Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam ;
Sive diem festum rediens advexerit annus,
Seu recreare volet tenuatum corpus; ubique
Accedent anni, et tractari mollius aetas
Imbecilla volet. Tibi quidnam accedet ad istam,
Quam puer, et validus praesumis, mollitiem, seu
Dura valetudo inciderit, seu tarda senectus?
Rancidum aprum antiqui laudabant; non quia nasus
Illis nullus erat: sed, credo, hac mente, quod hospes
Tardius adveniens, vitiatum commodius, quam
Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter
Heroas natum tellus me prima tulisset!

Das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
Occupat humanam? Grandes rhombi, patinaeque
Grande ferunt una cum damno dedecus: adde
Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum,
Et frustra mortis cupidum, quum deerit egenti
As, laquei pretium. Iure, inquit, Trausius istis
Iurgatur verbis: ego vectigalia magna,
Divitiasque habeo tribus amplas regibus. Ergo
Quod superat, non est melius quo insumere possis?
Cur eget indignus quisquam, te divite? quare
Templa ruunt antiqua Deûm? cur, improbe, carae
Non aliquid patriae e tanto emetiris acervo?
Vni nimirum tibi recte semper erunt res.
O magnus posthac inimicis risus! Vterne
Ad casus dubios fidet sibi certius? hic, qui
Pluribus adsuerit mentem, corpusque superbum;

An qui contentus parvo, metuensque futuri,

In pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?

Quo magis his credas; puer hunc ego parvus Ofellum
Integris opibus novi non latius usum,

Quam nunc accisis. Videas metato in agello,
Cum pecore, et gnatis fortem mercede colonum,
Non ego, narrantem, temere edi luce profesta
Quidquam, praeter olus fumosae cum pede pernas.
Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes,
Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem
Vicinus, bene erat, non piscibus urbe petitis;
Sed pullo, atque hoedo: tum pensilis uva secundas,
Et nux ornabat mensas, cum duplice ficu.
Post hoc ludus erat cupa potare magistra;
Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,
Explicuit vino contractae seria frontis.

Saeviat, atque novos moveat Fortuna tumultus,
Quantum hinc imminuet?quanto aut ego parcius,aut vos,
O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
Nam propriae telluris herum natura neque illum,
Nec me, nec quemquam statuit: nos expulit ille;
Illum aut nequities, aut vafri inscitia iuris,
Postremo expellet certe vivacior heres.
Nunc ager Vmbreni sub nomine, nuper Ofelli
Dictus, erit nulli proprius; sed cedet in usum
Nunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes,
Fortiaque adversis opponite pectora rebus.

SATYRA III.

D.Sic raro scribis, ut toto non quater anno
Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
Iratus tibi, quod vini, somnique benignus
Nil dignum sermone canas. Quid fiet? At ipsis
Saturnalibus huc fugisti. Sobrius ergo
Dic aliquid dignum promissis: incipe. Nil est!
Gulpantur frustra calami, immeritusque laborat
Iratis natus paries Dis, atque poetis.

Atqui vultus erat multa, et praeclara minantis,
Si vacuum tepido cepisset villula tecto.
Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro,
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
Invidiam placare paras virtute relicta?
Contemnere, miser: vitanda est improba Siren
Desidia; aut quidquid vita meliore parasti,
Ponendum aequo animo. H. Di te, Damasippe, Deaeque
Verum ob consiliu m donent tonsore: sed unde
Tam bene me nosti? D. Postquam omnis res mea Ianum
Ad medium fracta est, aliena negotia curo,
Excussus propriis: olim nam quaerere amabam,
Quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere;
Quid sculptum infabre, quid fusum durius esset.
Callidus huic signo ponebam millia centum:
Hortos, egregiasque domos mercarier unus
Cum lucro noram: unde frequentia Mercuriale

Imposuere mihi cognomen compita. H. Novi,
Et miror morbi purgatum te illius. D. Atqui
Emovit veterem mire novus, ut solet, in cor
Traiecto lateris miseri, capitisve dolore;

Vt lethargicus hic, quum fit pugil, et medicum urget. H.Dum ne quid simile huic, esto ut libet.D.O bone, ne te Frustrere: insanis et tu, stultique prope omnes; Si quid Stertinius veri crepat: unde ego mira Descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me Solatus iussit sapientem pascere barbam, Atque a Fabricio non tristem ponte reverti. Nam male re gesta quum vellem mittere operto Me capite in flumen, dexter stetit, et, cave faxis Tequidquam indignum: pudor, inquit, te malus angit, Insanos qui inter vereare insanus haberi. Primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te Solo, mil verbi, pereas quin fortiter, addam. Quem mala stultitia, et quemcumque inscitia veri Caecum agit, insanum Chrysippi porticus, et grex Autumat. Haec populos, haec magnos formula reges, Excepto sapiente, tenet. Nunc accipe, quare Desipiant omnes, aeque ac tu, qui tibi nomen Insano posuere. Velut silvis, ubi passim

Palantes error certo de tramite pellit,

Ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit; unus utrique
Error, sed variis illudit partibus: hoc te
Crede modo insanum; nihilo ut sapientior ille,
Qui te deridet, caudam trahat. Est genus unum

Stultitiae nihilum metuenda timentis; ut ignes,
Vt rupes, fluviosque in campo obstare queratur:
Alterum et huic varium, et nihilo sapientius, ignes
Per medios, fluviosque ruentis; clamet amica
Mater, honesta soror, cum cognatis, pater, uxor:
Hic fossa est ingens, hìc rupes maxima, serva:
Non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,
Quum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis,
Mater, te appello, clamantibus. Huic ego vulgus
Errori similem cunctum insanire docebo.
Insanit veteres statuas Damasippus emendo;
Integer est mentis Damasippi creditor? Esto.
Accipe quod nunquam reddas mihi, si tibi dicam,
Tune insanus eris, si acceperis? an magis excors
Reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
Scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae
Nodosi tabulas; centum, mille adde catenas:
Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
Quum rapies in ius, malis ridentem alienis ;
Fiet aper, modo avis, modo saxum, et,quum volet, arbor.
Si male rem gerere, insani est; contra, bene sani;
Putidius multo cerebrum est (mihi crede) Perilli,
Dictantis, quod tu nunquam rescribere possis.
Audire, atque togam iubeo componere, quisquis
Ambitione mala, aut argenti pallet amore;
Quisquis luxuria, tristive superstitione,

Aut alio mentis morbo calet. Huc propius me,
Dum doceo insanire omnes, vos ordine adite.

« ZurückWeiter »