Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

HORATII FLACCI

SATYRARVM

LIBER PRIMVS.

Qui

SATYRA I.
I. ·

ui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit, seu fors obiecerit, illa
Contentus vivat; laudet diversa sequentes?
O fortunati mercatores! gravis annis
Miles ait, multo iam fractus membra labore.
Contra mercator, navim iactantibus Austris,
Militia est potior. Quid enim? concurritur: horae
Momento cita mors venit, aut victoria laeta.
Agricolam laudat iuris, legumque peritus,
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
Ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
Solos felices viventes clamat in urbe.

Cetera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem
Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi
Quo rem deducam. Si quis Deus; en ego, dicat,
Iam faciam quod vultis: eris tu, qui modo miles,
Mercator: tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus. Eia!

Quid statis? nolint. Atqui licet esse beatis.

Quid caussae est, merito quin illis Iuppiter ambas
Iratus buccas inflet; neque se fore posthac

Tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
Praeterea, (ne sic, ut qui iocularia, ridens.
Percurram: quamquam ridentem dicere verum
Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima:
Sed tamen amoto quaeramus seria ludo.)
Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles, nautaeque, per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, quum sibi sint congesta cibaria: sicut
Parvula (nam exemplo est) magni formica laboris
Ore trahit quodcumque potest, atque addit acervo,
Quem struit, haud ignara, ac non incauta futuri:
Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit, et illis utitur ante

Quaesitis sapiens: quum te neque fervidus aestus
Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
Quid iuvat immensum te argenti pondus, et auri
Furtim defossa timidum deponere terra?

Quod, si comminuas, vilem redigatur ad assem.
At, ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus?
Millia frumenti tua triverit area centum,

Non tuus hoc capiet venter plus quam meus: ut si

Reticulum panis venales inter onusto

Forte vehas humero, nihilo plus accipias, quam
Qui nil portarit. Vel dic, quid referat intra
Naturae fines viventi, iugera centum, an

Mille aret? At suave est ex magno tollere acervo.
Dum ex parvo nobis tantumdem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
Vt, tibi si sit opus liquidi non amplius urna,
Vel cyatho; et dicas: magno de flumine mallem,
Quam ex hoc fonticulo tantumdem sumere. Eo fit,
Plenior ut si quos delectet copia iusto,

Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer:

At qui tantuli eget, quanto est opus, is neque limo
Turbatam haurit aquam, neque vitam amittit in undis.
At bona pars hominum, decepta cupidine falso,
Nil satis est, inquit: quia tanti, quantum habeas, sis.
Quid facias illi? iubeas miserum esse libenter,
Quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis
Sordidus, ac dives, populi contemnere voces
Sic solitus: populus me sibilat; at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina. Quid rides? mutato nomine de te
Fabula narratur. Congestis undique saccis
Indormis inhians, et tanquam parcere sacris
Cogeris, aut pictis tanquam gaudere tabellis.
Nescis quo valeat nummus; quem praebeat usum.
Panis ematur, olus, vini sextarius: adde,

Queis humana sibi doleat natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque, diesque
Formidare malos fures, incendia, servos,

Ne te compilent fugientes, hoc iuvat? horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
At si condoluit tentatum frigore corpus,
Aut alius casus lecto te affixit; habes qui
Adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet, ac natis reddat, carisque propinquis.
Non uxor salvum te vult, non filius: omnes
Vicini oderunt, noti, pueri, atque puellae.
Miraris, quum tu argento post omnia ponas,
Si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
An sic cognatos, nullo natura labore
Quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos?
Infelix operam perdas: ut si quis asellum

In campo doceat parentem currere frenis.
Denique sit finis quaerendi: quumque habeas plus,
Pauperiem metuas minus; et finire laborem
Incipias, parto quod avebas: nec facias quod
Vmmidius quidam, (non longa est fabula) dives,
Vt metiretur nummos; ita sordidus, ut se
Non unquam servo melius vestiret; ad usque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
Quid mî igitur suades? ut vivam Naevius? aut sic,
Vt Nomentanus? Pergis pugnantia secum

« ZurückWeiter »