Abbildungen der Seite
PDF

Inter quae verbum emicuit si forte decorum, et
Si versus paullo concinnior unus, et alter,
Iniuste totum ducit, venditque poema.
Indignor quidquam reprehendi, non quia crasse
Compositum, illepideve putetur; sed quia nuper :
Nec veniam antiquis, sed honorem, et praemia posci.
Recte , necne, crocum , floresque perambulet Attae
Fabula, si dubitem; clament periisse pudorem
Cuncti pene patres, ea quum reprehendere coner,
Quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit:
Vel, quia nil rectum , nisi quod placuit sibi, ducunt ;
Vel, quia turpe putant parere minoribus, et, quae
Imberbes didicere, senes perdenda fateri.
Iam Saliare Numae carmen qui laudat, et illud,
Quod mecum ignorat, solus vult scire videri;
Ingeniis non ille favet , plauditque sepultis;
Nostra sed impugnat, nos, nostraque lividus odit.
Quod si tam Graiis novitas invisa fuisset ,
Quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet,
Quod legeret, tereretque viritim publicus usus?
Vt primum positis nugari Graecia bellis
Coepit, et in vitium fortuna labier aequa,
Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum ;
Marmoris, aut eboris fabros, aut aeris amavit ;
Suspendit picta vultum, mentemque tabella;
Nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis:
Sub nutrice puella velut si luderet infans,

Quod cupide petiit, mature plena reliquit.

Quid placet, aut odio est, quod non mutabile credas?
Hoc paces habuere bonae, ventique secundi.
Romae dulce diu fuit, et sollemne, reclusa
Mane domo vigilare, clienti promere iura,
Cautos nominibus rectis expendere nummos,
Maiores audire, minori dicere, per quae
Crescere res posset, minui damnosa libido.
Mutavit mentem populus levis, et calet uno
Scribendi studio: puerique, patresque severi
Fronde comas vincti coenant, et carmina dictant.
Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus,
Invenior Parthis mendacior; et, prius orto
Sole, vigil calamum, et chartas , et scrinia posco.
Navim agere ignarus navis timet: abrotonum aegro
Non audet, nisi qui didicit, dare: quod medicorum est ,
Promittunt medici; tractant fabrilia fabri:
Scribimus indocti, doctique poemata passim.
Hic error tamen, et levis haec insania quantas
Virtutes habeat, sic collige: vatis avarus
Non temere est animus: versus amat, hoc studet unum :
Detrimenta, fugas servorum, incendia ridet:
Non fraudem socio, puerove incogitat ullam
Pupillo: vivit siliquis, et pane secundo:
Militiae quamquam piger, et malus, utilis Vrbi ;
Si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari.
Os tenerum pueri, balbumque poeta figurat:
Torquet ab obscaenis iam nunc sermonibus aurem:

MIox etiam pectus praeceptis format amicis,

Asperitatis, et invidiae corrector, et irae:
Recte facta refert: orientia tempora notis
Instruit exemplis: inopem solatur, et aegrum.
Castis cum pueris ignara puella mariti
Disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset ?
Poscit opem chorus, et praesentia numina sentit :
Caelestes implorat aquas docta prece blandus :
Avertit morbos, metuenda pericula pellit:
Impetrat et pacem , et locupletem frugibus a nnllm .
Carmine Di superi placantur, carmine Manes.
Agricolae prisci , fortes, parvoque beati,
Condita post frumenta, levantes tempore festo
Corpus, et ipsum animum spe finis dura ferentem,
Cum sociis operum pueris, et coniuge fida,
Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,
Floribus, et vino Genium, memorem brevis aevi.
Fescennina per hunc invecta licentia morem
Versibus alternis opprobria rustica fudit ;
Libertasque recurrentes accepta per annos
Lusit amabiliter; donec iam saevus apertam
In rabiem verti coepit iocus, et per honestas
Ire domos impune minax. Doluere cruento
Dente lacessit; fuit intactis quoque cura
Conditione super communi ; quin etiam lex,
Poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam
Describi: vertere modum, formidine fustis
Ad bene dicendum, delectandumque redacti.

Graecia capta ferum victorem cepit, et artes

[ocr errors]

Intulit agresti Latio: sic horridus ille
Defluxit numerus Saturnius, et grave virus
Munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum
Manserunt, hodieque manent, vestigia ruris.
Serus enim Graecis admovit acumina chartis;
Et, post Punica bella quietus, quaerere coepit,
Quid Sophocles, et Thespis, et Aeschylus utile ferrent.
Tentavit quoque rem si digne vertere posset;
Et placuit sibi, natura sublimis, et acer:
Nam spirat tragicum satis, et feliciter audet;
Sed turpem putat inscite, metuitque lituram.
Creditur, e medio quia res arcessit, habere
Sudoris minimum ; sed habet comoedia tanto
Plus oneris, quanto veniae minus. Aspice, Plautus
Quo pacto partes tutetur amantis ephebi;
Vt patris attenti, lenonis ut insidiosi ;
Quantus sit Dossennus edacibus in parasitis;
Quam non adstricto percurrat pulpita socco:
Gestit enim nummum in loculos demittere; post hoc
Securus, cadat, an recto stet fabula talo.
Quem tulit ad scenam ventoso gloria curru ,
Exanimat lentus spectator, sedulus inflat.
Sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum
Subruit , ac reficit. Valeat res ludicra, si me
Palma negata macrum, donata reducit opimum.
Saepe etiam audacem fugat hoc, terretque poetam ;
Quod numero plures, virtute, et honore minores,

Indocti, stolidique, et depugnare parati,

Si discordet eques, media inter carmina poscunt
Aut ursum, aut pugiles: his nam plebecula gaudet.
Verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas
Omnis ad incertos oculos, et gaudia vana.
Quattuor, aut plures aulaea premuntur in horas,
Dum fugiunt equitum turmae, peditumque catervae:
Mox trahitur manibus regum fortuna retortis;
Esseda festinant, pilenta, petorrita, naves;
Captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
Si foret in terris, rideret Democritus; seu
Diversum confusa genus panthera camelo,
Sive elephas albus vulgi converteret ora:
Spectaret populum ludis attentius ipsis,
Vt sibi praebentem mimo spectacula plura.
Scriptores autem narrare putaret asello
Fabellam surdo : nam , quae pervincere voces
Evaluere sonum, referunt quem nostra theatra?
Garganum mugire putes nemus, aut mare Tuscum:
Tanto cum strepitu ludi spectantur, et artes,
Divitiaeque peregrinae; quibus oblitus actor
Quum stetit in scena, concurrit dextera laevae.
Dixit adhuc aliquid ? Nil sane. Quid placet ergo ?
Lana Tarentino violas imitata veneno.
Ac, ne forte putes, me, quae facere ipse recusem,
Quum recte tractent alii, laudare maligne;
Ille per extentum funem mihi posse videtur
Ire poeta, meum qui pectus inaniter angit,

Irritat, mulcet, falsis terroribus implet,

« ZurückWeiter »