Tardavit alas, quum populus frequens Laetum theatris ter crepuit sonum: Me truncus illapsus cerebro Sustulerat, nisi Faunus ictum Dextra levasset, Mercurialium Custos virorum. Reddere victimas, Nos humilem feriemus agnam. ODE XVIII. Non ebur, neque aureum Mea renidet in domo lacunar; Non trabes Hymettiae Premunt columnas ultima recisas Africa; neque Attali Ignotus heres regiam occupavi; Nec Laconicas mihi Trahunt honestae purpuras clientae: At fides, et ingenî Benigna vena est; pauperemque dives Me petit: nihil supra Deos lacesso; nec potentem amicum Largiora flagito, Satis beatus unicis Sabinis. Truditur dies die, Novaeque pergunt interire lunae: Tu secanda marmora Locas sub ipsum funus; et, sepulcri Immemor, struis domos; Marisque Baiis obstrepentis urges Summovere litora, Parum locuples continente ripa. Quid, quod usque proximos Revellis agri terminos, et ultra Limites clientum Salis avarus? pellitur paternos In sinu ferens Deos Et uxor et vir, sordidosque natos. Nulla certior tamen Rapacis Orci fine destinata Aula divitem manet Herum. Quid ultra tendis? aequa tellus Pauperi recluditur, Regumque pueris: nec satelles Orci Callidum Promethea Revexit auro captus. Hic superbum Tantalum, atque Tantali Genus coercet: hic levare functum Pauperem laboribus Vocatus, atque non vocatus, audit. 1 ODE XIX. HYMNVS IN BACCHVM. Bacchum in remotis carmina rupibus Capripedum Satyrorum acutas. Parce, gravi metuende thyrso! Thracis et exitium Lycurgi. Tu flectis amnes, tu mare barbarum: Nodo coerces viperino Bistonidum sine fraude crines. Tu, quum parentis regna per arduum Rhoecum retorsisti leonis Vnguibus, horribilique mala: |