Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam ; Sive diem festum rediens advexerit annus, Seu recreare volet tenuatum corpus; ubique Accedent anni, et tractari mollius aetas Imbecilla volet. Tibi quidnam accedet ad istam, Quam puer, et validus praesumis, mollitiem, seu Dura valetudo inciderit, seu tarda senectus? Rancidum aprum antiqui laudabant; non quia nasus Illis nullus erat: sed, credo, hac mente, quod hospes Tardius adveniens, vitiatum commodius, quam Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter Heroas natum tellus me prima tulisset!
Das aliquid famae, quae carmine gratior aurem Occupat humanam? Grandes rhombi, patinaeque Grande ferunt una cum damno dedecus: adde Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum, Et frustra mortis cupidum, quum deerit egenti As, laquei pretium. Iure, inquit, Trausius istis Iurgatur verbis: ego vectigalia magna, Divitiasque habeo tribus amplas regibus. Ergo Quod superat, non est melius quo insumere possis? Cur eget indignus quisquam, te divite? quare Templa ruunt antiqua Deûm? cur, improbe, carae Non aliquid patriae e tanto emetiris acervo? Vni nimirum tibi recte semper erunt res. O magnus posthac inimicis risus! Vterne Ad casus dubios fidet sibi certius? hic, qui Pluribus adsuerit mentem, corpusque superbum;
An qui contentus parvo, metuensque futuri,
In pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?
Quo magis his credas; puer hunc ego parvus Ofellum Integris opibus novi non latius usum,
Quam nunc accisis. Videas metato in agello, Cum pecore, et gnatis fortem mercede colonum, Non ego, narrantem, temere edi luce profesta Quidquam, praeter olus fumosae cum pede pernas. Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes, Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem Vicinus, bene erat, non piscibus urbe petitis; Sed pullo, atque hoedo: tum pensilis uva secundas, Et nux ornabat mensas, cum duplice ficu. Post hoc ludus erat cupa potare magistra; Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, Explicuit vino contractae seria frontis.
Saeviat, atque novos moveat Fortuna tumultus, Quantum hinc imminuet?quanto aut ego parcius,aut vos, O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit? Nam propriae telluris herum natura neque illum, Nec me, nec quemquam statuit: nos expulit ille; Illum aut nequities, aut vafri inscitia iuris, Postremo expellet certe vivacior heres. Nunc ager Vmbreni sub nomine, nuper Ofelli Dictus, erit nulli proprius; sed cedet in usum Nunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes, Fortiaque adversis opponite pectora rebus.
D.Sic raro scribis, ut toto non quater anno Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, Iratus tibi, quod vini, somnique benignus Nil dignum sermone canas. Quid fiet? At ipsis Saturnalibus huc fugisti. Sobrius ergo Dic aliquid dignum promissis: incipe. Nil est! Gulpantur frustra calami, immeritusque laborat Iratis natus paries Dis, atque poetis.
Atqui vultus erat multa, et praeclara minantis, Si vacuum tepido cepisset villula tecto. Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro, Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? Invidiam placare paras virtute relicta? Contemnere, miser: vitanda est improba Siren Desidia; aut quidquid vita meliore parasti, Ponendum aequo animo. H. Di te, Damasippe, Deaeque Verum ob consiliu m donent tonsore: sed unde Tam bene me nosti? D. Postquam omnis res mea Ianum Ad medium fracta est, aliena negotia curo, Excussus propriis: olim nam quaerere amabam, Quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere; Quid sculptum infabre, quid fusum durius esset. Callidus huic signo ponebam millia centum: Hortos, egregiasque domos mercarier unus Cum lucro noram: unde frequentia Mercuriale
Imposuere mihi cognomen compita. H. Novi, Et miror morbi purgatum te illius. D. Atqui Emovit veterem mire novus, ut solet, in cor Traiecto lateris miseri, capitisve dolore;
Vt lethargicus hic, quum fit pugil, et medicum urget. H.Dum ne quid simile huic, esto ut libet.D.O bone, ne te Frustrere: insanis et tu, stultique prope omnes; Si quid Stertinius veri crepat: unde ego mira Descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me Solatus iussit sapientem pascere barbam, Atque a Fabricio non tristem ponte reverti. Nam male re gesta quum vellem mittere operto Me capite in flumen, dexter stetit, et, cave faxis Tequidquam indignum: pudor, inquit, te malus angit, Insanos qui inter vereare insanus haberi. Primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te Solo, mil verbi, pereas quin fortiter, addam. Quem mala stultitia, et quemcumque inscitia veri Caecum agit, insanum Chrysippi porticus, et grex Autumat. Haec populos, haec magnos formula reges, Excepto sapiente, tenet. Nunc accipe, quare Desipiant omnes, aeque ac tu, qui tibi nomen Insano posuere. Velut silvis, ubi passim
Palantes error certo de tramite pellit,
Ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit; unus utrique Error, sed variis illudit partibus: hoc te Crede modo insanum; nihilo ut sapientior ille, Qui te deridet, caudam trahat. Est genus unum
Stultitiae nihilum metuenda timentis; ut ignes, Vt rupes, fluviosque in campo obstare queratur: Alterum et huic varium, et nihilo sapientius, ignes Per medios, fluviosque ruentis; clamet amica Mater, honesta soror, cum cognatis, pater, uxor: Hic fossa est ingens, hìc rupes maxima, serva: Non magis audierit, quam Fufius ebrius olim, Quum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis, Mater, te appello, clamantibus. Huic ego vulgus Errori similem cunctum insanire docebo. Insanit veteres statuas Damasippus emendo; Integer est mentis Damasippi creditor? Esto. Accipe quod nunquam reddas mihi, si tibi dicam, Tune insanus eris, si acceperis? an magis excors Reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert? Scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae Nodosi tabulas; centum, mille adde catenas: Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus. Quum rapies in ius, malis ridentem alienis ; Fiet aper, modo avis, modo saxum, et,quum volet, arbor. Si male rem gerere, insani est; contra, bene sani; Putidius multo cerebrum est (mihi crede) Perilli, Dictantis, quod tu nunquam rescribere possis. Audire, atque togam iubeo componere, quisquis Ambitione mala, aut argenti pallet amore; Quisquis luxuria, tristive superstitione,
Aut alio mentis morbo calet. Huc propius me, Dum doceo insanire omnes, vos ordine adite.
« ZurückWeiter » |