Abbildungen der Seite
PDF

Vt magus; et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Verum age, et his, qui se lectori credere malunt,
Quam spectatoris fastidia ferre superbi,
Curam redde brevem; si munus Apolline dignum
Vis complere libris, et vatibus addere calcar,
Vt studio maiore petant Helicona virentem.
Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae,
(Vt vineta egomet caedam mea) quum tibi librum
Sollicito damus, aut fesso ; quum laedimur, unum
Si quis amicorum est ausus reprendere versum :
Quum loca iam recitata revolvimus irrevocati;
Quum lamentamur non apparere labores
Nostros, et tenui deducta poemata filo;
Quum speramus eo rem venturam, ut simul atque
Carmina rescieris nos fingere, commodus ultro
Arcessas, et egere vetes, et scribere cogas.
Sed tamen est operae pretium cognoscere, quales
Aedituos habeat belli spectata, domique
Virtus, indigno non committenda poetae.
Gratus Alexandro regi Magno fuit ille
Choerilus, incultis qui versibus, et male natis
Rettulit acceptos, regale numisma, Philippos.
Sed, veluti tractata notam, labemque remittunt
Atramenta, fere scriptores carmine foedo
Splendida facta linunt. Idem rex ille, poema
Qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
Edicto vetuit, ne quis se, praeter Apellem,
Pingeret, aut alius Lysippo duceret aera

Fortis Alexandri vultum simulantia. Quod si

Iudicium subtile videndis artibus illud
Ad libros, et ad haec Musarum dona vocares,
Boeotüm in crasso iurares aëre natum.
At neque dedecorant tua de se iudicia, atque
Munera, quae multa dantis cum laude tulerunt
Dilecti tibi Virgilius, Variusque poetae:

Nec magis expressi vultus per ahenea signa,
Quam per vatis opus mores , animique virorum
Clarorum apparent: nec sermones ego mallem
Repentes per humum , quam res componere gestas;
Terrarumque situs, et flumina dicere, et arces
Montibus impositas, et barbara regna, tuisque
Auspiciis totum confecta duella per orbem ,
Claustraque custodem pacis cohibentia Ianum ,
Et formidatam Parthis te principe Romam;
Si, quantum cuperem , possem quoque: sed neque parvum
Carmen maiestas recipit tua, nec meus audet
Rem tentare pudor, quam vires ferre recusent.
Sedulitas autem, stulte quem diligit, urget;
Praecipue quum se numeris commendat, et arte.
Discit enim citius, meminitque libentius illud,
Quod quis deridet, quam quod probat, et veneratur.
Nil moror officium , quod me gravat ; ac neque ficto
In peius vultu proponi cereus usquam ,
Nec prave factis decorari versibus opto:
Ne rubeam pingui donatus munere, et una
Cum scriptore meo, capsa porrectus aperta,
Deferar in vicum vendentem tus, et odores,

Et piper, et quidquid chartis amicitur ineptis.

[merged small][ocr errors]

Flore, |bono, claroque fidelis amice Neroni,
Si quis forte velit puerum tibi vendei e natum
Tibure, vel Gabiis, et tecum sic agat: hic et
Candidus, et talos a vertice pulcher ad imos,
Fiet, eritque tuus nummorum millibus octo,
Verna ministeriis ad nutus aptus heriles,
Literulis Graecis imbutus, idoneus arti
Cuilibet, argilla quidvis imitabitur uda;
Quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti .
Multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo
I.audat venales, qui vult extrudere , merces,
Res urget me nulla: meo sum pauper in aere.
Nemo hoc mangonum faceret tibi: non temere a me
Qnivis ferret idem : semel hic cessavit ; et, ut fit,
In scalis latuit metuens pendentis habenae.
Des nummos, excepta nihil te si fuga laedit.
Ille feret pretium, poenae securus, opinor.
Prudens emisti vitiosum ; dicta tibi est lex.
Insequeris tamen hunc, et lite moraris iniqua.
Dixi me pigrum proficiscenti tibi ; dixi
Talibus officiis prope mancum: ne mea saevus
Iurgares ad te quod epistola nnlla veniret.

Quid tum profeci, mecum facientia iura

Si tamen attentas? Quereris super hoc etiam, quod
Exspectata tibi non mittam carmina mendax.
Luculli miles collecta viatica multis
Aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
Perdiderat: post hoc vehemens lupus, et sibi, et hosti
Iratus pariter, ieiunis dentibus acer,
Praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,
Summe munito, et multarum divite rerum.
Clarus ob id factum , donis ornatur honestis;
Accipit et bis dena super sestertia nummûm.
Forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
Nescio quod cupiens, hortari coepit eumdem
Verbis, quae timido quoque possent addere mentem :
I bone, quo virtus tua te vocat ; i pede fausto,
Crandia laturus meritorum praemia: quid stas?
Post haec ille catus, quantumvis rusticus, ibit,
Ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit, inquit.
Romae nutriri mihi contigit, atque doceri,
Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles.
Adiecere bonae paullo plus artis Athenae:
Scilicet ut possem curvo dignoscere rectum ,
Atque inter silvas Academi quaerere verum.

I)ura sed emovere loco me tempora grato;

b Civilisque rudem belli tulit aestus in arma, Caesaris Augusti non responsura lacertis. Vnde simul primum me dimisere Philippi Decisis humilem pennis, inopemque paterni

Et laris, et fundi; paupertas impulit audax,

Vt versus facerem: sed, quod non desit , habentem,
Quae poterunt unquam satis expurgare cicutae,
Ni melius dormire putem, quam scribere versus?
Singula de nobis anni praedantur euntes;
Eripuere iocos, venerem, convivia, ludum;
Tendunt extorquere poemata: quid faciam vis?
Denique non omnes eadem mirantur, amantque:
Carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,
Ille Bioneis sermonibus, et sale nigro.
Tres mihi convivae prope dissentire videntur,
Poscentes vario multum diversa palato.
Quid dem? quid non dem? renuis, tu, quod iubet alter;
Quod petis, id sane est invisum, acidumque duobus.
Praeter cetera, me Romaene poemata censes
Scribere posse inter tot curas, totque labores?
Hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis
Omnibus officiis: cubat hic in colle Quirini,
Hic extremo in Aventino: visendus uterque.
Intervalla vides humane commoda. Verum
Purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.
Festinat calidus mulis, gerulisque redemtor;
Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum;
Tristia robustis luctantur funera plaustris;
Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
I nunc, et versus tecum meditare canoros.
Scriptorum chorus omnis amat nemus, et fugit urbes ,
Rite cliens Bacchi, somno gaudentis, et umbra.

Tu me inter strepitus nocturnos, atque diurnos

« ZurückWeiter »