempe S. Gatiani & Majoris Monafterii, quibus videtur fociandus S. Martini codex, ne Turonenfem hunc codicem à popularibus fuis divellamus. Si quis autem codicum illorum quæ fit atas requirat; codices S. Gatiani & S. Martini atate pares mille fibi annos circiter vindicant, codex Majoris Monafterii octingentos. In fingulis codicibus quatuor Evangelifta proprio ordine defcripti funt, & quidem litteris aureis in codice S. Martini, ex quo. varias lectiones Marci, Luca, & Joannis tantùm excerpfimus. Præter Mf. codicem Sangermanenfem fub num. nota 15. de quo jam verba fecimus, alter eft Sangermanenfis, cujus etiam meminimus, cui nulla nota numerica eft appofita. Is codex annis abhinc circiter octingentis exaratus ad fuperiorem codicum claffem proximè accedit; fed codici Colbertino nonnifi longo proximus eft intervallo. Nec prætermittendus codex antiquus in S. Germani bibliotheca affervatus; Foffatensem dico codicem, qui certè eximius eft. Præcipuum id iftius eft codicis ante nongentos, ne dicam mille, abhinc annos exarati litteris Anglo-Saxonicis, quòd præfationibus & capitulis cujufque Evangelii capiti præfixis fit auctus. Licet mille circiter annorum fit codex Foffatenfis, minimè tamen Italicam fapit verfionem, nifi forfan Joannis Evangelium excipias, in quo nec unam, nec levis momenti difcrepantiam animadvertimus. Denique altera infignium fequitur exemplarium manu exaratorum claffis. Codices hi funt Cantabrigienfis & Claromontanus. Uterque longè vetuftiffimus eft, atque ut de ifto primùm dicam, anni non minùs centum fupra mille Claromontano codici funt tribuendi. Copiam hujus nobis fecere perhumaniter præfecti bibliotheca Collegii Ludovici Magni RR. PP. Toubot & Languedoc. Codex ille Evangelii juxta Matthæum verfionem Italicam continet; in plerifque cum Colbertino convenit, atque præ cæteris aliis antiquam fapit Interpretationem. At tribus fere prioribus capitibus eft mutilus, & totidem aliis circa medium, nempe capitibus 15. 16. 17. necnon tertia parte capitis 18. quo Quod ad fecundum poftreme hujus exemplarium claffis codicem fpectat, celeberrimus hic ille eft codex, Theodorus Beza academiam Cantabrigienfem donavit, unde illi nomen Cantabrigienfis, famofus controverfiis quas inter viros doclos excitavit. Non noftrum est tantas lites componere, imò ne quidem eas referam : tantùm dicam de ifto codice, uti de cateris dixi; paulò tamen uberiùs, quoniam funt quædam in eo admodum fingularia. Hunc ad nos codicem tam accuratè defcriptum, ut exemplum quod præ manibus habemus, pro archetypo poffit haberi, mifit vir doctus Richardus Bentleyus. Ingrati certè essemus, nifi viri bonis artibus ftudiifque expoliti ( utinam perinde vera & orthodoxa fide fuiffet imbutus! urbanitatis atque etiam munificentia in nos meminerimus. Ita enim officio nobifcum certavit, ut petentibus duntaxat copiam nobis codicis fieri, totum fuis defcriptum impenfis ad nos miferit. Ad codicem venio. Nullus ex cunctis codicibus, quos hactenus memoravimus, Cantabrigienfi codice eft antiquior, quippe qui fibi ducentos fupra mille annos vindicat. Quatuor Evangelia Græcè & Latinè una cum Actibus Apoftolorum complectitur. Nonnullæ etiam ex aliis Novi Teftamenti partibus fuperfunt reliquiæ, qua indicio effe poffunt totum fortaffis olim Novum Teftamentum illo in codice exaratum fuiffe, partemque maximam temporum injuria excidiffe. Sed ne quidem integri & incolumes ad nos pervenere Evangeliorum & Actuum Apoftolorum libri, plurima namque in ipfis defiderantur. Quatuor Evangelia primùm exhibet codex ille, fed perturbato ordine. Matthaum fequitur Joannes, deinde Lucas, poftremò Marcus. Marci autem Evangelium in hac verba definit, Nolite timere: Jefum quæritis, hisque verbis clauditur pagina. Verba verò ifta, crucifixum : furrexit, non eft hîc, &c. ad finem ufque capitis leguntur in duabus paginisfequentibus, fed aliá, eâque recentiori, manu fcripta & reftituta, haud equidem ex antiqua Verfione, fed ex Vulgata noftra, qua praftò fuit librario, ex qua defcripfit qua deerant, ne mutilum & imperfectum effet Marci Evangelium. Eadem quoque recentiori manu fcribitur ad calcem ejufdem Evangelii: Evangelium fecundùm Marcum explicit. Incipiunt Actus Apoftolorum. Sed imperitè ineptèque poftrema verba è fuo addidit librarius; quandoquidem pagina, qua proximè fequitur, his verbis prima manu fcriptis exorditur: Qui malè facit, non vidit Deum : qua verba, verba funt extrema verficuli undecimi tertia Joannis epiftola. Ad calcem verò iftius epiftola, que his verbis clauditur, Saluta amicos nominatim, fcriptum legitur eadem manu antiqua: Epistola Joannis III. explicit. Incipit Actus Apoftolorum : que manifeftè indicant mutilum illic effe codicem, & olim inter Evangelium Marci & Actus Apoftolorum, faltem tres Joannis epiftolas defcriptas fuiffe, eafque inde detractas effe. Quin & laceratum eo loci codicem effe manifeftis patet indiciis. Hac fi animadvertiffet librariolus recens, errorem fuum pervidiffet, nec infulse fcripfiffet ad calcem Evangelii juxta Marcum: Incipiunt Actus Apoftolorum. Nec verò tantùm hic mutilus eft codex Cantabrigienfis, fed pluribus aliis in locis, in quibus que defunt, ex Vulgata verfione reftituta funt manu recentiori 600. ferme annorum. Loca ifta minutiùs funt indicanda. In Evangelio Matthai defunt undecim verfus priores capitis primi, necnon caput fecundum à versu 21. ufque ad . 8. cap. 3. Defunt pariter omnia ab initio Evangelii fecundùm Joannem, ufque ad medium ferè versum 16. cap. 3. fubinde omnia à verfu 2. cap. 18. ejufdem Evangelifta, ufque ad verfum 1. cap. 20. Apud Marcum verò à verfu 6. cap. 16. ufque ad finem. Qua omnia loca ex Vulgata verfione reftituta funt manu recentiori 600. ferme annorum, ut jam diximus, fi modò exceperis initium Evangelii fecundùm Matthæum, & initium Evangelii Joannis, quod omnino defideratur. Richardus Simonius afferit ultimos Marci verfus, nempe à verfu 6. cap. 16. ad finem ufque Evangelii, in Graco hujus Mf. codicis reperiri; quod manifefto eft indicio & Latinè olim defcriptos fuiffe, cùm in hocce Mf. Latinum è regione Graco ad verbum refpondeat, ita ut Grecum in una pagina, Latinum verò in altera collaterali infcriptum videatur: unde fit ut fi avellatur folium unum, cujus prior pagina Latinam verfionem exhibeat, Græcum, quod eidem refpondet à finiftris, manere debeat integrum, utpote quod infcribatur in folii antecedentis averfa facie. Hac obiter dicta fint adversùs eos qui veterum aliquot Ecclefiafticorum Scriptorum fide, quorum commentaria in Marcum ad verfum ufque 6. capitis 16. tantummodo progrediuntur, eo loci definere Marci Evangelium funt opinati. Jam verò qualem verfionem contineat Cantabrigienfis ille codex, non ita affequi facile eft. Italicam certè vix credere fas eft: præterquam quòd enim rariffimè