Absumet heres Caecuba dignior Servata centum clavibus; et mero Tinget pavimentum superbum, ODE XV. Iam pauca aratro iugera regiae Moles relinquent undique latius Stagna lacu; platanusque caelebs Evincet ulmos: tum violaria, et Fertilibus domino priori: Auspiciis, veterumque norma. Privatus illis census erat brevis, Commune magnum: nulla decempedis Metata privatis opacam Porticus excipiebat Arcton: Nec fortuitum spernere cespitem Sumtu iubentes, et Deorum Templa novo decorare saxo. ODE XV I. AD POMPEIVM GROSPHVM. Otium tium Divos rogat in patenti Prensus Aegaeo, simul atra nubes. Condidit lunam, neque certa fulgent Sidera nautis: Otium bello furiosa Thrace, Otium Medi pharetra decori, Grosphe, non gemmis, neque purpura venale, neque auro. Non enim gazae, neque consularis Mentis, et curas laqueata circum Vivitur parvo bene, cui paternum Quid brevi fortes iaculamur aevo Multa? quid terras alio calentes Scandit aeratas vitiosa naves Cura; nec turmas equitum relinquit, Ocior cervis, et agente nimbos Ocior Euro. Laetus in praesens animus, quod ultra est Oderit curare, et amara lento Temperet risu. Nihil est ab omni Parte beatum. Abstulit clarum cita mors Achillem; Te greges centum, Siculaeque circum Vestiunt lanae: mihi parva rura, et Parca non mendax dedit, et malignum ODE XVII. AD MAECENATEM. Cur me querelis exanimas tuis? Nec Dis amicum est, nec mihi, te prius Grande decus columenque rerum. Iustitiae placitumque Parcis. Hesperiae Capricornus undae; Tutela Saturno refulgens Eripuit, volucrisque Fati C |