Abbildungen der Seite
PDF

Pluraque felices mirabimur: ut neque largis
Aquosus Eurus arva radat imbribus,

Pinguia nec siccis urantur semina glebis;
Vtrumque Rege temperante Caelitum.

Non huc Argoo contendit remige pinus,

Neque impudica Colchis intulit pedem :

Non huc Sidonii torserunt cornua nautae,
Laboriosa nec cohors Vlyssei:
Nulla nocent pecori contagia ; nullius astri
Gregem aestuosa torret impotentia.
Iuppiter illa piae secrevit litora genti,
Vt inquinavit aere tempus aureum :
Aere, dehinc ferro duravit secula, quorum

Piis secunda, vate me , datur fuga.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

II. Iam, iam efficaci do manus scientiae,
Supplex et oro regna per Proserpinae,
Per et Dianae non movenda numina,
Per atque libros carminum valentium
Refixa caelo devocare sidera,
Canidia, parce vocibus tandem sacris,
Citumque retro solve, solve turbinem.
IMovit nepotem Telephus Nereium, -
In quem superbus ordinarat agmina
Mysorum, et in quem tela acuta torserat.
Vnxere matres Iliae addictum feris
Alitibus, atque canibus homicidam Hectorem ,
Postquam relictis moenibus rex procidit,
Heu ! pervicacis ad pedes Achillei.
Setosa duris exuere pellibus
Laboriosi remiges Vlyssei,
Volente Circe, membra: tunc mens, et sonus
Relatus, atque notus in vultus honor.
Dedi satis superqne poenarum tibi,
Amata nautis multum, et institoribus.
Fugit iuventas, et verecundus color

Reliquit ossa pelle amicta lurida;

Tuis capillus albus est odoribus.
Nullum a labore me reclinat otium:
Vrget diem nox, et dies noctem ; neque est
Levare tenta spiritu praecordia.
Ergo negatum vincor ut credam miser,
Sabella pectus increpare carmina ,
Caputque Marsa dissilire naenia.
Quid amplius vis? O mare, o terra! ardeo,
Quantum neque atro delibutus Hercules
Nessi cruore, nec Sicana fervida
Virens in Aetna flamma. Tu, donec ciuis
Iniuriosis aridus ventis ferar,
Cales venenis officina Colchicis.
Quae finis? aut quod me manet stipendium?
Effare: iussas cum fide poenas luam;
Paratus expiare, seu poposceris
Centum iuvencos, sive mendaci lyra
Voles sonari: tu pudica, tu proba
Perambulabis astra sidus aureum.
Infamis Helenae Castor offensus vice,
Fraterque magni Castoris, victi prece,
Ademta vati reddidere lumina:
Et tu (potes nam) solve me dementia,
O nec paternis obsoleta sordibus,

Nec in sepulcris pauperum prudens a n tlS

Novendiales dissipare pulveres.

Tibi hospitale pectus, et purae manus;

Tuusque venter Partumeius; et tuo

[ocr errors]

Cruore rubros obstetrix pannos lavit, Vtcumque fortis exsilis puerpera. C. Quid obseratis auribus fundis preces? Non saxa nudis surdiora navitis Neptunus alto tundit hibernus salo. Inultus ut tu riseris Cotyttia Vulgata, sacrum liberi Cupidinis? Et Esquilini pontifex venefici Impune ut Vrbem nomine impleris meo? Quid proderit ditasse Pelignas anus, Velociusve miscuisse toxicum , Si tardiora fata te votis manent? Ingrata misero vita ducenda est, in hoc, Novis ut usque suppetas laboribus. Optat quietem Pelopis infidi pater, Egens benignae Tantalus semper dapis: Optat Prometheus obligatus aliti: Optat supremo collocare Sisyphus In monte saxum ; sed vetant leges Iovis. Voles modo altis desilire turribus, Modo ense pectus Norico recludere; Frustraque vincla gutturi innectes tuo, Fastidiosa tristis aegrimonia. Vectabor humeris tunc ego inimicis eques, Meaeque terra cedet insolentiae. A n, quae movere cereas imagines, Vt ipse nosti curiosus, et polo

Deripere lunam vocibus possum meis,

Possum crematos excitare mortuos,
Desiderique temperare poculum,

Plorem artis in te nil habentis exitum ?

« ZurückWeiter »