cum Ms. noftris Corbeienfi, Clarom. Sangerman. &c. conveniat, fæpe fapius ab antiquorum Patrum teftimoniis alienus eft. Verbo dicam. Mf. ille ita fingularis eft, ut à cateris aliis plerumque difcrepet. Non tamen diffitebor Evangelia Marci & Joannis ut plurimùm convenire cum Mf. Corbeienfi, qui in multis Italicam fapit: fed eo uno cæteris antecellit Cantabrig. quòd magis ad verbum Græcum exprimat, ut facilè crediderim interpretationem peculiarem exhibere ab aliquo factam, cui vulgares interpretationes Latina non placuerint, ob hanc fortaffe rationem, quòd Græcum illa non fatis arcle reddant. At nos, qui verfionem illam indagamus, qualis publicè olim legebatur in Ecclefia, & in antiquorum Patrum libris citari notum eft, illos præferre debemus Mfs. codices, qui cum variis ex iifdem Scriptoribus prolatis locis magis concordant. Quod certè textui noftro Colbertino optimè convenit. ་ PROLOGUS IN MATTHÆUM, Ex Mf. Colbert. n. 4051. annor. circiter 600. opt. notæ. M с ATTHEUS ficut in ordine primus ponitur, Evangelium in Judæa primus fcripfit cujus vocatio à Deo ex publicanis actibus fuit. Duorum in gene ratione Chrifti principia præfumens; unius, cujus prima circumcifio carnis; alterius, cujus fecundùm cor electio fuit : & ex utrifque a partibus Chriftus : ficque quaternario numero triformiter pofito, principium à credendi fide in electionis tempus porrigens, & electione in tranfmigrationis diem dirigens; atque à transmigratione ufque ad Chriftum definiens, decurfam adventus Domini oftendit genėrationem: ut & numero f fatisfaceret & tempori; & fe effe quod effet oftendens, & Dei opus in fe monftrans, etiam in his, quorum genus & pofuit, Christi operantis à principio teftimonium non negaret. Quarum omnium rerum tempus, or do, numerus, difpofitio, vel ratio, quod fidei neceffarium, eft. Deus Chriftus eft, qui factus eft ex muliere, factus fub lege, natus ex virgine, paffus in carne, omnia in cruce fixit: ut h triumphans ea in femetipfo, refurgens in corpore, i & Patris nomen Patri reftituens & Filii; fine principio, fine fine, oftendens unum fe cum Patre effe, quia unus eft. In quo Evangelio utile est defiderantibus Deum fic prima, vel media, vel perfecta cognofcere, ut & vocationem Apoftoli, & opus Evangelii, & dilectionem Dei in carne nafcentis, për univerfa legentes intelligant; k atque in eo quo adprehenfi funt, & adprehendere expetunt, recognofcant. Nobis enim hoc ftudio argumenti fuit, & fidem factæ rei tradere, & operantis Dei m intelligentiam diligentem effe difpofitionem quærentibus non tacere. Amen. Explicit Præfatio. NOTE. a Hic Prologus totidem pene verbis editus eft à Martianæo noftro ante Evangelium Matthæi fecundùm Verfionem Italicam. Is autem non reperitur in Mfs, duobus S. Germ. n. 15. & Corb. n. 21. unde hoc Evangelium Martianæus eruit, fed in alio quodam codice, cujus notam minimè indicavit. In Mf. noftro Colb. præfixus habetur idem Prologus eo quo nunc exhibemus modo: reperitur etiam in aliis duobus Mfs. Ecclefiæ S. Martini Turonenfis, uno aureo, abfque numerica nota; altero fub num. 174. annorum 900. In editione Martianæi fub hac profertur infcriptione: Incipit præfatio Matthai, cunctorum Evangeliftarum arche. In aureo codice S. M. Turon, nullus invenitur titulus. In altero n. 174. ifte: Incipit argumentum fecundùm Matthaum. b Martianæi editio cum Mf. S. Mart. Turon. n. 174. Matthæus ex