ODE XIV. O Navis, referent in mare te novi Nudum remigio latus, Et malus celeri saucius Africo, Antennaeque gemant; ac sine funibus Vix durare carinae Possint imperiosius Aequor? Non tibi sunt integra lintea; Silvae filia nobilis, Iactes et genus, et nomen inutile. Debes ludibrium, cave, Nuper sollicitum quae mihi taedium, ODE XV. Pastor quum traheret per freta navibus Idaeis Helenen perfidus hospitam; Ingrato celeres obruit otio Ventos, ut caneret fera Nereus fata. Mala ducis avi domum, Sudor! Et regnum Priami vetus. Eheu, quantus equis, quantus adest viris quanta moves funera Dardanae Genti! Iam galeam Pallas et aegida Currusque et rabiem parat. Nequidquam, Veneris praesidio ferox, Nequidquam thalamo graves Hastas, et calami spicula Cnossii Vitabis, strepitumque, et celerem sequi Aiacem: : tamen, heu! serus adulteros Crines pulvere collines. Non Laërtiaden, exitium tuae Gentis, non Pylium Nestora respicis? Vrgent impavidi te Salaminius Teucerque, et Sthenelus sciens Pugnae; sive opus est imperitare equis, Non auriga piger. Merionen quoque Nosces. Ecce furit te reperire atrox Tydides melior patre: Quem tu, cervus uti vallis in altera Visum parte lupum graminis immemor, Sublimi fugies mollis anhelitu, Non hoc pollicitus tuae. Iracunda diem proferet Ilio, Matronisque Phrygum, classis Achillei. Post certas hiemes uret Achaicus Ignis Iliacas domos. ODE X V I. matre pulchra filia pulchrior, Quem criminosis cumque voles modum Sive mari libet Hadriano. Non Dindymene, non adytis quatit Sic geminant Corybantes aera, Vim stomacho apposuisse nostro. Irae Thyesten exitio gravi Stravere; et altis urbibus ultimae Stetere caussae, cur perirent Funditus, imprimeretque muris Hostile aratrum exercitus insolens. Compesce mentem. Me quoque pectoris Tentavit in dulci iuventa Fervor, et in celeres iambos |