Abbildungen der Seite
PDF

EPISTOL A IX.

AD NERONEM CLAVDIVM.

Septimius, Claudi, nimirum intelligit unus,
Quanti me facias: nam, quum rogat, et prece cogit ,
Scilicet, ut tibi se laudare, et tradere coner,
Dignum mente, domoque legentis honesta Neronis;
Munere quum fungi propioris censet amici;
Quid possim videt, ac novit me valdius ipso.
Multa quidem dixi, cur excusatus abirem;
Sed timui, mea ne finxisse minora putarer,
Dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.
Sic ego, maioris fugiens opprobria culpae,
Frontis ad urbanae descendi praemia. Quod si
Depositum laudas ob amici iussa pudorem ;

Scribe tui gregis hunc, et fortem crede, bonumque.

[ocr errors][ocr errors]

V.}i. amatorem Fuscum salvere iubemus
Ruris amatores; hac in re scilicet una
Multum dissimiles, at cetera pene gemelli:
Fraternis animis, quidquid negat alter, et alter:
Adnuimus pariter vetuli, notique columbi.
Tu nidum servas; ego laudo ruris amoeni
Rivos, et musco circumlita saxa, nemusque.
Quid quaeris? vivo, et regno, simul ista reliqui,
Quae vos ad caelum fertis rumore secundo:
Vtque sacerdotis fugitivus, liba recuso;
Pane egeo, iam mellitis potiore placentis.
Vivere naturae si convenienter oportet,
Ponendaeque domo quaerenda est area primum;
Novistine locum potiorem rure beato?
Est, ubi plus tepeant hiemes? ubi gratior aura
Leniat et rabiem Canis, et momenta Leonis,
Quum semel accepit solem furibundus acutum ?
Est, ubi divellat somnos minus invida cura?
Deterius Libycis olet, aut nitet herba lapillis?
Purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum,
Quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum?
Nempe inter varias nutritur silva columnas;

Laudaturque domus, longos quae prospicit agros.

Naturam expellas furca, tamen usque recurret;
Et mala perrumpet furtim fastidia victrix.
Non, qui Sidonio contendere callidus ostro
Nescit Aquinatem potantia vellera fucum,
Certius accipiet damnum, propiusve medullis,
Quam qui non poterit vero distinguere falsum.
Quem res plus nimio delectavere secundae,
Mutatae quatient. Si quid mirabere, pones
Invitus. Fuge magna: licet sub paupere tecto
Reges, et regum vita praecurrere amicos.
Cervus equum pugna melior communibus herbis
Pellebat ; donec minor in certamine longo
Imploravit opes hominis, frenumque recepit:
Sed, postquam victor victo discessit ab hoste,
Non equitem dorso, non frenum depulit ore.
Sic, qui pauperiem veritus, potiore metallis
Libertate caret, dominum vehet improbus, atque
Serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
Cui non conveniet sua res, ut calceus olim,
Si pede maior erit, subvertet; si minor, uret.
Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi:
Nec me dimittes incastigatum, ubi plura
Cogere, quam satis est, ac non cessare videbor.
Imperat, aut servit collecta pecunia cuique,
Tortum digna sequi potius, quam ducere funem.
Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae;

Excepto quod non simul esses, cetera laetus.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

Quia tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos?
Quid concinna Samos? quid Croesi regia Sardis?
Smyrna quid, et Colophon? maiora, minorane fama?
Cunctane prae campo, et Tiberino flumine sordent?
An venit in votum Attalicis ex urbibus una?
An Lebedum laudas odio maris, atque viarum?
Scis, Lebedus quid sit: Gabiis desertior, atque
Fidenis vicus: tamen illic vivere vellem,
Oblitusque meorum, obliviscendus et illis,
Neptunum procul e terra spectare furentem.
Sed neque qui Capua Romam petit, imbre, lutoque
Aspersus, volet in caupona vivere: nec qui
Frigus collegit, furnos, et balnea laudat,
Vt fortunatam plene praestantia vitam.
Nec, si te validus iactaverit Auster in alto,
Idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
Incolumi Rhodos, et Mitylene pulchra facit, quod
Paenula solstitio, campestre nivalibus auris,
Per brumam Tiberis, Sextili mense camjnus.
Dum licet, ac vultum servat Fortuna benignum,
Romae laudetur Samos, et Chios, et Rhodos absens.
Tu, quamcumque Deus tibi fortunaverit horam,

Grata sume manu; neu dulcia differ in annum:

Vt, quocumque loco fueris, vixisse libenter
Te dicas: nam, si ratio, et prudentia curas,
Non locus effusi late maris arbiter, aufert;
Caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.
Strenua nos exercet inertia: navibus, atque
Quadrigis petimus bene vivere: quod petis, hîc est ;

Est Vlubris; animus si te non deficit aequus.

« ZurückWeiter »