Et furiosus erit: quem cepit vitrea fama, Quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati? Aedificare casas, plostello adiungere mures, Si puerilius his ratio esse evincet amare; Nec quidquam differre, utrumne in pulvere, trimus Quid? quum, Picenis excerpens semina pomis, Cerritus fuit? an commotae crimine mentis Absolves hominem, et sceleris damnabis eumdem, Ex more imponens cognata vocabula rebus? Libertinus erat, qui circum compita siccus Lautis mane senex manibus currebat; et, unum, (Quid tam magnum? addens) unum me surpite morti, Dis etenim facile est, orabat: sanus utrisque Auribus, atque oculis; mentem, nisi litigiosus, Exciperet dominus, quum venderet. Hoc quoque vulgus Chrysippus ponit fecunda in gente Menenî. Iuppiter, ingentes qui das, adimisque dolores, Mater ait pueri menses iam quinque cubantis, Frigida si puerum quartana reliquerit; illo Mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus In Tiberi stabit. Casus, medicusve levarit Aegrum ex praecipiti, mater delira necabit In gelida fixum ripa, febrimque reducet. Quone malo mentem concussa? timore Deorum. Haec mihi Stertinius, sapientum octavus, amico Arma dedit; posthac ne compellarer inultus. Dixerit insanum qui me, totidem audiet; atque Respicere ignoto discet pendentia tergo. H. Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris; Qua me stultitia (quoniam non est genus unum) Insanire putas? ego nam videor mihi sanus. D.Quid? caput abscissum manibus quum portat Agave Gnati infelicis, sibi tum furiosa videtur? H. Stultum me fateor, (liceat concedere veris) Atque etiam insanum: tantum hoc edissere, quo me Ad summum totus moduli bipedalis; et idem Spiritum, et incessum: quî ridiculus minus illo? Absentis ranae pullis vituli pede pressis, Quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset? Non dico horrendam rabiem...H. Iam desine. D.Cultum SATYRA IV. H.Vnde, et quo Catius? C.Non est mihi tempus aventi Ponere signa novis praeceptis; qualia vincant Pythagoran, Anytique reum, doctumque Platona. H. Peccatum fateor, quum te sic tempore laevo Interpellarim: sed, des veniam bonus, oro. Quod si interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox; Sive est naturae hoc, sive artis; mirus utroque. C. Quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem ; Vtpote res tenues, tenui sermone peractas. H. Ede hominis nomen: simul et Romanus, an hospes. C. Ipse memor praecepta canam: celabitur auctor. Longa quibus facies ovis erit, illa memento, Vt succi melioris, et ut magis alta rotundis, Ponere: namque marem cohibent callosa vitellum. Caule suburbano, qui siccis crevit in agris, Dulcior; irriguo nihil est elutius horto. Si vespertinus subito te oppresserit hospes, Ne gallina malum responset dura palato, Doctus eris vivam mixto mersare Falerno: Hoc teneram faciet. Pratensibus optima fungis Natura est aliis male creditur. Ille salubres Aestates peraget, qui nigris prandia moris Finiet, ante gravem quae legerit arbore solem. Aufidius, forti miscebat mella Falerno, Mendose; quoniam vacuis committere venis |