ODE XXVI. Musis amicus, tristitiam et metus Tradam protervis in mare Creticum Quid Tiridatem terreat, unice Necte meo Lamiae coronam, Pimple dulcis: nil sine te mei Prosunt honores. Hunc fidibus novis, Hunc Lesbio sacrare plectro Teque tuasque decet sorores. ODE XXVII. AD SODALES. Natis in usum laetitiae scyphis Pugnare, Thracum est. Tollite barbarum Vino, et lucernis Medus acinaces. Et cubito remanete presso. Vultis severi me quoque sumere Frater Megillae, quo beatus Vulnere, qua pereat sagitta. Cessat voluntas? non alia bibam Mercede. Quae te cumque domat Venus, Non erubescendis adurit Ignibus, ingenuoque semper Amore peccas. Quidquid habes, age, Depone tutis auribus. Ah miser! Quanta laborabas Charybdi, Digne puer meliore flamma! Quae saga, quis te solvere Thessalis Vix illigatum te triformi Pegasus expediet Chimaera. ODE XXVIII. Naut. Te e maris, et terrae, numeroque carentis arenae Pulveris exigui prope litus parva Matinum Arch. Occidit et Pelopis genitor conviva Deorum, Et Iovis arcanis Minos admissus: habentque Demissum; quamvis clypeo Troiana refixo Nervos atque cutem morti concesserat atrae; Naturae, verique. Sed omnes una manet nox, Dant alios Furiae torvo spectacula Marti: Mixta senum, ac iuvenum densentur funera: nullum Me quoque devexi rapidus comes Orionis Illyricis Notus obruit undis. At tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae Particulam dare. Sic, quodcumque minabitur Eurus Ab Iove, Neptunoque sacri custode Tarenti. Postmodo te natis fraudem committere? forsan Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis ; Teque piacula nulla resolvent. Quamquam festinas, non est mora longa; licebit Iniecto ter pulvere curras. ODE XXIX. AD ICCIVM. Icci, beatis nunc Arabum invides Gazis; et acrem militiam paras Regibus; horribilique Medo Nectis catenas. Quae tibi virginum, Sponso necato, barbara serviet? Puer quis ex aula capillis Ad cyathum statuetur unctis, Doctus sagittas tendere Sericas. Montibus, et Tiberim reverti; Quum tu coemtos undique nobiles Libros Panaetî, Socraticam et domum Mutare loricis Iberis, Pollicitus meliora, tendis? |