Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors][ocr errors][merged small]

Dianam tenerae dicite virgines:
Intonsum, pueri, dicite Cynthium,
Latonamque supremo
Dilectam penitus Iovi.
Vos laetam fluviis, et memorum coma ,
Quaecumque aut gelido prominet Algido ,
Nigris aut Erymanthi
Silvis, aut viridis Cragi :
Vos Tempe totidem tollite laudibus,
Natalemque, mares, Delon Apollinis,
Insignemque pharetra
Fraternaque humerum lyra.
Hic bellum lacrymosum, hic miseram famem
Pestemque, a populo et principe Caesare in
Persas, atque Britannos

Vcstra motus aget prcce.

[ocr errors]

Integer vitae, scelerisque purus Non eget Mauris iaculis, neque arcu, Nec venenatis gravida sagittis, Fusce, pharetra; Sive per Syrtes iter aestuosas, Sive facturus per inhospitalem Caucasum, vel quae loca fabulosus Lambit Hydaspes. Namque me silva lupus in Sabina, Dum meam canto Lalagen , et ultra Terminum curis vagor expeditis, Fugit inermem : Quale portentum neque militaris IDaunia in latis alit aesculetis ; Nec Iubae tellus generat, leonum Arida nutrix. JPone me pigris ubi nulla campis Arbor aestiva recreatur aura; Quod latus mundi nebulae malusque Iuppiter urget: Hone sub curru nimium propinqui Solis, in terra domibus negata ; Dulce ridentem Lalagen amabo, Dulce loquentem.

[ocr errors]

V,,„, hinnuleo me similis, Chloe,
Quaerenti pavidam montibus aviis
Matrem, non sine vano
Aurarum et siluae metu.
Nam, seu mobilibus veris inhorruit
Adventus foliis, seu virides rubum
Dimovere lacertae,
Et corde et genibus tremit.
Atqui non ego te, tigris ut aspera,
Gaetulusve leo, frangere persequor.
Tandem desine matrem

-Tempestiva sequi viro.

[ocr errors]

Quis desiderio sit pudor aut modus
Tam cari capitis ? Praecipe lugubres
Cantus, Melpomene, cui liquidam Pater
Vocem cum cithara dedit.
Ergo Quintilium perpetuus sopor
Vrget! cui Pudor, et Iustitiae soror
Incorrupta Fides, nudaque Veritas,
Quando ullum invenient parem ?
Multis ille bonis flebilis occidit ;
Nulli flebilior quam tibi, Virgili.
Tu frustra pius, heu! non ita creditum
Poscis Quintilium Deos.
Quod si Threicio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem;
Non vanae redeat sanguis imagini ,
Quam virga semel horrida
Non lenis precibus fata recludere
Nigro compulerit Mercurius gregi.
Durum ! sed levius fit patientia,
Quidquid corrigere est nefas.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

Parcius iunctas quatiunt fenestras
Ictibus crebris invenes protervi,
Nec tibi somnos adimunt ; amatque
Ianua limen,
Quae prius multum faciles movebat
Cardines. Audis minus et minus iam ,
Me tuo longas pereunte noctes,
,, Lydia, dormis ,, ?
Invicem moechos anus arrogantes
Flebis in solo levis angiportu,
Thracio bacchante magis sub inter-
lunia vento:
Quum tibi flagrans amor, et libido,
Quae solet matres furiare equorum,
Saeviet circa iecur ulcerosum ;
Non sine questu,
Laeta quod pubes edera virenti
Gaudeat, pulla magis atque myrto;
Aridas frondes hiemis sodali

Dedicet Euro.

« ZurückWeiter »