7 ODE III. Sic te Diva potens Cypri, Sic fratres Helenae, lucida sidera, Ventorumque regat pater, Obstrictis aliis, praeter Iapyga, Navis, quae tibi creditum Debes Virgilium; finibus Atticis Reddas incolumem, precor, Et serves animae dimidium meae. Illi robur et aes triplex Circa pectus erat, qui fragilem truci Commisit pelago ratem Primus, nec timuit praecipitem Africum Decertantem Aquilonibus, Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti; Quo non arbiter Hadriae Maior, tollere, seu ponere vult freta. Quem mortis timuit gradum, Qui siccis oculis monstra natantia, Qui vidit mare turgidum, et Infames scopulos Acroceraunia? Nequidquam Deus abscidit Prudens Oceano dissociabili Terras, si tamen impiae Non tangenda rates transiliunt vada. Audax omnia perpeti Gens humana ruit per vetitum nefas. Audax Iapeti genus Ignem fraude mala gentibus intulit: Post ignem aetheria domo Subductum, macies, et nova febrium Terris incubuit cohors; Semotique prius tarda necessitas Leti corripuit gradum. Expertus vacuum Daedalus aera Pennis non homini datis: Perrupit Acheronta Herculeus labor. Ni mortalibus arduum est. Caelum ipsum petimus stultitia; neque Per nostrum patimur scelus Iracunda Iovem ponere fulmina. ODE IV. AD SEXTIVM. Solvitur acris hiems grata vice veris, et Favonì; Ac neque iam stabulis gaudet pecus, aut arator igni; Nec prata canis albicant pruinis. Iam Cytherea choros ducit Venus, imminente luna; Iunctaeque Nymphis Gratiae decentes Alterno terram quatiunt pede; dum graves Cyclopum Vulcanus ardens urit officinas. Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto, Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam. Et domus exilis Plutonia: quo simul mearis, Nec tenerum Lycidam mirabere, quo calet iuventus Qui ODE V. AD PYRRHAM. uis multa gracilis te puer in rosa Perfusus liquidis urget odoribus Grato, Pyrrha, sub antro? Cui flavam religas comam, Simplex munditiis? Heu! quoties fidem, Emirabitur insolens, Qui nunc te fruitur credulus aurea; Fallacis! Miseri, quibus Intentata nites! Me tabula sacer Votiva paries indicat uvida Suspendisse potenti Vestimenta maris Deo.. 1 Scriberis Vario fortis, et hostium Victor, Maeonii carminis alite, Quam rem cumque ferox navibus, aut equis Miles te duce gesserit. Nos, Agrippa, neque haec dicere, nec gravem Nec cursus duplicis per mare Vlysseï, Conamur, tenues grandia: dum pudor, Juis Martem tunica tectum adamantina Nos convivia, nos proelia virginum |