Abbildungen der Seite
PDF
[merged small][ocr errors]

Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis, et scis
Quo tandem pacto deceat maioribus uti;
Disce, docendus adhuc quae censet amiculus; ut si
Caecus iter monstrare velit: tamen aspice, si quid
Et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.
Si te grata quies, et primam somnus in horam
Delectat; si te pulvis, strepitusque rotarum,
Si laedit caupona; Ferentinum ire iubebo:
Nam neque divitibus contingunt gaudia solis;
Nec vixit male, qui natus, moriensque fefellit.
Si prodesse tuis, paulloque benignius ipsum
Te tractare voles, accedes siccus ad unctum.
Si pranderet olus patienter, regibus uti
Nollet Aristippus. Si sciret regibus uti,
Fastidiret olus, qui me notat. Vtrius horum
Verba probes, et facta, doce ; vel iunior audi,
Cur sit Aristippi potior sententia: namque
Mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
Scurror ego ipse mihi, populo tu : rectius hoc, et
Splendidius multo est . Equus ut me portet, alat rex,
Officium facio: tu poscis vilia rerum,
Dante minor ; quamvis fers te nullius egentem.
Omnis Aristippum decuit color, et status, et res,

Tentantem maiora, fere praesentibt:s aequum. Contra , quem duplici panno patientia velat, Mirabor, vitae via si conversa decebit. Alter purpureum non exspectabis amictum ; Quidlibet indutus celeberrima per loca vadet, Personamque feret non inconcinnus utramque: Alter Mileti textam cane peius, et angue Vitabit chlamydem : morietur frigore, si non Rettuleris pannum: refer, et sine vivat ineptus. Res gerere, et captos ostendere civibus hostes, Attingit solium Iovis, et caelestia tentat. Principibus placuisse viris, non ultima laus est. Non cuivis homini contingit adire Corinthum. Sedit, qui timuit ne non succederet: esto. Quid? qui pervenit, fecitne viriliter? Atqui Hîc est, aut nusquam , quod quaerimus: hic onus horret, Vt parvis animis, et parvo corpore maius; Hic subit, et perfert. Aut virtus nomen inane est; Aut decus, et pretium recte petit experiens vir. Coram rege suo de paupertate tacentes, Plus poscente ferent: distat, sumasne pudenter, An rapias. Atqui rerum caput hoc erat, hic fons. Indotata mihi soror est, paupercula mater, Et fundus nec vendibilis, nec pascere firmus, Qui dicit ; clamat, victum date: succinit alter; Et mihi dividuo findetur munere quadra. Sed tacitus pasci si posset corvus, haberet

Plus dapis, et rixae minus et minus, invidiaeque.

[merged small][ocr errors]

Brundisium comes, aut Surrentum ductus amoenum,
Qui queritur salebras, et acerbum frigus, et imbres;
Aut cistam effractam, et subducta viatica plorat ;
Nota refert meretricis acumina, saepe catellani,
Saepe periscelidem raptam sibi flentis: uti mox
Nulla fides damnis, verisque doloribus adsit.
Nec semel irrisus triviis attollere curat
Fracto crure planum: licet illi plurima manet
Lacryma; per sanctum iuratus dicat Osirin,
Credite, non ludo: crudeles tollite claudum:

Quaere peregrinum, vicinia rauca reclamat.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

S; bene te novi, metues, liberrime Lolli,
Scurrantis speciem praebere, professus amicum.
Vt matrona meretrici dispar erit, atque
Discolor, infido scurrae distabit amicus.
Est huic diversum vitio vitium prope maius;
Asperitas agrestis, et inconcinna, gravisque,
Quae se commendat tonsa cute, dentibus at ris;
Dum vult libertas dici mera, veraque virtus.
Virtus est medium vitiorum, et utrinque reductum,
Alter, in obsequium plus aequo pronus, et imi
Derisor lecti, sic nutum divitis horret,
Sic iterat voces, et verba cadentia tollit; \
Vt puerum saevo credas dictata magistro
Reddere, vel partes mimum tractare secundas.
Alter rixator, de lana saepe caprina
Propugnat nugis armatus: scilicet , ut non
Sit mihi prima fides? et, vere quod placet, ut non
Acriter elat rem ? pretium aetas altera sordet.
Ambigitur quid enim? Castor sciat, an Docilis plus;
Brundisium Minuci melius via ducat, an Appi?
Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat;
Gloria quem supra vires et vestit, et ungit;

Quem tenet argenti sitis importuna, famesque;

Quem paupertatis pudor, et fuga; dives amicus,
Saepe decem vitiis instructior, odit, et horret:
Aut si non odit, regit; ac, veluti pia mater,
Plus quam se sapere, et virtutibus esse priorem
Vult ; et ait prope vera: meae (contendere noli)
Stultitiam patiuntur opes: tibi parvula res est.
Arta decet sanum comitem toga: desine mecum
Certare. Eutrapelus, cuicumque nocere volebat,
Vestimenta dabat pretiosa: beatus enim iam
Cum pulchris tunicis sumet nova consilia, et spes ;
Dormiet in lucem; scorto postponet honestum
Officium; numnos alienos pascet; ad imum
Threx erit, aut olitoris aget mercede caballum.
Arcanum neque tu scrutaberis illius unquam ;
Commissumque teges, et vino tortus, et ira:
Nec tua laudabis studia, aut aliena reprendes;
Nec, quum venari volet ille, poemata panges.
Gratia sic fratrum geminorum, Amphionis, atque
Zethi , dissiluit; donec suspecta severo
Conticuit lyra. Fraternis cessisse putatur
Moribus Amphion: tu cede potentis amici
Lenibus imperiis; quotiesque educet in agros
Aetolis onerata plagis iumenta, canesque,
Surge, et inhumanae senium depone Camenae,
Coenes ut pariter pulmenta laboribus emta:
Romanis sollemne viris opus, utile fame,
Vitaeque, et membris: praesertim quum valeas, et
Vel cursu superare canem, vel viribus aprum

\

[ocr errors]
« ZurückWeiter »