Fecerat horrendas aspectu) scalpere terram Vnguibus, et pullam divellere mordicus agnam Coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde Manes elicerent, animas responsa daturas. Lanea et effigies erat, altera cerea: maior Lanea, quae poenis compesceret inferiorem. Cerea suppliciter stabat, servilibus utque Iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam Altera Tisiphonen: serpentes, atque videres Infernas errare canes; Lunamque rubentem, Ne foret his testis, post magna latere sepulcra. Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis Corvorum, atque in me veniat mictum, atque cacatum Iulius, et fragilis Pediatia, furque Voranus. Singula quid memorem? quo pacto alterna loquentes Vibrae cum Sagana resonarent triste, et acutum? Vtque lupi barbam variae cum dente colubrae Abdiderint furtim terris; et imagine cerea Largior arserit ignis; et ut non testis inultus. Horruerim voces Furiarum, et facta duarum? Nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi Diffissa nate ficus: at illae currere in Vrbem: Canidiae dentes, altum Saganae caliendrum Excidere, atque herbas, atque incantata lacertis Vincula, cum magno risuque, iocoque videres.
Ibam forte via Sacra, sicut meus est mos, Nescio quid meditans nugarum, totus in illis: Accurrit quidam notus mihi nomine tantum, Arreptaque manu: quid agis, dulcissime rerum? Suaviter, ut nunc est, inquam; et cupio omnia, quae vis. Quum adsectaretur: num quid vis? occupo. At ille: Noris nos, inquit, docti sumus. Hic ego: pluris Hoc, inquam, mihi eris. Misere discedere quaerens, Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem Dicere nescio quid puero: quum sudor ad imos Manaret talos, o te, Bolane, cerebri Felicem! aiebam tacitus. Quum quidlibet ille Garriret, vicos, Vrbem laudaret; ut illi Nil respondebam: misere cupis, inquit, abire, Iamdudum video: sed nil agis: usque tenebo, Prosequar. Hinc, quo nunc iter est tibi? Nil opus est te Circumagi: quemdam volo visere, non tibi notum: Trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos. Nil habeo quod agam, et non sum piger; usque sequar te. Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, Quum gravius dorso subiit onus. Incipit ille: Si bene me novi, non Viscum pluris amicum, Non Varium facies: nam quis me scribere plures Aut citius possit versus? quis membra movere Mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.
Interpellandi locus hic erat: est tibi mater?
Cognati, queis te salvo est opus? Haud mihi quisquam : Omnes composui. Felices! nunc ego resto.
Confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella Quod puero cecinit divina mota anus urna:
Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet ensis,,,
Nec laterum dolor, aut tussis, nec tarda podagra,,; ,, Garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,,, ,, Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas,,. Ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei Praeterita: et casu tunc respondere vadato Debebat; quod ni fecisset, perdere litem.
Si me amas, inquit, paullum huc ades. Inteream, Aut valeo stare, aut novi civilia iura;
Et propero quo scis. Dubius sum, quid faciam, inquit; Tene relinquam, an rem. Me sodes. Non faciam, ille; Et praecedere coepit. Ego (ut contendere durum est Cum victore) sequor. Maecenas quomodo tecum? Hinc repetit. Paucorum hominum, et mentis bene sanae: Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes Magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, Hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni Summosses omnes. Non isto vivitur illic,
Quo tu rere modo: domus hac nec purior ulla est, Nec magis his aliena malis: nil mî officit, inquam, Ditior hic, aut est quia doctior; est locus uni Cuique suus. Magnum narras, vix credibile. Atqui Sic habet. Accendis, quare cupiam magis illi
Proximus esse. Velis tantummodo, quae tua virtus, -Expugnabis; et est qui vinci possit: eoque Difficiles aditus primos habet. Haud mihi deero: Muneribus servos corrumpam: non, hodie si Exclusus fuero, desistam; tempora quaeram: Occurram in triviis: deducam. Nil sine magno Vita labore dedit mortalibus. Haec dum agit, ecce Fuscus Aristius occurrit, mihi carus, et illum Qui pulchre nosset: consistimus. Vnde venis? et Quo tendis? rogat; et respondet. Vellere coepi, Et prensare manu lentissima brachia, nutans, Distorquens oculos, ut me eriperet: male salsus Ridens dissimulare: meum iecur urere bilis. Certe nescio quid secreto velle loqui te Aiebas mecum. Memini bene; sed meliori Tempore dicam: hodie tricesima sabbata: vin' tu Curtis Iudaeis oppedere? Nulla mihi, inquam, Relligio est. At mî: sum paullo infirmior, unus Multorum ignosces; alias loquar. Hunccine solem Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus, ac me Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi Adversarius: et, quo tu turpissime? magna Inclamat voce: et, licet antestari? ego vero Oppono auriculam: rapit in ius; clamor utrinque, Vndique concursus. Sic me servavit Apollo.
Nempe incomposito dixi pede currere versus Lucili: quis tam Lucili fautor inepte est,
Vt non hoc fateatur? At idem, quod sale multo Vrbem defricuit, charta laudatur eadem.
Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cetera; nam sic Et Laberî Mimos, ut pulchra poemata, mirer. Ergo non satis est risu diducere rictum
Auditoris et est quaedam tamen hìc quoque virtus. Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se Impediat verbis lassas onerantibus aures.
Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso; Defendente vicem modo rhetoris, atque poetae; Interdum urbani, parcent is viribus, atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius, et melius magnas plerumque secat res. Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher Hermogenes unquam legit, neque simius iste, Nil praeter Calvum, et doctus cantare Catullum. At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis Miscuit. O seri studiorum! quine putetis Difficile, et mirum, Rhodio quod Pitholeonti Contigit? At sermo lingua concinnus utraque Suavior (ut Chio nota si commixta Falerni est) Quum versus facias. Te ipsum percontor, an et quum
« ZurückWeiter » |