Judæa, ficut in ordine primus ponitur, ita Evangelium..... cujus vocatio ad Deum; M. ad Dominum. c Carnis. Edit. in carne. Mf. Turon. n. 174. uniuscujufque prima circumcifio in carne. Partibus, &c. Edit. cum Ms. Turon. n. 174. in paBribus..... ficque quaterdenario numero, Alter Turon. fitque quaternario denatio (1. denario) numero. e Electione. Ml. 1. Turon. electio. Alter n. 174. cum edit, ex electione ; paulòque post, atque è tranfmigrationis die ufque in Chriftum, &c. fubinde in Mf. 1. Turon, de curfum, non decurfam. Satisfaceret, &c. Edit. fatisfaciens & tempori, & ft quid effet oftenderet, & Dei opus in fe demonftrans. Simi liter in Mf. Turon. n. 174. exceptis his, fe quod effet.. Dei in fe opus monftrans. In altero Turon. 5 fe quod effet oftendens, non oftenderet; dein, & Dei in fe opus monftrans, ut fup. g Pofuit. Sic etiam in Mfs. Corb. n. 18. & 1. Turon; in edit. verò expofuit. h Mf. Turon. n. 174. triumphans eam, non ea. i Et Patris nomen Patri, &c. Edit. 5 Patris nomen in patribus Filio, Filii nomen Patri reftitueret in filiis, fine principio, &c. Itidem in Mf. Turon. n. 174. præter unum reftituens, loco reftitueret. Item in alio Turon. Patri reftituens in filiis, fine, &c. paulò verò poft, unum fe cum Patre effe, qui unus eft, non quia. k Mf. Turon. n. 174. atque id in eo in quo. Edit. ats que in eo in quo. 1 Hoc ftudio. Mf. Turon. n. 174. cum edit. hoc in ftudio: m Intelligentiam diligentem effe. Mf. Turon. 174. intel= ligendam diligenter effe difpofitionem, &c, Edit, intelligen dam diligenter difpofitionem, &c, A cipulos loquitur. c. 5. #. 3. 13. • XI. De dilectione inimicorum. c. 5. ¥. 44. XIII. In jejuniis non contriftandum, & in oratio- ne non multùm loquendum, & de thefauro in XIV. Nemo poteft duobus dominis fervire: & de volatilibus,&& liliis agri, & de follicitudine diei. c. 6. **. 24. 26. 28. 34. XV. De feftuca & trabe in oculo: h dè marga- rita non mittenda ante porcos. c. 7. **. 3. 6. XVI. Intrate per anguftam portam ; & i cavete à falfis prophetis. c. 7. **. 13. 15. XVII. Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Do- NOTE. Eadem capitula præfert Mf. S. Germani, n. 15. annor. b Similiter infra in textu Colb. Judaa non Juda, Edit. Martian. è Mf. Sangerm. n. 15. Ubi diabolus e Edit. Mart. delet hoc, aut prophetai. 8 Edit. Martianæi add. cæli, voci volatilibus; tok h Edit. pluraliter, de margaritis non mittendis. i Similiter in 1. Indice edito à Martianæo, ad artic. k Index 1. apud Martian. artic. vi. pluraliter, Nom m Index 1. apud Martian. art. vII. tribuni, non cen Edit. Ubi focrum Petri à febribus liberavit. Edit. legionem dæmonum ejicit. Index 1. apud Mar P Index 1. ap. Martian. artic. IX. Dicit Pharifais, nom q Similiter infra in textu Colb. c. 9. . 15. Nunquid poffunt filii fponfi jejunare, quandiu cum illis eft fponfus ? Edit. Martian. à profluvio fanguinis..... à morte refuf- citatur. Index 1. ibid. artic. x. Mulierem à profluvio li- berat ; filiam principis cujusdam mortuam fufcitat. Ter- tius ibid, artic. XXXII. Filiam principis mortuam dum va- dit fufcitare, mulierem à profluvio liberat. Index Hilar. art. ix. De profluvio mulieris de filia principis excitata à mortuis. Textus Colb. infra c. 9. #. 20. Et ecce mulier, non aperuit. Similiter habet Index 1. ap. Martian. artic. x. Cacis oculos aperit; ftatimque, furdum & mutum damonium ejicit. Index 3. ibid. artic. |