Contulerit lites. Messi clarum genus Osci; Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti Ad
pugnam venere. Prior Sarmentus: equi te Esse feri similem dico. Ridemus: et ipse
Messius; accipio; caput et movet. O, tua cornu Ni foret exsecto frons, inquit, quid faceres, quum Sic mutilus minitaris? At illi foeda cicatrix Setosam laevi frontem turpaverat oris.
Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus, Pastorem saltaret uti Cyclopa, rogabat:
Nil illi larva, aut tragicis opus esse cothurnis. Multa Cicirrhus ad haec: donasset iamne catenam Ex voto Laribus, quaerebat: scriba quod esset, Deterius nihilo dominae ius esse. Rogabat Denique, cur unquam fugisset; cui satis una Farris libra foret, gracili sic, tamque pusillo? Prorsus iucunde coenam produximus illam, Tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes Pene arsit, macros dum turdos versat in igni: Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam Vulcano, summum properabat lambere tectum. Convivas avidos, coenam, servosque timentes Tum rapere, atque omnes restinguere velle videres. Incipit ex illo montes Appulia notos
Ostentare mihi, quos torret Atabulus, et quos Nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici Villa recepisset, lacrymoso non sine fumo, Vdos cum foliis ramos urente camino.
Hic ego mendacem stultissimus usque puellam Ad mediam noctem exspecto. Somnus tamen aufert Intentum veneri: tum immundo somnia visu Nocturnam vestem maculant, ventremque supinum. Quattuor hinc rapimur viginti et millia rhedis, Mansuri oppidulo, quod versu dicere non est; Signis perfacile est. Venit vilissima rerum Hic aqua: sed panis longe pulcherrimus, ultral Callidus ut soleat humeris portare viator, Nam Canusi lapidosus; aquae non ditior urna. Flentibus hic Varius discedit maestus amicis.
Inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum Carpentes iter, et factum corruptius imbri. Postera tempestas melior, via peior, ad usque Barî moenia piscosi: dehinc Gnatia, lymphis Iratis exstructa, dedit risusque, iocosque; Dum flamma sine tura liquescere limine sacro Persuadere cupit: credat Iudaeus Apella,
Non ego: namque Deos didici securum agere aevum: Nec, si quid miri faciat natura, Deos id Tristes ex alto caeli demittere tecto.
Brundisium longae finis chartaeque, viaeque.
Non, quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
Incoluit fines, nemo generosior est te:
Nec, quod avus tibi maternus fuit, atque paternus, Olim qui magnis legionibus imperitarunt; Vt plerique solent, naso suspendis adunco Ignotos, ut me libertino patre natum.
Quum referre negas, quali sit quisque parente Natus, dum ingenuus; persuades hoc tibi vere, Ante potestatem Tulli, atque ignobile regnum, Multos viros nullis maioribus ortos,
Et vixisse probos, amplis et honoribus auctos. Contra, Laevinum Valeri genus, unde Superbus Tarquinius regno pulsus fuit, unius assis
Non unquam pretio pluris licuisse, notante Iudice, quo nosti, populo; qui stultus honores Saepe dat indignis, et famae servit ineptus; Qui stupet in titulis, et imaginibus. Quid oportet Nos facere, a vulgo longe, longeque remotos? Namque esto, populus Laevino mallet honorem Quam Decio mandare novo, censorque moveret Appius, ingenuo si non essem patre natus: Vel merito; quoniam in propria non pelle quiessem. Sed fulgente trahit constrictos gloria curru Non minus ignotos generosis. Quo tibi, Tilli, Sumere depositum clavum? fierique tribuno?
Invidia accrevit, privato quae minor esset.
Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus Pellibus, et latum demisit pectore clavum; Audit continuo; quis homo hic? aut quo patre Vt si qui aegrotet, quo morbo Barrus, haberi Vt cupiat formosus: eat quacumque, puellis Iniiciat curam quaerendi singula; quali Sit facie, sura quali, pede, dente, capillo: Sic qui promittit, cives, Vrbem sibi curae, Imperium fore, et Italiam, et delubra Deorum; Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus; Omnes mortales curare, et quaerere cogit. Tune Syri, Damae, aut Dionysi filius, audes Deiicere e saxo cives, aut tradere Cadmo?
At Novius collega gradu post me sedet uno; Namque est ille, pater quod erat meus. Hoc tibi Paullus, Et Messalla videris? At hic, si plostra ducenta, Concurrantque foro tria funera, magna sonabit, Cornua quod, vincatque tubas: saltem tenet hoc nos. Nunc ad me redeo libertino patre natum; Quem rodunt omnes libertino patre natum, Nunc, quia, Maecenas, tibi sum convictor: at olim, Quod mihi pareret legio Romana tribuno.
Dissimile hoc illi est: quia non, ut forsit honorem Iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum; Praesertim cautum dignos adsumere, prava Ambitione procul. Felicem dicere non hoc Me possum, casu quod te sortitus amicum.
Nulla etenim tibi me fors obtulit: optimus olim Virgilius, post hunc Varius, dixere quid essem. Vt veni coram, singultim pauca loquutus, (Infans namque pudor prohibebat plura profari) Non ego me claro natum patre, non ego circum Me Satureiano vectari rura caballo;
Sed quod eram, narro: respondes (ut tuus est mos s). Pauca: abeo; et revocas nono post mense, iubesque Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco, Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum, Non patre praeclaro, sed vita, et pectore puro. Atqui si vitiis mediocribus, ac mea paucis Mendosa est natura, alioqui recta; (velut si Egregio inspersos reprendas corpore naevos) Si neque avaritiam, neque sordes, nec mala lustra Obiiciet vere quisquam mihi: purus, et insons, (Vt me collaudem) si et vivo carus amicis: Caussa fuit pater his; qui macro pauper agello Noluit in Flavi ludum me mittere, magni Quo pueri magnis e centurionibus orti,
Laevo suspensi loculos, tabulamque lacerto, Ibant octonis referentes Idibus aera:
Sed puerum est ausus Romam portare, docendum Artes, quas doceat quivis eques, atque senator Semet prognatos: vestem, servosque sequentes In magno ut populo si quis vidisset, avita Ex re praeberi sumtus mihi crederet illos. Ipse mihi custos incorruptissimus omnes
« ZurückWeiter » |