Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors]

S; potes Archiacis conviva recumbere lectis,
Nec modica coenare times olus omne patella;
Supremo te sole domi, Torquate, manebo.
Vina bibes, iterum Tauro, diffusa palustres
Inter Minturmas, Sinuessanumque Petrinum.
Sin melius quid habes, arcesse ; vel imperium fer.
Iamdudum splendet focus, et tibi munda supellex.
Mitte leves spes, et certamina divitiarum ,
Et caussam Moschi: cras, nato Caesare, festus
I)at veniam, somnumque dies; impune licebit.
Aestivam sermone benigno tendere noctem.
Quo mihi fortunam, si non conceditur uti?
Parcus ob heredis curam , nimiumque severus,
Adsidet insano: potare, et spargere flores
Incipiam, patiarque vel inconsultus haberi.
Quid non ebrietas designat? operta recludit ;
Spes iubet esse ratas; ad praelia trudit inertem ;
Sollicitis animis onus eximit ; addocet artes*
Fecundi calices quem non fecere disertum ?
Contracta quem non in paupertate solutum?
JIaec ego procurare et idoneus imperor, et non
Invitus: ne turpe toral, ne sordida mappa

Corruget nares: ne non et cantharus, et lanx

i

Ostendat tibi te; ne fidos inter amicos
Sit , qui dicta foras eliminet, ut coeat par,
Iungaturque pari. Butram tibi, Septiciumque,
Et , nisi coena prior, potiorque puella Sabinum
Detinet , adsumam : locus est et pluribus umbris:
Sed nimis arta premunt olidae convivia caprae.
Tu, quotus esse velis, rescribe; et, rebus omissis,

Atria servantem postico falle clientem.

[ocr errors]

IN;i admirari, prope res est una, Numici,
Solaque, quae possit facere, et servare beatum.
Hunc solem, et stellas, et decedentia certis
Tempora momentis, sunt qui formidine nulla
Imbuti spectant. Quid censes munera terrae ?'
Quid maris extremos Arabas ditantis, et Indos?
Ludicra qnid, plausus, et amici dona Quiritis?
Quo spectanda modo, quo sensu credis, et ore?
Qui timet his adversa, fere miratur eodem ,
Quo cupiens, pacto: pavor est utrobique molestus:
Improvisa simul species exterret utrumque:
Gaudeat, an doleat; cupiat, metuat ne; quid ad rem,
Si, quidquid vidit melius, peiusve sua spe,
Defixis oculis, animoque, et corpore torpet?
Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui;
Vltra quam satis est, virtutem si petat ipsam.
I nunc; argentum, et marmor vetus, aeraque, et artes
Suspice; cum gemmis Tyrios mirare colores:
Gaude, quod spectant oculi te mille loquentem :
Cnavus mane forum, et vespertinus pete tectum:
Ne plus frumenti dotalibus emetat agris
Mutus; et (indignum quod sit) peioribus ortus,

Hic tibi sit potius, quam tu mirabilis illi.

[ocr errors]

Quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas;
Defodiet, condetque nitentia: quum bene notum
Porticus Agrippae, et via te conspexerit Appi ;
Ire tamen restat, Numa quo devenit, et Ancus.
Si latus, aut renes morbo tentantur acuto,
Quaere fugam morbi. Vis recte vivere? Quis non?
Si virtus hoc una potest dare , fortis omissis
Hoc age deliciis. Virtutem verba putes, et
Lucum ligna? Cave ne portus occupet alter,
Ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas:
Mille talenta rotundentur, totidem altera porro, et
Tertia succedant, et quae pars quadret acervum.
Scilicet uxorem cum dote, fidemque, et amicos,
Et genus, et formam , regina pecunia donat;
Ac bene nummatum decorat Suadela, Venusque.
Mancipiis locuples, eget aeris Cappadocum rex:
Ne fueris hic tu, Chlamydes Lucullus, ut aiunt,
Si posset centum scenae praebere rogatus; *A
Qui possum tot ? ait: tamen et quaeram, et, quot habebo,
Mittam: post paullo scribit, sibi millia quinque
Esse domi chlamydum; partem, vel tolleret omnes.
Exilis domus est, ubi non et multa supersunt,
Et dominum fallunt, et prosunt furibus. Ergo
Si res sola potest facere, et servare beatum ;
Hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
Si fortunatum species, et gratia praestat;
Mercemur servum, qui dictet nomina, laevum

Qui fodicet latus, et cogat trans pondera dextram âo

Porrigere. Hic multum in Fabia valet, ille Velina:
Cui libet, is fasces dabit ; eripietque curule,
Cui volet, importunus ebur: frater, pater, adde;
Vt cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
Si, bene qui coenat, bene vivit; lucet, eamus,
Quo ducit gula: piscemur, venemur; ut olim
Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos
Differtum transire forum , populumque iubebat;
Vnus ut e multis, populo spectante, referret
Emtum mulus aprum. Crudi, tumidique lavemur,
Quid deceat, quid non, obliti: Caerite cera
Digni; remigium vitiosum Ithacensis Vlyssei,
Cui potior patria fuit interdicta voluptas.
Si, Mimnermus uti censet, sine amore, iocisque
Nil est iucundum; vivas in amore, iocisque.
Vive, vale: si quid novisti rectius istis,

Candidus imperti: si non, his utere mecum.

« ZurückWeiter »