Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors]

T, ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi
Finem Di dederint , Leuconoe ; nec Babylonios
Tentaris numeros. Vt melius, quidquid erit, pati!
Seu plures hiemes, seu tribuit Iuppiter ultimam,
Quae nunc oppositis debilitat pumigibus mare
Tyrrhenum; sapias, vina liques, et spatio brevi
Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida

so Aetas: carpe diem , quam minimum credula postero.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quem virum, aut heroa lyra, vel acri
Tibia sumis celebrare, Clio?

Quem Deum ? cuius recinet iocosa

Nomen imago,

Aut in umbrosis Heliconis oris,

Aut super Pindo, gelidove in Haemo?
Vnde vocalem temere insecutae i
Orphea silvae,
Arte materna rapidos morantem
Fluminum lapsus, celeresque ventos ,
Blandum et auritas fidibus canoris
Ducere quercus.
Quid prius dicam solitis Parentis
Laudibus; qui res hominum ac Deorum,
Qui mare et terras, variisque mundum
Temperat horis?
Vnde nil maius generatur ipso,
Nec viget quidquam simile, aut secundum :
Proximos illi tamen occupavit
Pallas honores.
Proeliis audax neque te silebo
Liber, et saevis inimica Virgo
Belluis; nec te, metuende certa -

Phoebe sagitta.

Dicam et Alciden , Puerosque Ledae;
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem: quorum simul alba nautis
Stella refulsit,
Defluit saxis agitatus humor;
Concidunt venti, fugiuntque nubes;
Et minax (quod sic voluere) ponto
Vnda recumbit.
Romulum post hos prius, an quietum
Pompili regnum memorem, an superbos
Tarquini fasces, dubito, an Catonis
INobile letum.
Regulum, et Scauros, animaeque magnae
Prodigum Paullum, superante Poeno,
Gratus insigni referam Camena,
Fabriciumque.
Hunc, et incomtis Curium capillis
Vtilem bello tulit, et Camillum
Saeva paupertas, et avitus apto
Cum lare fundus.
Crescit, occulto velut arbor aevo,
Fama Marcelli: micat inter omnes
Iulium- sidus, velut inter ignes
Luna minores.
Gentis humanae pater atque custos,
Orte Saturno, tibi cura magni
Caesaris fatis data; tu secundo

Caesare regnes.

- - - -

Ille seu Parthos Latio imminentes
Egerit iusto domitos triumpho,
Sive subiectos orientis orae
Seras, et Indos;
Te minor latum reget aequus orbem :
Tu gravi curru quaties Olympum ;
Tu parum castis inimica mittes

Fulmina lucis.

O D E X III.
A D L Y D I A M.

Quum tu, Lydia, Telephi
Cervicem roseam , cerea Telephi
Laudas brachia, vae! meum
Fervens difficili bile tumet iecur.
Tunc nec mens mihi, nec color
Certa sede manent: humor et in genas
Furtim labitur, arguens
Quam lentis penitus macerer ignibus.
Vror, seu tibi candidos
Turparunt humeros immodicae mero
Rixae; sive puer furens
Impressit memorem dente labris notam.
Non, si me satis audias,
Speres perpetuum , dulcia barbare
Laedentem oscula, quae Venus
Quinta parte sui nectaris imbuit.
Felices ter, et amplius,
Quos irrupta tenet copula; nec malis
Ibivulsus querimoniis,

[merged small][graphic]
« ZurückWeiter »