Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors][ocr errors]

Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Icci,
Si recte fueris, non est, ut copia maior
Ab Iove donari possit tibi: tolle querelas;
Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus.
Si ventri bene, si lateri est', pedibusque tuis, nil
Divitiae poterunt regales addere maius.
Si forte, in medio positorum abstemius, herbis
Vivis, et urtica ; sic vives protinus, ut te
Confestim liquidus fortunae rivus inauret;
Vel, quia naturam mutare pecunia nescit;
Vel, quia cuncta putas una virtute minora.
Miramur, si Democriti pecus edit agellos,
Cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox:
Quum tu inter scabiem tantam, et contagia lucri,
Nil parvum sapias, et adhuc sublimia cures:
Quae mare compescant caussae; quid temperet annum:
Stellae sponte sua, iussaene vagentur, et errent:
Quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem:
Quid velit, et possit rerum concordia discors:
Empedocles, an Stertinii deliret acumen.
Verum , seu pisces, seu porrum, et caepe trucidas,
Vtere Pompeio Grospho; et, si quid petet, ultro

Defer: nil Grosphus, nisi verum, orabit, et aequum. Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid deest. Ne tamen ignores, quo sit Romana loco res; Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis Armenius cecidit: ius, imperiumque Phraates Caesaris accepit genibus minor: aurea fruges Italiae pleno defundit Copia cornu.

E PIS T O L A XIII.

A D VINIVM AS E L L A M.

V, proficiscentem docui te saepe, diuque,
Augusto reddes signata volumina, Vini,
Si validus, si laetus erit, si denique poscet;
Ne studio nostri pecces, odiumque libellis
Sedulus importes, opera vehemente minister.
Si te forte meae gravis uret sarcina chartae,
Abiicito potius, quam quo perferre iuberis
Clitellas ferus impingas; Asinaeque paternum
Cognomen vertas in risum, et fabula fias.
Viribus uteris per clivos, flumina, lamas.
Victor propositi simul ac perveneris illuc,
Sic positum servabis onus, ne forte sub ala
Fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum;
Vt vinosa glomos furtivae Pyrrhia lanae;
Vt cum pileolo soleas conviva tribulis.
Neu vulgo narres te sudavisse ferendo
Carmina, quae possint oculos, auresque morari
Caesaris: oratus multa prece, nitere porro.

Vade, vale, cave ne titubes, mandataque frangas.

[merged small][merged small][ocr errors]

V;ii;e, silvarum, et mihi me reddentis agelli,
Quem tu fastidis, habitatum quinque focis, et
Quinque bonos solitum Variam dimittere Patres;
Certemus, spinas animone ego fortius, an tu
Evellas agro; et melior sit Horatius, an res.
Me quamvis Lamiae pietas, et cura moratur
Eratrem maerentis, rapto de fratre dolentis
Insolabiliter ; tamen istuc mens, animusque
Fert , et amat spatiis obstantia rumpere claustra.
Rure ego viventem, tu dicis in Vrbe, beatum.
Cui placet alterius , sua nimirum est odio sors.
Stultus uterque locum immeritum caussatur inique:
In culpa est animus, qui se non effugit unquam.
Tu mediastinus tacita prece rura petebas,
Nunc Vrbem, et ludos, et balnea villicus optas.
Me constare mihi scis, et discedere tristem,
Quandocumque trahunt invisa negotia Romam.
Non eadem miramur: eo disconvenit inter
NTeque, et te: nam quae deserta, et inhospita tesqua
Credis, amoena vocat mecum qui sentit; et odit,
Quae tu pulchra putas. Fornix tibi, et uncta popina
Incutiunt Vrbis desiderium, video ; et quod

Angulus iste feret piper, et tus ocius uva :

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

i

Nec vicina subest vinum praebere taberna
Quae possit tibi; nec meretrix tibicina, cuius
Ad strepitum salias terrae gravis: et tamen urges
Iampridem non tacta ligonibus arva ; bovemque
Disiunctum curas , et strictis frondibus exples.
Addit opus pigro rivus, si decidit imber,
Multa mole docendus aprico parcere prato.
Nunc, age, quid nostrum concentum dividat, audi.
Quem tenues decuere togae, nitidique capilli;
Quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci;
Quem bibulum liquidi media de luce Falerni;
Coena brevis iuvat, et prope rivum somnus in herba:
Nec lusisse pudet, sed non incidere ludum.
Non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
Limat ; non odio obscuro, morsuque venenat:
Rident vicini, glebas, et saxa moventem.
Cum servis urbana diaria rodere mavis;
Horum tu in numerum voto ruis: invidet usum
Lignorum, et pecoris tibi calo argutus, et horti.
Optat ephippia bos piger, optat arare caballus.

Quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem.

« ZurückWeiter »