Virtutis verae custos, rigidusque satelles; Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor, Et mihi res, non me rebus, subiungere conor. Vt nox longa, quibus mentitur amica, diesque Longa videtur opus debentibus; ut piger annus Pupillis, quos dura premit custodia matrum; Sic mihi tarda fluunt, ingrataque tempora, quae spem, Consiliumque morantur agendi gnaviter id, quod Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, Aeque neglectum pueris, senibusque nocebit. Restat, ut his ego me ipse regam, solerque elementis. Non possis oculo quantum contendere Lynceus, Non tamen idcirco contemnas lippus inungi: Nec, quia desperes invicti membra Glyconis, Nodosa corpus nolis prohibere cheragra. Est quadam prodire tenus, si non datur ultra. Fervet avaritia, miseroque cupidine pectus? Sunt verba, et voces, quibus hunc lenire dolorem Possis, et magnam morbi deponere partem. Laudis amore tumes? sunt certa piacula, quae te Ter pure lecto poterunt recreare libello. Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator; Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, Si modo culturae patientem commodet aurem. Virtus est vitium fugere; et sapientia prima Stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis Esse mala, exiguum censum, turpemque repulsam, Quanto devites animi, capitisque labore.
Impiger extremos curris mercator ad Indos, Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes: Ne cures ea, quae stulte miraris, et optas, Discere, et audire, et meliori credere non vis? Quis circum pagos, et circum compita pugnax Magna coronari contemnat Olympia, cui spes, Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmae? Vilius argentum est auro, virtutibus aurum. O cives, cives, quaerenda pecunia primum est; Virtus post nummos. Haec Ianus summus ab imo Prodocet: haec recinunt iuvenes dictata, senesque, Laevo suspensi loculos, tabulamque lacerto. Est animus tibi, sunt mores, est lingua, fidesque; Sed quadringentis sex septem millia desunt; Plebs eris. At pueri ludentes, rex eris, aiunt, Si recte facies. Hic murus aheneus esto, Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. Roscia (dic sodes) melior lex, an puerorum est Naenia, quae regnum recte facientibus offert, Et maribus Guriis, et decantata Camillis? Isne tibi melius suadet, qui rem facias; rem, Si possis, recte; si non, quocumque modo rem; Vt propius spectes lacrymosa poemata Pupî: An, qui Fortunae te responsare superbae Liberum, et erectum praesens hortatur, et aptat? Quod si me Populus Romanus forte roget, cur Non, ut porticibus, sic iudiciis fruar îsdem;
Nec sequar, aut fugiam, quae diligit ipse, vel odit:
Olim quod vulpes aegroto cauta leoni Respondit, referam: quia me vestigia terrent,
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum. Bellua multorum es capitum: nam quid sequar, aut quem? Pars hominum gestit conducere publica: sunt, qui Crustis, et pomis viduas venentur avaras; Excipiantque senes, quos in vivaria mittant: Multis occulto crescit res fenore. Verum, Esto, aliis alios rebus, studiisque teneri: Idem eadem possunt horam durare probantes? Nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis, Si dixit dives; lacus, et mare sentit amorem Festinantis heri: cui si vitiosa libido Fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum Tollet is fabri. Lectus genialis in aula est? Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita: Si non est, iurat, bene solis esse maritis. Quo teneam vultus mutantem Protea nodo? Quid pauper? ride: mutat coenacula, lectos, Balnea, tonsores; conducto navigio aeque Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis. Si curatus inaequali tonsore capillos Occurro; rides: si forte subucula pexae
Trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar; Rides: quid? mea quum pugnat sententia secum, Quod petiit, spernit; repetit, quod nuper omisit; Aestuat, et vitae disconvenit ordine toto;
Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
Insanire putas sollemnia me, neque rides,
Nec medici credis, nec curatoris egere
A praetore dati; rerum tutela mearum Quum sis, et prave sectum stomacheris ob unguem De te pendentis, te respicientis amici.
Ad summam, sapiens uno minor est love; dives, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum: Praecipue sanus, nisi quum pituita molesta est.
Troiani belli scriptorem, maxime Lolli,
Dum tu deciamas Romae, Praeneste relegi: Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid ron, Planius, ac melius Chrysippo, et Crantore dicit. Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi. Fabula, qua Paridis propter narratur amorem Graecia Barbariae lento collisa duello,
Stultorum regum, et populorum continet aestus. Antenor censet belli praccidere caussam. Quid Paris? ut salvus regnet, vivatque beatus, Cogi posse negat. Nestor componere lites
Inter Peliden festinat, et inter Atriden:
Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque: Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi. Seditione, dolis, scelere, atque libidine, et ira
Iliacos intra muros peccatur, et extra. Rursus, quid virtus, et quid sapientia possit, Vtile proposuit nobis exemplar Vlyssem: Qui, domitor Troiae, multorum providus urbes, Et mores hominum inspexit; latumque per aequor, Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa Pertulit, adversis rerum immersa bilis undis. Sirenum voces, et Circes pocula nosti;
« ZurückWeiter » |