Abbildungen der Seite
PDF

Vestris amicum fontibus, et choris,
Non me Philippis versa acies retro,
IDevota non extinxit arbos,
Nec Sicula Palinurus unda.
Vtcumque mecum vos eritis, libens
Insanientem navita Bosporum
Tentabo, et arentes arenas
Litoris Assyrii viator.
Visam Britannos hospitibus feros,
Et laetum equino sanguine Concanum:
Visam pharetratos Gelonos,
Et Scythicum inviolatus amnem.
Vos Caesarem altum, militia simul
Fessas cohortes abdidit oppidis,
Finire quaerentem labores
Pierio recreatis antro.
Vos lene consilium et datis, et dato
Gaudetis, almae. Scimus, ut impios
Titanas, immanemque turmam
Fulmine sustulerit caduco,
Qui terram inertem, qui mare temperat
Ventosum, et urbes, regnaque tristia,
Divosque, mortalesque turbas
Imperio regit unus aequo.
Magnum illa terrorem intulerat Iovi
Fidens iuventus horrida brachiis;
Fratresque tendentes opaco

Pelion imposuisse Olympo.

• cARMINVM LIB. III. 4. 93 Sed quid Typhoëus, et validus Mimas; Aut quid minaci Porphyrion statu, Quid Rhoecus, evulsisque truncis Enceladus iaculator audax, Contra sonautem Palladis aegida Possent ruentes? Hinc avidus stetit Vulcanus; hinc matrona Iuno, et Nunquam humeris positurus arcum, Qui rore puro Castaliae lavit Crines solutos, qui Lyciae tenet Dumeta, natalemque silvam Delius, et Patareus Apollo. Vis consili expers mole ruit sua: Vim temperatam Di quoque provehunt In maius: idem odere vires Omne nefas animo moventes. Testis mearum centimanus Gyas Sententiarum ; notus et integrae Tentator Orion Dianae, Virginea domitus sagitta. Iniecta monstris Terra dolet suis; Maeretque partus fulmine luridum Missos ad Orcum: nec peredit Impositam celer ignis Aetnam : Incontinentis nec Tityi iecur Relinquit ales, nequitiae additus Custos: amatorem trecentae

Pirithoüm cohibent catenae.

[ocr errors]

Caelo tonantem credidimus Iovem
Regnare: praesens Divus habebitur
Augustus, adiectis Britannis
Imperio, gravibusque Persis.
Milesne Crassi coniuge barbara
Turpis maritus vixit ? et hostium
(Proh Curia, inversique mores!)
Consenuit socerorum in armis,
Sub rege Medo, Marsus, et Appulus,
Anciliorum, et nominis, et togae
Oblitus , aeternaeque Vestae,
Incolumi Iove , et urbe Roma ?
Hoc caverat mens provida Reguli,
I)issentientis conditionibus
Foedis, et exemplo trahenti
Perniciem veniens in aevum,
Si non periret immiserabilis
Captiva pubes. Signa ego Punicis
Affixa delubris, et arma
Militibus sine caede, dixit,
Derepta vidi: vidi ego civium
Retorta tergo brachia libero ;
Portasque non clausas, et arva

Marte coli populata nostro.

Auro repensus scilicet acrior
Miles redibit ? Flagitio additis
Damnum: neque amissos colores
Lana refert medicata fuco;
Nec vera virtus, quum semel excidit,
Curat reponi deterioribus.
Si pugnat extricata densis
Cerva plagis; erit ille fortis,
Qui perfidis se credidit hostibus;
Et Marte Poenos proteret altero,
Qui lora restrictis lacertis
Sensit iners, timuitque mortem.
Hic, unde vitam sumeret, inscius,
Pacem duello miscuit. O pudor!
O magna Carthago, probrosis
Altior Italiae ruinis!
Fertur pudicae coniugis osculum,
Parvosque natos, ut capitis minor,
Ab se removisse; et virilem
Torvus humi posuisse vultum:
Donec labantes consilio Patres
Firmaret auctor nunquam alias dato,
Interque maerentes amicos
, Egregius properaret exsul.
Atqui sciebat, quae sibi barbarus
Tortor pararet: non aliter tamen
Dimovit obstantes propinquos,

Et populum reditus morantem;

Quam si clientum longa negotia,
Diiudicata lite, relinqueret,
Tendens Venafranos in agros,
Aut Lacedemonium Tarentum.

« ZurückWeiter »