Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors]

O Venus regina Cnidi, Paphique,
Sperne dilectam Cypron, et vocantis
Ture te multo Glycerae decoram
Transfer in aedem.
Fervidus tecum Puer, et solutis
Gratiae zonis, properentque Nymphae,
Et parum comis sine te Iuventas,

Mercuriusque.

[ocr errors]

Quia dedicatum poscit Apollinem
Vates! quid orat, de patera novum
Fundens liquorem ? Non opimas
Sardiniae segetes feracis;
Mon aestuosae grata Calabriae
Armenta; non aurum, aut ebur Indicum;
Non rura, quae Liris quieta
Mordet aqua taciturnus amnis.
Premant Calena falce, quibus dedit
Fortuna, vitem: dives et aureis
Mercator exsiccet culullis
Vina Syra reparata merce,
Dis carus ipsis; quippe ter et quater
Anno revisens aequor Atlanticum
Impune. Me pascunt olivae,
Me cichorea, levesque malvae.
Frui paratis et valido mihi,
Latoe, dones, et, precor, integra
Cum mente; nec turpem senectam

Degere, nec cithara carentem.

[ocr errors]

Poscimur. Si quid vacui sub umbra
Lusimus tecum, quod et hunc in aunum
Vivat, et plures: age, dic Latinum,
Barbite, carmen,
Lesbio primum modulate civi;
Qui ferox bello, tamen inter arma,
Sive iactatam religarat udo
Litore navim ,
Liberum, et Musas, Veneremque, et illi
Semper haerentem Puerum canebat,
Et Lycum nigris oculis nigroque
Crine decorum.
O decus Phoebi, et dapibus supremi
Grata testudo Iovis, o laborum
Dulce lenimen, mihi cumque salve

Rite vocanti.

[ocr errors]

Alii, ne doleas plus nimio, memor
Immitis Glycerae; neu miserabiles
Decantes elegos, cur tibi iunior
Laesa praeniteat fide.
Insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor: Cyrus in asperam
Declinat Pholoën; sed prius Appulis
Iungentur capreae lupis,
Quam turpi Pholoë peccet adultero.
Sic visum Veneri; cui placet impares
Formas, atque animos sub iuga ahenea
Saevo mittere cum ioco.
Ipsum me, melior quum peteret Venus,
Grata detinuit compede Myrtale
Libertina, fretis acrior Hadriae

Curvantis Calabros sinus.

[ocr errors]

Parcu. Deorum cultor et infreqnens,
Insanientis dum sapientiae
Consultus erro; nunc retrorsum
Vela dare, atque iterare cursus
Cogor relictos: namque Diespiter
Igni corusco nubila dividens
Plerumque, per purum tonantes
Egit equos volucremque currum;
Quo bruta tellus, et vaga flumina,
Quo Styx, et invisi horrida Taenari
Sedes, Atlanteusque finis
Concutitur. Valet ima summis
Mutare, et insignem attenuat Deus,
Obscura promens: hinc apicem rapax
Fortuna cum stridore acuto
Sustulit ; hîc posuisse gaudet.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »