Abbildungen der Seite
PDF

Atque aestus, curasque graves e pectore pelli?
Nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,
Quid latura sibi, quid sit dolitura negatam,
Quaerere plus prodest, et inane abscindere soldo?
Num , tibi quum fauces urit sitis, aurea quaeris
Pocula ? num esuriens fastidis omnia , praeter
Pavonem, rhombumque? tu ment tibi quum inguina num, si
Ancilla, aut verna est praesto puer, impetus in quem
Continuo fiat , malis tentigine rumpi?
Non ego ; namque parabilem amo venerem, facilemque.
Illam : ,, post paullo ,,: ,, sed pluris ,, : ,, si exierit vir, , :
Gallis hanc, Philodemus ait : sibi, quae neque magno
Stet pretio, neque cunctetur, quum est iussa, venire.
Candida , rectaque sit ; munda hactenus, ut neque longa,
Nec magis alba velit, quam det natura , videri.
Haec ubi supposuit dextrum corpus mihi laevo,
Ilia, et Aegeria est, do nomen quodlibet iiii:
Nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat ,
fanua frangatur, latret canis ; undique magno
Pulsa domus strepitu resonet: ne pallida lecto
Desiliat mulier ; miseram se conscia clamet :
Cruribns haec metuat, doti deprensa, egomet mi:
Discincta tunica fugiendum est , ac pede nudo;
Ne nummi pereant , aut pyga, aut denique fama.

Deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.

S A T Y R A III.

OmniLus hoc vitium est cantoribus, iuter ainicos
Vt nunquam inducant animum cantare rogati;
Iniussi nunquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigeliius hoc. Caesar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris, atque suam, non
Quidquam proficeret: si collibuisset, ab ovo
Vsque ad mala citaret: io Bacche, modo summa
Voce, modo hac resonat, quae chordis quattuor ina.
Nil aequale homini fuit illi: saepe velut , qui
Currebat, fugiens hostem; persaepe, velut qui
Iunonis sacra ferret: habebat saepe ducentos,
Saepe decem servos: modo reges, atque tetrarchas;
Omnia magna loquens: modo, sit mihi mensa tripes, et
Concha salis puri, et toga, quae defendere frigus,
Quamvis crassa, queat. Decies centena dedisses
Huic parco paucis contento, quinque diebus
Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum
Mane, diem totum stertebat: nil fuit unquam
Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi: quid tu ?
Nulla ne habes vitia ? immo alia, at fortasse minora .
Maenius absentem Novium quum carperet: heus tu .
Quidam ait, ignoras te? an ut ignotum dare nobis
Verba putas? Egomet mi ignosco, Maenius inquit.
Stultus, et improbus hic amor est , dignusquc notari.

Quum tua praevideas oculis mala lippus in unctis,

Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum ,
Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius? At tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
Iracundior est paullo ; minus aptus acutis
Naribus horum hominum: rideri possit, eo quod
Rusticius tonso toga defluit, et male laxus
In pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir
Non alius quisquam: at tibi amicus: at ingenium ingens
Inculto latet hoc sub corpore: denique te ipsum
Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim
Natura, aut etiam consuetudo mala; namque
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc praevertamur; amatorem quod amicae
Turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec
Delectant; veluti Balbinum polypus Hagnae.
Vellem in amicitia sic erraremus; et isti
Errori nomen virtus posuisset honestum.
At, pater ut gnati, sic nos debemus amici,
Si quod sit vitium, non fastidire. Strabonem
Appellat Paetum pater: et Pullum, male parvus
Si cui filius est ; ut abortivus fuit olim
Sisyphus: hunc Varum; distortis cruribus: illum
Balbutit Scaurum, pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit? frugi dicatur. Ineptus,
Et iactantior hic paullo est? concinnus amicis
Postulat ut videatur. At est truculentior, atque
Plus aequo liber ? simplex, fortisque habeatur.

Caldior est ? acres inter numeretur: opinor ,

Haec res et iungit, iunctos et servat amicos.
At nos virtutes ipsas invertimus, atque
Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
Nobiscum vivit? multum est demissus homo. Illi
Tardo, cognomen Pingui damus. Hic fugit omnes
Insidias, nullique malo latus obdit apertum?
(Quum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris
Invidia, atque vigent ubi crimina) pro bene sano,
Ac non incauto, fictum , astutumque vocamus.
Simplicior si quis, (qualem me saepe libenter
Obtulerim tibi Maecenas) ut forte legentem,
Aut tacitum impellat quovis sermone molestus:
CQmmuni sensu plane caret, inquimus. Eheu
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam !
Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est,
Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut aequum est,
Cum mea compenset vitiis bona; pluribus hisce, .
(Si modo plura mihi bona sunt) inclinet, amari
Si volet: hac lege, in trutina ponetur eadem.
Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
Postulat, ignoscet verrucis illius. Aequum est,
Peccatis veniam poscentem reddere rursus.
Denique, quatenus excidi penitus vitium irae,
Cetera item nequeunt stultis haerentia: cur non
Ponderibus, modulisque suis ratio utitur? ac res
Vt quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
Si quis eum servum, patinam qui tollere iussus,

Semesos pisces, tepidumque ligurierit ius,

I n cruce suffigat ; Labeone insanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius, atque
Majus peccatnm est ? paullum deliquit amicus;
Quod nisi concedas, habeare insuavis, acerbus,
Odisti, et fugis, ut Rusonem debitor aeris:
Qui nisi, quum tristes misero venere Kalendae ,
IMercedem , aut num mos unde unde extricat, amaras
Porrecto iugulo historias, captivus ut, audit.
Comminxit lectum potus, mensave cat illum
Evandri manibus tritum deiecit ; ob hanc rem ,
Aut positum ante mea quia pullum in parte cat, ni
Sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus
Sit mihi ? Quid faciam , si furtum fecerit ? aut si
I'rodiderit commissa fide ? sponsumve negarit ?
Queis paria esse fere placuit peccata, laborant,
Quum ventum ad verum est : sensus, moresque repugnant ,
Atque ipsa utilitas, iusti prope mater, et aequi.
Quum prorepserunt primis animalia terris,
Mutum, et turpe pecus, glandem, atque cubilia propter
Vnguibus, et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant arnis, quae post fabricaverat usus:
Donec verba, quibus voces, sensusque notarent ,
Nominaque invenere: dehinc absistere hello,
Oppida coeperunt munire, et ponere leges,
Ne quis fur esse , neu latro, ne quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli
Caussa: sed ignotis perierunt mortibus illi,

Quos venerem incertam rapientes, more ferarum ,

« ZurückWeiter »