Abbildungen der Seite
PDF

EPISTOL A X V.

AD C. NVLMONIVM VALAM.

Quae sit hiems Veliae, quod caelum , Wala, Salerni,

Quorum hominum regio, et qualis via; (nam mihi Baias

Musa supervacuas Antonius, et tamen illis
Me facit invisum, gelida quum perluor unda
Per medium frigus: sane myrteta relinqui,
Dictaque cessantem nervis elidere morbum
Sulfura contemni, vicus gemit, invidus aegris,
Qui caput, et stomachum supponere fontibus audent
Clusinis, Gabiosque petunt, et frigida rura.
Mutandus locus est, et diversoria nota
Praeteragendus equus. Quo tendis? non mihi Cumas
Est iter, aut Baias: laeva stomachosus habena
Dicet eques: sed equis frenato est auris in ore.)
Maior utrum populum frumenti copia pascat ,
Collectosne bibant imbres, puteosne perennes
Dulcis aquae: (nam vina nihil moror illius orae.
Rure meo possum quidvis perferre, patique:
Ad mare quum veni, generosum, et lene requiro,
Quod curas abigat , quod cum spe divite manet
In venas, animumque meum, quod verba ministret,
Quod me Lucanae iuvenem commendet amicae.)
Tractus uter plures lepores, uter educet apros;

[merged small][ocr errors]

Pinguis ut inde domum possim, Phaeaxque reverti :
Scribere te nobis, tibi nos accredere par est.
Maenius, ut, rebus maternis, atque paternis
Fortiter absumtis, urbanus coepit haberi,
Scurra vagus , non qui certum praesepe teneret ;
Impransus non qui civem dignosceret hoste;
Quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus;
Pernicies, et tempestas, barathrumque macelli,
Quidquid quaesierat, ventri donabat avaro. - -
Hic, ubi nequitiae fautoribus, et timidis nil,
Aut paullum abstulerat, patinas coenabat omasi,
Vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset:
Scilicet, ut ventres lamna candente nepotum
Diceret urendos, corrector Bestius. Idem
Si quid erat nactus praedae maioris, ubi omne
Verterat in fumum , et cinerem; non hercule miror,
Aiebat , si qui comedunt bona: quum sit obeso
Nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla.
Nimirum hic ego sum : nam tuta, et parvula laudo,
Quum res deficiunt, satis inter vilia fortis:
Verum, ubi quid melius contingit, et unctius, idem
Vos sapere, et solos aio bene vivere, quorum

Conspicitur nitidis fundata pecunia villis.

[merged small][ocr errors]

N. perconteris, fundus meus, optime Quincti,
Arvo pascat herum , an baccis opulent et olivae,
Pomisne, an pratis, an amicta vitibus ulmo:
Scribetur tibi forma loquaciter, et situs agri.
Continui montes, ni dissocientur opaca
Valle ; sed, ut veniens dextrum latus aspiciat sol,
Laevum discedens curru fugiente vaporet. -
Temperiem laudes. Quid, si rubicunda benigni
Corna vepres, et pruna ferunt ? si quercus, et jlex
Multa fruge pecus, multa dominum iuvat umbra?
Dicas addu ctum propius frondere Tarentum.
Fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec
Frigidior Thracam, nec purior ambiat Hebrus,
Infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.
Hae latebrae dulces, etiam (si credis) amoenae,
Incolumem tibi me praestant Septembribus horis.
Tu recte vivis, si curas esse quod audis.
Iactamus iam pridem omnis te Roma beatum:
Sed vereor, ne cui de te plus, quam tibi credas,
Neve putes alium sapiente, bonoque beatum :
Neu, si te populus sanum, recteque valentem
Dictitet, occultam febrem sub tempus edendi

Dissimules , donec manibus tremor incidat unctis.

Stultorum incurata pudor malus ulcera celat.
Si quis bella tibi terra pugnata, marique
Dicat, et his verbis vacuas permulceat aures:
Tene magis salvum populus velit, an populum tu,
Servet in ambiguo, qui consulit et tibi, et Vrbi,
Iuppiter ; Augusti laudes agnoscere possis.
Quum pateris sapiens, emendatusque vocari,
Respondesne tuo, dic sodes, nomine ? nempe
Vir bonus, et prudens dici delector ego, ac tu.
Qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet: ut, si
Detulerit fasces indigno, detrahet idem.
Pone, meum est , inquit: pono, tristisque recedo.
Idem, si clamet furem, neget esse pudicum,
Contendat laqueo collum pressisse paternum,
Mordear opprobriis falsis, mutemque colores?
Falsus honor iuvat, et mendax infamia terret
Quem, nisi mendosum, et medicandum ? Vir bonus est quis?
Qui consulta Patrum , qui leges, iuraque servat ;
Quo multae, magnaeque secantur iudice lites;
Quo res sponsore, et quo caussae teste tenentur.
Sed videt hunc omnis domus, et vicinia tota
Introrsus turpem, speciosum pelle decora. -
Nec furtum feci, nec fugi, si mihi dicat
Servus: habes pretium, loris non ureris, aio.
Non hominem occidi: non pasces in cruce corvos.

Sum bonus, et frugi : renuit, negitatque Sabellus.

b Cautus enim metuit foveam lupus, accipiterque

Suspectos laqueos, et opertum miluus hamum.

Oderunt peccare boni virtutis amore:
Tu nihil admittes in te formidine poenae;
sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.
Nam de mille fabae modiis quum surripis unum ,
Damnum est, non facinus mihi pacto lenius isto.
Vir bonus, omne forum quem spectat, et omne tribunal,
Quandocumque Deos vel porco, vel bove placat,
Iane pater, clare, clare quum dixit, Apollo;
Labra movet, metuens audiri: pulchra Laverna,
Da mihi fallere, da iusto, sanctoque videri:
Noctem peccatis, et fraudibus obiice nubem.
Qui melior servo, qui liberior sit avarus,
In triviis fixum quum se demittit ob assem,
Non video: nam qui cupiet, metuet quoque; porro,
Qui metuens vivit, liber mihi non erit unquam.
Perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui
Semper in augenda festinat, et obruitur re.
Wendere quum possis captivum, occidere noli:
Serviet utiliter: sine pascat duris, aretque:
Naviget, ac mediis hiemet mercator in undis:
Annonae prosit: portet frumenta, penusque.
Vir bonus, et sapiens audebit dicere: Pentheu
Rector Thebarum, quid me perferre, patique
Indignum coges? Adimam bona. Nempe pecus, rem,
Lectos, argentum : tollas licet. In manicis, et
Compedibus saevo te sub custode tenebo.
Ipse Deus, simul atque volam , me solvet. Opinor,

Hoc sentit: moriar: mors ultima linea rerum est.

« ZurückWeiter »