Abbildungen der Seite
PDF
[merged small][ocr errors][ocr errors]

M„, atavis edite regibus, ;
O et praesidium et dulce decus meum,
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse iuvat; metaque fervidis
Evitata rotis, palmaque mobilis
Terrarum dominos evehit ad Deos:
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus;
Illum, si proprio condidit horreo
Quidquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo •
Agros, Attalicis conditionibus
Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria
Myrtoüm pavidus nauta secet mare.
Luctantem Icariis fluctibus Africum

NIercator metuens, otium et oppidi

Laudat rura sui: mox reficit rates
Quassas, indocilis pauperiem pati.
Est qui nec veteris pocula Massici,
Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto
Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
Multos castra iuvant, et lituo tubae
Permixtus sonitus, bellaque matribus
Detestata. Manet sub Iove frigido
Venator, tenerae coniugis immemor ;
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum ederae praemia frontium

Dis miscent superis: me gelidum nemus,

&...
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo; si neque tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Lesboüm refugit tendere barbiton.
Quod si me Lyricis vatibus inseris,

Sublimi feriam sidera vertice.

[ocr errors]
[ocr errors]

Iam, satis terris nivis atque dirae
Grandinis misit Pater , et rubenti
Dextera sacras iaculatus arces
Terruit Vrbem :
Terruit gentes, grave ne rediret
Seculum Pyrrhae nova monstra questae:
Omne quum Proteus pecus egit altos
Visere montes ;
Piscium et summa genus haesit ulmo,
Nota quae sedes fuerat columbis;
Et superiecto pavidae natarunt
Aequore damae.
Vidimus flavum Tiberim, retortis
Litore Etrusco violenter undis,
Ire deiectum monumenta Regis,
Templaque Vestae ;
Iliae dum se nimium querenti
Iactat ultorem, vagus et sinistra
Labitur ripa, Iove non probante, u-
xorius amnis.
Audiet cives acuisse ferrum,
Quo graves Persae melius perirent;
Audiet pugnas, vitio parentum

Rara iuventus.

i

Quem vocet Divûm populus ruentis
Imperi rebus? prece qua fatigent
Virgines sanctae minus audientem
Carmina Vestam ?
Cui dabit partes scelus ex piandi
Iuppiter? Tandem venias, precamur,
Nube candentes humeros amictus,
Augur Apollo:
Sive tu mavis, Erycina ridens,
Quam Iocus circumvolat, et Cupido:
Sive neglectum genus , et nepotes
Respicis auctor,
Hcu ! nimis longo sat iate ludo;
Quem iuvat clamor, galeaeque leves,
Acer et Mauri peditis cruentum
Vultus in hostem :
Sive mutata iuvenem igura
Ales in terris imitaris, almae
Pilius Maiae, patiens vocari
Caesaris ultor;
Serus in caelum redeas; diuque
Laetus intersis populo Quirini:
Neve te nostris vitiis iniquum

Ocior aura

Tollat. Hîc magnos potius triumphos, s- ]

Hìc ames dici Pater atque Princeps:
Neu sinas Medos equitare inultos,

Te duce, Caesar.

« ZurückWeiter »