Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

mi dc cx C iii

{is f. Ap, i.l, §
`J - - - - _ —-~

[ocr errors][ocr errors]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

Qaum sit ipse 1yricorum prin

ceps, idemque venerum , et leporum omnium cantor FLACCVS, non aliis describeretur typis oportebat, quam Bodonianis , omnium scilicet nobilissimis , et nitidissimis , e quibus iam profectum est quidquid ab ipsa tandem arte poterat postulari. Cuius ego artificis , simul et eruditorum hominum '°, qui mecum una volumen

- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -

(1) Ennius Quirinus Visconti Romanus , Carolus Fea Nicensis, Stephanus Arteaga Matritensis.

ipsum castigarent, industria usus, et doctrina , illud a me Horatianum exemplar exstare volui, quod Italicis praelis, et bibliothecis universis commendationi esset , et ornamento. Iam vero ne quid statim occurreret, quod a mundo simplicique, quem volumus, cultu alienum videretur; statui, quantum est prolegomenon , scholiorum , et variarum lectionum ab hoc volumine prohibere: immo, si nomina demas Deorum , vel hominum , quae sibi poema quodque praescribit, ne argumenta quidem adesse passus sum ; queus etst anttquutas quaedam sit munimento, non tamen a me tanti facta sunt, ut tam venustis, tam claris poematis praeponerentur. Nostrarum vero quod erat praecipue partuum egimus ita , ut haec editio primum ab orthographia , deinde a lectionum delectu, denique a stigmatum collocatione, quam maxime fieri per nos poterat, commendaretur. Ad orthographiam quod spectat, cavimus pariter nequid nimis indiligenter, nequid curiose nimis ageremus. Quod institutum nostrum insimulabunt, opinor, nonnulli Angliae, Bataviae , Germaniae, ceterum eruditissimi viri, qui genus aliud orthographiae sectando, otiolum quandoque suum potius delectasse, quam serio rem egisse videntur. Spissi enim illi , similesque in exitu casus sententiis impedimentum afferunt, tenebras etiam suffundunt; certe si ad nostratum eruditorum aures referantur, vereor, ut queant tolerari. IVovi pro hac scribendi ratione testimonia veterum monumentorum

« ZurückWeiter »