Abbildungen der Seite
PDF

Tardavit alas, quum populus frequens Laetum theatris ter crepuit sonum:

Me truncus illapsus cerebro

Sustulerat, nisi Faunus ictum

Dextra levasset, Mercurialium
Custos virorum. Reddere victimas,

Aedemque votivam memento:

Nos humilem feriemus agnam. O D E X VIII.

N.„ ebur, neque aureum
Mea renidet in domo lacunar;
Non trabes Hymettiae
Premunt columnas ultima recisas
Africa ; neque Attali
Ignotus heres regiam occupavi;
Nec Laconicas mihi
Trahunt honestae purpuras clientae:
At fides, et ingeni
Benigna vena est ; pauperemque dives
Me petit: nihil supra
Deos lacesso; nec potentem amicum
Largiora flagito,
Satis beatus unicis Sabinis.
Truditur dies die,
Novaeque pergunt interire lunae:
Tu secanda marmora
Locas sub ipsum funus; et, sepulcri
Immemor, struis domos;
Marisque Baiis obstrepentis urges
Sum movere litora,
Parum locuples continente ripa.
Quid, quod usque proximos

Revellis agri terminos, et ultra

[merged small][ocr errors][ocr errors]

Limites clientum
Salis avarus? pellitur paternos
In sinu ferens Deos
Et uxor et vir , sordidosque natos.
Nulla certior tamen
Rapacis Orci fine destinata
Aula divitem manet
„Herum. Quid ultra tendis? aequa tellus
Pauperi recluditur,
Regumque pueris: nec satelles Orci
Callidum Promethea
Revexit auro captus. Hic superbum
Tantalum, atque Tantali
Genus coercet: hic levare functum
Pauperem laboribus
Vocatus, atque non vocatus, audit.

[ocr errors]

Bacchum in remotis carmina rupibus Vidi docentem, (credite, posteri) Nymphasque discentes, et aures Capripedum Satyrorum acutas. Evoe! recenti mens trepidat metu , Plenoque Bacchi pectore turbidum Laetatur: evoe! parce, Liber, Parce, gravi metuende thyrso! Fas pervicaces est mihi Thyiadas, Vinique fontem , lactis et uberes Cantare rivos, atque truncis Lapsa cavis iterare mella: Fas et beatae coniugis additum Stellis honorem, tectaque Penthei Disiecta non leni ruina, Thracis et exitium Lycurgi. Tu flectis amnes, tu mare barbarum : Tu separatis uvidus in iugis Nodo coerces viperino Bistonidum sine fraude crines. Tu, quum parentis regna per arduum Cohors Gigantum scanderet impia, Rhoecum retorsisti leonis

Vnguibus, horribilique mala :

Quamquam -choreis aptior, et iocis,
Ludoque dictus, non sat idoneus
Pugnae ferebaris ; sed idem
Pacis eras mediusque belli.
Te vidit insons Cerberus aureo
Cornu decorum, leniter atterens
Caudam; et recedentis trilingui
Ore pedes tetigitque crura.

« ZurückWeiter »