Abbildungen der Seite
PDF

circumferri, fateorque in a/iquibus vel aetatis aureae eam desiderari in literarum occursu levitatem , cui tantopere student grammatici: (legitur enim nec raro in illis inprovisum, conlega ''', cet.) at aera, et lapides sub Augusto, immo et superioris aetatis praeseferunt imperator, collegium, cet.. Profecto, quum sit par hinc et inde auctoritatis momentum , adduci non possum , ut credam , nullam euphoniae habendam esse rationem ; nihilique putandum esse , quod Graeci , a quibus nostra promanant, hiulcos istos asperosque sonitus aurium caussa tam sedulo vitaverint. Vt ergo auribus indulgcatur, sermonisque prospiciatur

- - - - -.- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - • • * *

(1) Noris Cenotaph. Pisana Dis. Iv. cap. vI.

perspicuitati , plurales casus is finitos expunximus. Tum enim Ancyranae tabulae °, tum C. Caesaris titulus Ariminensis (*), tum arcus Augusti, qui est de Gentibus Subalpinis debellatis epigraphe °, plurales casus es finiunt, uti Gentes, aedes, omnes, cet.. Quin immo grammatici ipsi veteres memoriae tradiderunt nostrae ° , solitos fuisse scriptores illos aureos modo hac, modo illa finitione uti , prout optima periodorum , et versuum indoles suadebat; quas nunc leges ne divinari quidem , nedum animo percipere possumus.

(1) Chishull. Antiq. Asiat. pag. 1 72 , seqq. (2) Gruter. pag. cxLix. num. 2. (3) Gruter. pag. ccxxvI. num. 7. ' (4) Gellius Noct.Attic. lib. x111.cap.xx.

Quod si saepius O pro V usurpata sit, ut in Volcanus, volt;fatendum tamen est , monumenta , quae hanc scripturam referunt, agreste et insolens quidquam aliud redolere, quod nemo hodie non oderit. Inscriptio Augustana, qua Vulcano simulacrum dedicatur, habet quidem pro Vulcano, Volkano; at eadem pro absenti, apsenti''; in ellogio Matronae eiusdem aevi legitur quoque volnus pro vulnus; simul vero stodium pro studium, aput pro apud , ultumum pro ultimum , necutrum pro neutrum (*). Quomodo ergo sibi constabunt eruditi isti , qui arbitratu suo , modo veterem illum ,

• - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -

(1) Gruter. pag. LxI. num. 1 . (2) Fabretti Inscript. pag. 226. Marini Iscriz. Albane num. cxLvIII.

modo recentiorem hunc, a quo subrustica antiquitas emendatur , scripturae morem sequuntur? Si ergo O et V breves nullo discrimine inter scribendum habitae sunt; (ut antiquitus in more positum fuisse docet prae ceteris aenea tabula Lugdunensis, in qua occurrunt una et Divus, et Divom (9) argumento id est ab antiquis illis hasce literas ita potuisse pronunciari , ut idem per utrasque sonus in auribus crearetur; quod ne conandum quidem nobis est, a quibus ita literae efferuntur, ut a natwva ipsarum vt ac potestate nunquam discedamus. Ceterum quae , firmioribus niti fundamentis, vel doctorum usu magis commendari nobis visa est orthographia, hanc

- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -

(1) Gruter. pag. DI 1. col. 2.

VIII P R AE F A T I O
amplexi sumus; ita tamen , ut la-
pides, et Graecas origines, prae-
sertim in nominibus, ut vocant,
propriis, unice consuleremus.
Magis vero magisque sollicitos
nos habuit lectionum delectus. Vt
enim ingens est eruditorum nume-
rus, qui huic poetae recensendo sol-
/ertiam , vel ingenium commoda-
runt suum ; quorum alii obscura
sane loca illustrarunt, alii vel te-
nebris , vel ipsi etiam luci obscuri-
tatem addiderunt ; oportuit, ut
tot sententiarum , et iudiciorum
copia inopiam quodammodo face-
fet; nobisque hanc demum pro—
vinciam aggredientibus maius ne-
gotium exhiberet. Certe non ita
me amo, ut cunctis harum rerum
studiosis diligentiam meam pro-
bare me posse confidam. Verum,
quum hi nihil libenter excipiant,

[ocr errors]
« ZurückWeiter »