Abbildungen der Seite
PDF

OIDIE XIII.
A D A M IC V M.

Horrida tempestas caelum contraxit, et imbres,
Nivesque deducunt Iovem: nunc mare, nunc siluae
Threicio Aquilone sonat. Rapiamus, amice,
Occasionem de die: dumque virent genua,
Et decet, obducta solvatur fronte senectus.
Tu vina Torquato move consule pressa meo.
Cetera mitte loqui: Deus haec fortasse benigna
Reducet in sedem vice. Nunc et Achaemenio
Perfundi nardo iuvat, et fide Cyllenea
Levare duris pectora sollicitudinibus:
Nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:
Invicte, mortalis Dea nate pner Thetide,
Te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi
Findunt Scamandri flumina, lubricus et Simois,
Vnde tibi reditum certo subtemine Parcae
Rupere; nec mater domum caerula te revehet.
Illic omne malum vino, cantuque levato,

Deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis.

[ocr errors]

M»il;, inertia cur tantam diffuderit imis Oblivionem sensibus, Pocula Lethaeos ut si ducentia somnos Arente fauce traxerim, Candide Maecenas, occidis saepe rogando. Deus, Deus nam me vetat Inceptos, olim promissum carmen, iambos Ad umbilicum adducere. Non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo Anacreonta Teium ; . Qui persaepe cava testudine flevit amorem, Non elaboratum ad pedem. Vreris ipse miser. Quod si non pulchrior ignis Accendit obsessam Ilion , Gaude sorte tua: me libertina, neque uno

Contenta, Phryne macerat.

[ocr errors]

N.,, erat, et caelo fulgebat luna sereno
Inter minora sidera,
Quum tu, magnorum numen laesura Deorum,
In verba iurabas mea,
Artius atque edera procera astringitur ilex,
Lentis adhaerens brachiis:
Dum pecori lupus, et nautis infestus Orion
Turbaret hibernum mare,
Intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,
Fore hunc amorem mutuum.
O dolitura mea multum virtute Neaera!
Nam si quid in Flacco viri est,
Non feret adsiduas potiori te dare noctes,
Et quaeret iratus parem.
Nec semel offensae cedet constantia formae,
Si certus intrarit dolor.
At tu, quicumque es felicior, atque meo nunc
Superbus incedis malo,
Sis pecore, et multa dives tellure licebit,
Tibique Pactolus fluat;
Nec te Pythagorae fallant arcana renati,
Formaque vincas Nirea ;
'Eheu! translatos alio maerebis amores:

Ast ego vicissim risero.

O D E X VI.

Altera iam teritur bellis civilibus aetas,
Suis et ipsa Roma viribus ruit.
Quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi,
Minacis aut Etrusca Porsenae manus,
Aemula nec virtus Capuae, nec Spartacus acer,
INovisve rebus infidelis Allobrox;
Nec fera caerulea domuit Germania pube,
Parentibusve abominatus Hannibal;
Impia perdemus devoti sanguinis aetas,
Perisque rursus occupabitur solum.
Barbarus, heu! cineres insistet victor, et Vrbem
Eques sonante verberabit ungula;
Quaeque carent ventis, et solibus, ossa Quirini
(Nefas videre) dissipabit insolens.
Foret, (quod expediat) communiter, aut melior pars
Malis carere quaeritis laboribus.
Nulla sit hac potior sententia: (Phocaeorum
Velut profugit exsecrata civitas;
Agros, atque Lares patrios, habitandaque fana
Apris reliquit, et rapacibus lupis)
Ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas
Notus vocabit, aut protervus Africus.
Sic placet? an melius quis habet suadere? secunda

Ratem occupare quid moramur alite?

[ocr errors][ocr errors]

Sed iuremus in haec: simul imis saxa renarint
Vadis levata, ne redire sit nefas;
Neu conversa domum pigeat dare lintea, quando
Padus Matina laverit cacumina;
In mare seu celsus proruperit Apenninus,
Novaque monstra iunxerit libidine
Mirus amor; iuvet ut tigres subsidere cervis,
Adulteretur et columba milvio;
Credula nec flavos timeant armenta leones ,
Ametque salsa levis hircus aequora.
Haec, et quae poterunt reditus abscindere dulces,
Eamus omnis exsecrata civitas,
Aut pars indocili melior grege: mollis, et exspes
Inominata perprimant cubilia.
Vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum,
Etrusca praeter et volate litora.
Nos manet Oceanus circumvagus: arva, beata
Petamus arva, divites et insulas,
Reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis,
Et imputata floret usque vinea ;
Germinat et nunquam fallentis termes olivae,
Suamque pulla ficus ornat arborem ;
Mella cava manant ex ilice ; montibus altis
Levis crepante lympha desilit pede.
Illic iniussae veniunt ad mulctra capellae,
Refertque tenta grex amicus ubera;
Nec vespertinus circumgemit ursus ovile,

Neque intumescit alta vi peris humus.

« ZurückWeiter »