Viribus editior caedebat, ut in grege taurus. Iura inventa metu iniusti fateare nécesse est, Tempora si, fastosque velis evolvere mundi. Nec natura potest iusto secernere iniquum, I)ividit ut bona diversis, fugienda petendis. Nec vincet ratio hoc, tantumdem ut peccet, idemque, Qui teneros caules alieni frégerit horti, - Et qui nocturnus sacra Divùm legerit. Adsit Regula, peccatis quae poenas irroget aequas; Ne scutica dignum, horribili sectere flagello. Nam, ut ferula caedas meritum maiora subire Verbera, non vereor; quum dicas esse pares res Furta latrociniis, et magnis parva mineris g mum
5 Permittant homines. Si dives, qui sapiens est,
Falce recisurum simili te, si tibi re
Et sutor bonus, et solus formosus, et est rex ; Cur optas quod habes? Non nosti, quid pater, inquit, Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi nunquam, Nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens. Qui? Vt, quamvis tacet, Hermogenes, cantor tamen, atque Optimus est modulator; ut Alfenus vafer, omni Abiecto instrumento artis, clausaque taberna, Tonsor erat: sapiens operis sic optimus omnis Est opifex solus, sic rex. Vellunt tibi barbam Ilascivi pueri: quos tu nisi fuste coerces, Vrgeris turba circum te stante, miserque Rumperis, et latras, magnorum maxime regum.
INe longum faciam; dum tu quadrante lavatum
Rex ibis, neque te quisquam stipator, ineptum Praeter Crispinum, sectabitur ; et mihi dulces Ignoscent, si quid peccabo stultus, amici: Inque vicem illorum patiar delicta libenter,
Eupolis, atque Cratinus, Aristophanesque poetae, Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, Si quis erat dignus describi, quod malus ac fur, Quod moechus foret , aut sicarius, aut alioqui Famosus, multa cum libertate notabant. Hinc omnis pendet Lucilius, hosce sequutus, Mutatis tantum pedibus, numerisque; facetus, Emunctae naris, durus componere versus ; Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, Vt magnum, versus dictabat stans pede in uno: Quum flueret lutulentus, erat quod tollere velles: Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem, Scribendi recte: nam ut multum, nil moror. Ecce, Crispinus minimo me provocat. Accipe, si vis, Accipe iam tabulas: detur nobis locus, hora, Custodes: videamus, uter plus scribere possit. Di bene fecerunt, inopis me, quodque pusilli Finxerunt animi, raro, et perpauca loquentis: At tu conclusas hircinis follibus auras, Vsque laborantes, dum ferrum molliat ignis, Vt mavis, imitare. Beatus Fannius, ultro Delatis capsis, et imagine: quum mea nemo Scripta legat, vulgo recitare timentis, ob hanc rem , Quod sunt, quos genus hoc minime iuvat ; utpote plures
Culpari dignos. Quemvis media erue turba:
Aut ab avaritia, aut misera ambitione laborat. Hic nuptarum insanit amoribus, hic puero, um: Hunc capit argenti splendor, stupet Albius aere: Hic mutat merces surgente a sole, ad eum quo Vespertina tepet regio : quin per mala praeceps quid Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem.
Fertur , uti pulvis collectus turbine; me ,
Omnes hi metuunt versus, odere poetis. Foenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum Excutiat sibi, iion hic cuiquam parcet anico: Et quodcumque semel chartis illeverit, omnes Gestiet a furno redeuntes scire, lacuque, Et pueros, et anus. Agedum, pauca accipe contra. Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, Excerpam numero. Neque enim concludere versum Dixeris esse satis: neque, si quis scribat, uti nos , Sermoni propiora, putes hunc esse poetam. Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os Magna sonaturum, des nominis huius honorem. Idcirco quidam, comoedia, necne poema Esset, quaesivere: quod acer spiritus, ac vis Nec verbis, nec rebus inest ; nisi quod pede certo Differt sermoni sermo merus. At pater ardens *. Saevit, quod meretrice nepos insanus amica Filius, uxorem grandi cum dote recuset; Ebrius et (magnum quod dedecus) ambulet ante
Noctem cum facibus. Nunquid Pomponius isti.
Audiret leviora, pater si viveret ? Ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis; Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem , Quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc, Olim quae scripsit Lucilius, eripias si Tempora certa, modosque,et quod prius ordine verbum est, Posterius facias, praeponens ultima primis; Non, ut si solvas: ,, Postquam discordia tetra ,, » » Belli ferratos postes, portasque refregit ,,: Invenias etiam disiecti membra poetae. Hactenus haec: alias, iustum sit, necne, poema : Nunc illud tantum quaeram: meritone tibi sit genus hoc scribendi. Sulcius acer
b Ambulat, et Caprius, rauci male, cumque libellus :
Magnus uterque timor latronibus: at bene si quis, Et puris vivat manibus, contemnat utrumque. Vt sis tu similis Caeli, Birrique latronum, Non ego sim Capri, neque Sulci: cur metuas me? Nulla taberna meos habeat, neque pila libellos, Queis manus insudet vulgi, IIermogenisque Tigelli. Nec recito cuiquam, nisi amicis, idque coactus; Non ubivis, coramve quibuslibet. In medio qui Scripta foro recitent, sunt multi; quique lavantes: Suave locus voci resonat conclusus. Inanes Hoc iuvat, haud illud quaerentes, num sine sensu, Tempore num faciant alieno. I,aedere gaudes, Inquis, et hoc studio pravus facis. Vnde petitum Hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum
Vixi cu m quibus? Absentem qui rodit amicum ,
« ZurückWeiter » |