Inter quae verbum emicuit si forte decorum, et Si versus paullo concinnior unus, et alter, Iniuste totum ducit, venditque poema.
Indignor quidquam reprehendi, non quia crasse Compositum, illepideve putetur; sed quia nuper: Nec veniam antiquis, sed honorem, et praemia posci. Recte, necne, crocum, floresque perambulet Attae Fabula, si dubitem; clament periisse pudorem Cuncti pene patres, ea quum reprehendere coner, Quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit: Vel, quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt; Vel, quia turpe putant parere minoribus, et, quae Imberbes didicere, senes perdenda fateri.
Iam Saliare Numae carmen qui laudat, et illud, Quod mecum ignorat, solus vult scire videri; Ingeniis non ille favet, plauditque sepultis;
Nostra sed impugnat, nos, nostraque lividus odit. Quod si tam Graiis novitas invisa fuisset,
Quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet, Quod legeret, tereretque viritim publicus usus? Vt primum positis nugari Graecia bellis Coepit, et in vitium fortuna labier aequa, Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum; Marmoris, aut eboris fabros, aut aeris amavit; Suspendit picta vultum, mentemque tabella; Nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis: Sub nutrice puella velut si luderet infans, Quod cupide petiit, mature plena reliquit.
Quid placet, aut odio est, quod non mutabile credas? Hoc paces habuere bonae, ventique secundi. Romae dulce diu fuit, et sollemne, reclusa Mane domo vigilare, clienti promere iura, Cautos nominibus rectis expendere nummos, Maiores audire, minori dicere, per quae Crescere res posset, minui damnosa libido. Mutavit mentem populus levis, et calet uno Scribendi studio: puerique, patresque severi Fronde comas vincti coenant, et carmina dictant. Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus, Invenior Parthis mendacior; et, prius orto
Sole, vigil calamum, et chartas, et scrinia posco. Navim agere ignarus navis timet: abrotonum aegro Non audet, nisi qui didicit, dare: quod medicorum est, Promittunt medici; tractant fabrilia fabri: Scribimus indocti, doctique poemata passim. Hic error tamen, et levis haec insania quantas Virtutes habeat, sic collige: vatis avarus
Non temere est animus: versus amat, hoc studet unum: Detrimenta, fugas servorum, incendia ridet: Non fraudem socio, puerove incogitat ullam Pupillo vivit siliquis, et pane secundo: Militiae quamquam piger, et malus, utilis Vrbi; Si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari. Os tenerum pueri, balbumque poeta figurat: Torquet ab obscaenis iam nunc sermonibus aurem : Mox etiam pectus praeceptis format amicis,
Asperitatis, et invidiae corrector, et irae: Recte facta refert: orientia tempora notis. Instruit exemplis : inopem solatur, et aegrum. Castis cum pueris ignara puella mariti Disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset? Poscit opem chorus, et praesentia numina sentit: Caelestes implorat aquas docta prece blandus: Avertit morbos, metuenda pericula pellit: Impetrat et pacem, et locupletem frugibus annum. Carmine Di superi placantur, carmine Manes. Agricolae prisci, fortes, parvoque beati, Condita post frumenta, levantes tempore festo Corpus, et ipsum animum spe finis dura ferentem, Cum sociis operum pueris, et coniuge fida, Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, Floribus, et vino Genium, memorem brevis aevi. Fescennina per hunc invecta licentia morem Versibus alternis opprobria rustica fudit; Libertasque recurrentes accepta per annos Lusit amabiliter; donec iam saevus apertam In rabiem verti coepit iocus, et per honest as Ire domos impune minax. Doluere cruento Dente lacessit; fuit intactis quoque cura Conditione super communi; quin etiam lex, Poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam Describi: vertere modum, formidine fustis Ad bene dicendum, delectandumque redacti. Graecia capta ferum victorem cepit, et artes
Intulit agresti Latio: sic horridus ille
Defluxit numerus Saturnius, et grave virus
Munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum Manserunt, hodieque manent, vestigia ruris. Serus enim Graecis admovit acumina chartis; Et, post Punica bella quietus, quaerere coepit, Quid Sophocles, et Thespis, et Aeschylus utile ferrent. Tentavit quoque rem si digne vertere posset; Et placuit sibi, natura sublimis, et acer: Nam spirat tragicum satis, et feliciter audet; Sed turpem putat inscite, metuitque lituram. Creditur, e medio quia res arcessit, habere Sudoris minimum; sed habet comoedia tanto Plus oneris, quanto veniae minus. Aspice, Plautus Quo pacto partes tutetur amantis ephebi;
Vt patris attenti, lenonis ut insidiosi;
Quantus sit Dossennus edacibus in parasitis;
Quam non adstricto percurrat pulpita socco:
Gestit enim nummum in loculos demittere; post hoc Securus, cadat, an recto stet fabula talo. Quem tulit ad scenam ventoso gloria curru, Exanimat lentus spectator, sedulus inflat.
Sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum Subruit, ac reficit. Valeat res ludicra, si me Palma negata macrum, donata reducit opimum. Saepe etiam audacem fugat hoc, terretque poetam; Quod numero plures, virtute, et honore minores, Indocti, stolidique, et depugnare parati,
Si discordet eques, media inter carmina poscunt Aut ursum, aut pugiles: his nam plebecula gaudet. Verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas Omnis ad incertos oculos, et gaudia vana.
Quattuor, aut plures aulaea premuntur in horas, Dum fugiunt equitum turmae, peditumque catervae: Mox trahitur manibus regum fortuna retortis; Esseda festinant, pilenta, petorrita, naves; Captivum portatur ebur, captiva Corinthus. Si foret in terris, rideret Democritus; seu Diversum confusa genus panthera camelo, Sive elephas albus vulgi converteret ora: Spectaret populum ludis attentius ipsis, Vt sibi praebentem mimo spectacula plura. Scriptores autem narrare putaret asello
Fabellam surdo: nam, quae pervincere voces Evaluere sonum, referunt quem nostra theatra? Garganum mugire putes nemus, aut mare Tuscum: Tanto cum strepitu ludi spectantur, et artes, Divitiaeque peregrinae; quibus oblitus actor Quum stetit in scena, concurrit dextera laevae. Dixit adhuc aliquid? Nil sane. Quid placet ergo? Lana Tarentino violas imitata veneno.
Ac, ne forte putes, me, quae facere ipse recusem, Quum recte tractent alii, laudare maligne; Ille per extentum funem mihi posse videtur Ire poeta, meum qui pectus inaniter angit, Irritat, mulcet, falsis terroribus implet,
« ZurückWeiter » |