Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

7

ODE III.

Sic te Diva potens Cypri,

Sic fratres Helenae, lucida sidera, Ventorumque regat pater,

Obstrictis aliis, praeter Iapyga,

Navis, quae tibi creditum

Debes Virgilium; finibus Atticis

Reddas incolumem, precor,

Et serves animae dimidium meae.

Illi robur et aes triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit praecipitem Africum

Decertantem Aquilonibus,

Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti;

Quo non arbiter Hadriae

Maior, tollere, seu ponere vult freta.

Quem mortis timuit gradum,

Qui siccis oculis monstra natantia,

Qui vidit mare turgidum, et

Infames scopulos Acroceraunia?

Nequidquam Deus abscidit

Prudens Oceano dissociabili

Terras, si tamen impiae

Non tangenda rates transiliunt vada.

Audax omnia perpeti

Gens humana ruit per

vetitum nefas.

Audax Iapeti genus

Ignem fraude mala gentibus intulit:

Post ignem aetheria domo

Subductum, macies, et nova febrium

Terris incubuit cohors;

Semotique prius tarda necessitas

Leti corripuit gradum.

Expertus vacuum Daedalus aera

Pennis non homini datis:

Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Ni mortalibus arduum est.

Caelum ipsum petimus stultitia; neque

Per nostrum patimur scelus

Iracunda Iovem ponere fulmina.

ODE IV.

AD SEXTIVM.

Solvitur acris hiems grata vice veris, et Favonì;
Trahuntque siccas machinae carinas :

Ac neque iam stabulis gaudet pecus, aut arator igni; Nec prata canis albicant pruinis.

Iam Cytherea choros ducit Venus, imminente luna; Iunctaeque Nymphis Gratiae decentes

Alterno terram quatiunt pede; dum graves Cyclopum

Vulcanus ardens urit officinas.

Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto,
Aut flore, terrae quem ferunt solutae.

Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
Seu poscat agnam, sive malit hoedum.
Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas,
Regumque turres. O beate Sexti,

[ocr errors]

Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam.
Iam te premet nox, fabulaeque Manes,

Et domus exilis Plutonia: quo simul mearis,
Nec regna vini sortiere talis,

Nec tenerum Lycidam mirabere, quo calet iuventus
Nunc omnis, et mox virgines tepebunt.

Qui

ODE V.

AD PYRRHAM.

uis multa gracilis te puer in rosa Perfusus liquidis urget odoribus

Grato, Pyrrha, sub antro?

Cui flavam religas comam,

Simplex munditiis? Heu! quoties fidem,
Mutatosque Deos flebit, et aspera
Nigris aequora ventis

Emirabitur insolens,

Qui nunc te fruitur credulus aurea;
Qui semper vacuam, semper amabilem
Sperat, nescius aurae

Fallacis! Miseri, quibus

Intentata nites! Me tabula sacer

Votiva paries indicat uvida

Suspendisse potenti

Vestimenta maris Deo..

1

[blocks in formation]

Scriberis Vario fortis, et hostium

Victor, Maeonii carminis alite,

Quam rem cumque ferox navibus, aut equis Miles te duce gesserit.

Nos, Agrippa, neque haec dicere, nec gravem
Pelide stomachum cedere nescii,

Nec cursus duplicis per mare Vlysseï,
Nec saevam Pelopis domum

Conamur, tenues grandia: dum pudor,
Imbellisque lyrae Musa potens vetat
Laudes egregii Caesaris, et tuas
Culpa deterere ingenî.

Juis Martem tunica tectum adamantina
Digne scripserit? aut pulvere Troico
Nigrum Merionen? aut
ope Palladis
Tydiden Superis parem?

Nos convivia, nos proelia virginum
Sectis in iuvenes unguibus acrium
Cantamus; vacui, sive quid urimur,
Non praeter solitum leves.

« ZurückWeiter »