HORATII FLACCI EPODON LIBER. ODE I. AD MAECENATEM. Ibis Liburnis inter alta navium, Amice, propugnacula, Subire, Maecenas, tuo. Quid nos? quibus te vita si superstite Vtrumne iussi persequemur otium Non dulce, ni tecum simul? An hunc laborem mente laturi, decet Feremus: et te vel per Alpium iuga, Vel Occidentis usque ad ultimum sinum, Forti sequemur pectore. Roges, tuum labore quid iuvem meo, Imbellis, ac firmus parum? Comes minore sum futurus in metu, Qui maior absentes habet: Vt adsidens implumibus pullis avis Bellum in tuae spem gratiae: Non ut iuvencis illigata pluribus Pecusve Calabris ante sidus fervidum Lucana mutet pascuis; Neque ut superni villa candens Tusculi Satis superque me benignitas tua Quod aut, avarus ut Chremes, terra premam; ODE II. Beatus Peatus ille, qui procul negotiis, Vt prisca gens mortalium, Paterna rura bobus exercet suis, Solutus omni foenore: Nequé excitatur classico miles truci, Forumque vitat, et superba civium Potentiorum limina. Ergo aut adulta vitium propagine Prospectat errantes greges; Aut pressa puris mella condit amphoris; Aut tondet infirmas oves; Vel, quum decorum mitibus pomis caput Autumnus agris extulit, Vt gaudet insitiva decerpens pyra, Certantem et uvam purpurae, Qua muneretur te, Priape, et te, pater Silvane tutor finium! Libet iacere modo sub antiqua ilice. Modo in tenaci gramine. Labuntur altis interim rivis aquae; Queruntur in silvis aves; Fontesque lymphis obstrepunt manantibus At quum tonantis annus hibernus Iovis Aut trudit acres hinc et hinc multa cane Aut amite levi rara tendit retia, Turdis edacibus dolos; Pavidumve leporem, et advenam laqueo gruem, Quis non malarum, quas amor curas habet, Quod si pudica mulier in partem iuvet Sacrum vetustis extruat lignis focum, Claudensque text is cratibus laetum pecus, Et horna dulci vina promens dolio, Non me Lucrina iuverint conchylia, Si Magisve rhombus, aut scari, quos Eois intonata fluctibus Hiems ad hoc vertat mare: Non Afra avis descendat in ventrem meum, Non attagen Ionius Iucundior, quam lecta de pinguissimis Aut herba lapathi prata amantis, et gravi Vel agna festis caesa Terminalibus, Has inter epulas, ut iuvat pastas oves Videre fessos vomerem inversum boves Positosque vernas, ditis examen domus, Haec ubi loquutus foenarator Alfius, Iam iam futurus rusticus, Omnem relegit Idibus pecuniam; Quaerit Kalendis ponere. |