Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

EPISTOLA VII.

AD MAECENATEM.

Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,

Sextilem totum mendax desideror: atqui

Si me vivere vis sanum, recteque valentem;
Quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
Maecenas, veniam: dum ficus prima, calorque
Designatorem decorat lictoribus atris;

Dum pueris omnis pater, et matercula pallet;
Officiosa que sedulitas, et opella forensis
Adducit febres, et testamenta resignat.
Quod si bruma nives Albanis illinet agris;
Ad mare descendet vates tuus, et sibi parcet,
Contractusque leget: te, dulcis amice, reviset
Cum Zephyris, (si concedes) et hirundine prima.
Non, quo more pyris vesci Calaber iubet hospes,
Tu me fecisti locupletem. Vescere sodes.
Jam satis est. At tu quantum vis tolle. Benigne.
Non invisa feres pueris munuscula parvis.
Tam teneor dono, quam si dimittar onustus.
Vt libet: haec porcis hodie comedenda relinques.
Prodigus, et stultus donat quae spernit, et odit.
Haec seges ingratos tulit, et feret omnibus annis.
Vir bonus, et sapiens dignis ait esse paratus;
Nec tamen ignorat, quid distant aera lupinis.

Dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
Quod si me noles usquam discedere; reddes.
Forte latus, nigros angusta fronte capillos;
Reddes dulce loqui; reddes ridere decorum, et
Inter vina fugam Cinarae maerere protervae.
Forte per angustam tenuis nitedula rimam
Repserat in cumeram frumenti; pastaque rursus
Ire foras pleno tendebat corpore frustra.
Cui mustela procul, si vis, ait, effugere istinc,
Macra cavum repetes artum, quem macra subisti.
Hac ego si compellor imagine, cuncta resigno:
Nec somnum plebis laudo satur altilium; nec
Otia divitiis Arabum liberrima muto.

Saepe verecundum laudasti; rexque, paterque
Audisti coram, nec verbo parcius absens.
Inspice, si possum donata reponere laetus.
Haud male Telemachus, proles patientis Vlyssei:
Non est aptus equis Ithace locus; ut neque planis
Porrectus spatiis, nec multae prodigus herbae:
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.
Parvum parva decent. Mihi iam regia Roma;
Sed vacuum Tibur placet, aut imbelle Tarentum.
Strenuus, et fortis, caussisque Philippus agendis
Clarus, ab officiis octavam circiter horam
Dum redit, atque foro nimium distare Carinas.
Iam grandis natu queritur; conspexit, ut aiunt,
Adrasum quemdam vacua tonsoris in umbra,
Cultello proprios purgantem leniter ungues.

Demetri, (puer hic non laeve iussa Philippi
Accipiebat) abi, quaere, et refer: unde domo, quis,
Cuius fortunae, quo sit patre, quove patrono.
It, redit, et narrat; Vulteium nomine Maenam,
Praeconem, tenui censu, sine crimine notum,
Et properare loco, et cessare, et quaerere, et uti,
Gaudentem parvisque sodalibus, et lare certo,
Et ludis, et, post decisa negotia, campo.
Scitari libet ex ipso, quodcumque refers: dic,
Ad coenam veniat. Non sane credere Maena:
Mirari secum tacitus. Quid multa? Benigne,
Respondet. Negat ille mihi? Negat improbus, et te
Negligit, aut horret. Vulteium mane Philippus
Vilia vendentem tunicato scruta popello
Occupat, et salvare iubet prior. Ille Philippo
Excusare laborem, et mercenaria vincla,

Quod non mane domum venisset; denique, quod non
Providisset eum. Sic ignovisse putato

Me tibi, si coenas hodie mecum. Vt libet. Ergo
Post nonam venies: nunc i, rem strenuus auge.
Vt ventum ad coenam est, dicenda, tacenda loquutus,
Tandem dormitum dimittitur. Ergo, ubi saepe
Occultum visus decurrere piscis ad hamum,
Mane cliens, et iam certus conviva, iubetur
Rura suburbana indictis comes ire Latinis.
Impositus mannis, arvum, caelumque Sabinum
Non cessat laudare: videt, ridetque Philippus:
Et, sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,

Dum septem donat sestertia, mutua septem
Promittit, persuadet, uti mercetur agellum.
Mercatur: ne te longis ambagibus, ultra

Quam satis est, morer; ex nitido fit rusticus, atque
Sulcos, et vineta crepat mera; praeparat ulmos;
Immoritur studiis, et amore senescit habendi.
Verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
Spem mentita seges, bos est enectus arando;
Offensus damnis, media de nocte caballum.
Adripit, iratusque Philippi tendit ad aedes.
Quem simul aspexit scabrum, intonsunque Philippus,
Durus, ait, Vultei, nimis, attentusque videris
Esse mihi. Pol, me miserum, patrone, vocares,
Si velles, inquit, verum mihi dicere nomen.
Quod te per Genium, dextramque, Deosque Penates,
Obsecro, et obtestor, vitae me redde priori.
Qui semel aspexit, quantum dimissa petitis
Praestent, mature redeat, repetatque relicta.
Metiri se quemque suo modulo, ac pede, verum est.

EPISTOLA VIII.

AD CELSVM ALBINOVANVM.

Celso gaudere, et bene rem gerere, Albinovano,

Musa rogata refer, comiti, scribaeque Neronis.

Si quaeret quid agam; dic, multa, et pulchra minantem,
Vivere nec recte, nec suaviter: haud, quia grando
Contuderit vites, oleamve momorderit aestus;

Nec, quia longinquis armentum aegrotet in agris:
Sed, quia mente minus validus, quam corpore toto,
Nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum;
Fidis offendar medicis, irascar amicis,
Cur me funesto properent arcere veterno;
Quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam;
Romae Tibur amem, ventosus Tibure Romam.
Post haec, ut valeat; quo pacto rem gerat, et se;
Vt placeat iuveni, percontare, utque cohorti.
Si dicet; recte; primum gaudere; subinde
Praeceptum auriculis hoc instillare memento:
Vt tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.

« ZurückWeiter »