S;, te Diva potens Cypri, Sic fratres Helenae, lucida sidera, Ventorumque regat pater, Obstrictis aliis, praeter Iapyga , Navis, quae tibi creditum Debes Virgilium ; finibus Atticis Reddas incolumem , precor, Et serves animae dimidium meae. Illi robur et aes triplex Circa pectus erat, qui fragilem truci Commisit pelago ratem Primus, nec timuit praecipitem Africum Decertantem Aquilonibus , Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti; Quo non arbiter Hadriae Maior, tollere, seu ponere vult freta. Qucm inortis timuit gradum, Qui siccis oculis monstra natantia , Qui vidit mare turgidum, et Infames scopulos Acroceraunia? Nequidquam Deus abscidit Prudens Oceano dissociabili Terras, si tamen impiae
Non tangenda rates transiliunt vada.
Audax omnia perpeti Gens humana ruit per vetitum nefas. Audax Iapeti genus Ignem fraude mala gentibus intulit: Post ignem aetheria domo Subductum , macies, et nova febrium Terris incubuit cohors; Semotique prius tarda necessitas Leti corripuit gradum. Expertus vacuum Daedalus aera Pennis non homini datis: Perrupit Acheronta Herculeus labor. Nil mortalibus arduum est. Caelum ipsum petimus stultitia ; neque Per nostrum patimur scelus
Iracunda Iovem ponere fulmina.
Solvitur acris hiems grata vice veris, et Favoni ; Trahuntque siccas machinae carinas : Ac neque iam stabulis gaudet pecus, aut arator igni ; Nec prata canis albicant pruinis. Iam Cytherea choros ducit Venus, imminente luna; Iunctaeque Nymphis Gratiae decentes Alterno terram quatiunt pede; dum graves Cyclopum Vulcanus ardens urit officinas. Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto, Aut flore, terrae quem ferunt solutae. Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, Seu poscat agnam , sive malit hoedum. Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas, Regumque turres. O beate Sexti,
Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam •
Iam te premet nox, fabulaeque Manes, Et domus exilis Plutonia: quo simul mearis,
Nec regna vini sortiere talis , Nec tenerum Lycidam mirabere, quo calet iuventus
Nunc omnis, et mox virgines tepebunt. n.
Quis multa gracilis te puer in rosa Perfusus liquidis urget odoribus Grato, Pyrrha, sub antro? Cui flavam religas comam, Simplex munditiis? Heu ! quoties fidem, Mutatosque Deos flebit, et aspera Nigris aequora ventis Emirabitur insolens, Qui nunc te fruitur credulus aurea; Qui semper vacuam, semper amabilem Sperat, nescius aurae Fallacis! Miseri, quibus Intentata nites! Me tabula sacer Votiva paries indicat uvida Suspendisse potenti
Scribens Vario fortis, et hostium Victor, Maeonii carminis alite, Quam rem cumque ferox navibus, aut equis Miles te duce gesserit. Nos, Agrippa, neque haec dicere, nec gravem Pelide stomachum cedere nescii, Nec cursus duplicis per mare Vlyssei, Nec saevam Pelopis domum
Conamur, tenues grandia: dum pudor,
5 Imbellisque lyrae Musa potens vetat Laudes egregii Caesaris, et tuas Culpa deterere ingeni. Juis Martem tunica tectum adamantina Digne scripserit ? aut pulvere Troico Nigrum Merionem? aut ope Palladis ' Tydidem Superis parem ? Nos convivia, nos proelia virginum Sectis in iuvenes unguibus acrium
Cantamus; vacui ,' sive quid urimur,
Non praeter solitum leves.
« ZurückWeiter » |