Abbildungen der Seite
PDF

Absuumet heres Caecuba dignior Servata centum clavibus; et mero Tinget pavimentum superbum,

Pontificum potiore coenis.

[ocr errors]

Iam pauca aratro iugera regiae
Moles relinquent: undique latius
Extenta visentur Lucrino
Stagna lacu; platanusque caelebs
Evincet ulmos: tum violaria, et
Myrtus, et omnis copia narium,
Spargent olivetis odorem
Fertilibus domino priori:
Tum spissa ramis laurea fervidos
Excludet ictus. Non ita Romuli
Praescriptum et intonsi Catonis
Auspiciis, veterumque norma.
Privatus illis census erat brevis,
Commune magnum: nulla decempedis
Metata privatis opacam
Porticus excipiebat Arcton :
Nec fortuitum spernere cespitem
Leges sinebant; oppida publico
Sumtu iubentes, et Deorum
Templa novo decorare saxo.

O D E X V I. AD POMPEIVM G ROS PHIVM.

Oium Divos rogat in patenti Prensus Aegaeo, simul atra nubes Condidit lunam, neque certa fulgent Sidera nautis : Otium bello furiosa Thrace, Otium Medi pharetra decori, Grosphe, non gemmis, neque purpura venale, neque auro. Non enim gazae, neque consularis Summovet lictor miseros tumultus Mentis, et curas laqueata circum Tecta volantes. Vivitur parvo bene, cui paternum Splendet in mensa tenui salinum ; Nec leves somnos timor, aut cupido Sordidus aufert. Quid brevi fortes iaculamur aevo Multa? quid terras alio calentes Sole mutamus? patriae quis exsul Se quoque fugit? Scandit aeratas vitiosa naves Cura ; nec turmas equitum relinquit, Ocior cervis , et agente nimbos

Ocior Euro.

[ocr errors]

Laetus in praesens animus, quod ultra est
Oderit curare, et a mara lento
Temperet risu. Nihil est ab omni

Parte beatum .
Abstulit clarum cita mors Achillem ;
Longa Tithonum minuit senectus :
Et mihi forsan, tibi quod negarit,

Porriget hora.
Te greges centum, Siculaeque circum
Mugiunt vaccae; tibi tollit hinnitum
Apta quadrigis equa; te bis Afro

Murice tinctae
Vestiunt lanae: mihi parva rura, et
Spiritum Graiae tenuem Camenae
Parca non mendax dedit, et malignum

Spernere vulgus.

[ocr errors]

Ca, me querelis exanimas tuis?
Nec Dis amicum est, nec mihi, te prius
Obire , Maecenas, mearum
Grande decus columenque rerum.
Ah! te meae si partem animae rapit
Maturior vis, quid moror altera,
Nec carus aeque, nec superstes
Integer? Ille dies utramque
I)ucet ruinam. Non ego perfidum
Dixi sacramentum: ibimus, ibimus,
Vtcumque praecedes, supremum
Carpere iter comites parati.
Me nec Chimaerae spiritus igneae,
Nec, si resurgat, centimanus Gyas
Divellet unquam : sic potenti
Iustitiae placitumque Parcis.
Seu Libra, seu me Scorpius aspicit
Formidolosus, pars violentior
Natalis horae , seu tyrannus
Hesperiae Capricornus undae;
Vtrumque nostrum incredibili modo
Consentit astrum. Te Iovis impio
Tutela Saturno refulgens

Eripuit, volucrisque Fati

« ZurückWeiter »