Abbildungen der Seite
PDF

O ID E X X VI.

M„;. amicus, tristitiam et metus Tradam protervis in mare Creticum Portare ventis ; quis sub Arcto Rex gelidae metuatur orae, Quid Tiridatem terreat, unice Securus. O quae fontibus integris Gaudes, apricos necte flores, Necte meo Lamiae coronam , Pimplei dulcis: nil sine te mei Prosunt honores. Hunc fidibus novis, Hunc Lesbio sacrare plectro

Teque tuasque decet sorores.

[ocr errors]

N„d. in usum laetitiae scyphis
Pugnare, Thracum est. Tollite barbarum
Morem, verecundumque Bacchum
Sanguineis prohibete rixis.
Vino, et lucernis Medus acinaces
Immane quantum discrepat. Impium
Lenite clamorem, sodales,
Et cubito remanete presso.
Vultis severi me quoque sumere
Partem Falerni? Dicat Opuntiae
Frater Megillae, quo beatus
Vulnere, qua pereat sagitta.
Cessat voluntas? non alia bibam
Mercede. Quae te cumque domat Venus,
Non erubescendis adurit
Ignibus, ingenuoque semper
Amore peccas. Quidquid habes, age,
Depone tutis auribus. Ah miser!
Quanta laborabas Charybdi,
Digne puer meliore flamma!
Quae saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit Deus?
Vix illigatum te triformi

[merged small][ocr errors]

O D E XXV III.

n.Te maris, et terrae, numeroque carentis arenae
Mensorem cohibent, Archyta,
Pulveris exigui prope litus parva Matinum
Munera; nec quidquam tibi prodest
Aërias tentasse domos, animoque rotundum
Percurrisse polum , morituro.
Arch. Occidit et Pelopis genitor conviva Deorum,
Tithonusque remotus in auras,
Et Iovis arcanis Minos admissus: habentque
Tartara Pantoiden, iterum Orco
Demissum; quamvis clypeo Troiana refixo
Tempora testatus, nihil ultra
Nervos atque cutem morti concesserat atrae;
Iudice te, non sordidus auctor
Naturae, verique. Sed omnes una manet nox,
Et calcanda semel via leti.
Dant alios Furiae torvo spectacula Marti:
Exitio est avidum mare nautis:
Mixta senum, ac iuvenum densentur funera: nullum
Saeva caput Proserpina fugit.
Me quoque devexi rapidus comes Orionis
Illyricis Notus obruit undis.
At tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae
Ossibus et capiti inhumato

Particulam dare. Sic, quodcumque minabitur Eurus
Fluctibus Hesperiis, Venusinae
Plectantur silvae, te sospite; multaque merces,
- Vnde potest, tibi defluat aequo
Ab Iove, Neptunoque sacri custode Tarenti.
Negligis immeritis nocituram
Post modo te natis fraudem committere? forsan
Debita iura, vicesque superbae
Te maneant ipsum : precibus non linquar inultis ;
Teque piacula nulla resolvent.
Quamquam festinas, non est mora longa ; licebit

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Icci, beatis nunc Arabum invides
Gazis; et acrem militiam paras
Non ante devictis Sabaeae
Regibus; horribilique Medo
Nectis catenas. Quae tibi virginum,
Sponso necato, barbara serviet ?
Puer quis ex aula capillis
Ad cyathum statuetur unctis,
Doctus sagittas tendere Sericas
Arcu paterno? quis neget arduis
Pronos relabi posse rivos
Montibus, et Tiberim reverti;
Quum tu coemtos undique nobiles -
Libros Panaeti, Socraticam et domum
Mutare loricis Iberis,

Pollicitus meliora , tendis?

« ZurückWeiter »